Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
VLADISLAUS QUINTUS
Vladislae, tibi regale Polonia sceptrum Contulit ob proprii splendida facta patris. Hinc quoqne et Hungaricus defert diadema senatus Et quae sunt lati iugera multa soli. Egregia vero tu praeditus indole regnas Ac regis imperio subdita regna tuo. Nec piguit Macedum fines vastare remotos, Nominis ut fieret gloria nota tui, Donec inire petit tecum trux foedera Turca, Quod facis; at Latius frangere Papa iubet. Cui tu dum pares, te ad Varnam Marte paludem Fudit Amurathos et tua castra capit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |