Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
VENCESLAUS BOHEMUS
Ad Venceslai usque dies, Auguste, Bohemi Scortea Sauromatis tota moneta fuit. Nummus erat pellis detracta animantibus illis, Quas aspergillos patria nostra vocat. Hoc ego dum cuidam narro, qui strangulat amplo Arcas argento semper egenus, ait: Ergo putrescebant tunc nummi, o dura priorum Tempora, tunc nasci res miseranda fuit! Gratia magna Deo, quod homo sum natus in ista Saecula, cum pelles non nisi sutor habet. Quod si quando Deus mala vult saecla illa reverti, Timc ego tunc, Superi, milvius esse precor.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |