Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
LESCO V ALBUS
Cum sene bellavi patruo, sed an impius isto Sim facto, iusti discutitote viri. Esset uter rerum dominus, certavimus; at me Id velle in patriam nudus adegit amor, Ne paterer regnare lupum, maiore petentem, A quo pulsus erat, cum feritate gregem. Dum lavor, tnvadit Pomeranus balnea inermem, Dat non speratae meque meosque neci. Quanto igitur rerum dominis securius aevum (Quod quidam scripsit), cernite, pauper agit? Tempora sunt, loca sunt quaevis metuenda potenti, Quod vivit, totum est: cura, pericla, metus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |