Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
VLADISLAUS II
Quattuor in natos regnum diviserat aequis Partibus egregia cum ratione pater. Ladislae, tibi Cracovia, natu Maxime, avaritia maxime, Marte nihil. Fratribus eiectis solus dum quaeris habere Omnia, possessis pelleris ipse bonis, Coniuge cumque tua, quae rem tibi suasit iniquam, Victus m externam profugis exsul humum. Ignorata tibi fuit alea? Discere in illa Contentus proprio vivere quisque potest. Namque aliena petens perdit sua lusor et aurum Dum cupit, amisso flens abit aere domum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |