III
Excusat
Petro Cmitae, viro illustri, patrono suo, silentium suum
Patavinum et per occasionem in laudes philosophiae excurrit.
Cmita, tuae splendor patriae, seu plurima
specto
In te virtutum sidera sive genus,
Ecquid ais, postquam data sunt tibi carmima
tandem
A me post menses
vix quoque missa novem?
Scilicet accusas
ignavum pectus et istam
Forte putas animi desidis esse moram.
Di mihi sunt testes, tam longa quod otia
nobis
Nulla,
satisfacerent quae tibi, prorsus erant.
Est opus ad
carmen, quod te dignum sit, et amplo
Tempore et
internis morsibus esse procul.
Me variis agitat curarum turbo procellis,
Asper ut in pelago carbasa fracta Notus.
Nec tamen et
reliquis, ista quae sector in urbe,
Tollitur hac
studiis anxietate vigor.
De cunctis solae
subeunt haec damna Camenae,
De cunctis solas
haec mea laedit hiems.
Non amat haec curas genialis turba dearum
Nec vult
sollicitas ante venire fores.
Hinc etiam lucos
et prata et amoena poetae
Flumina Musarum
constituere domos
Illarumque comas
laetis cinxere coronis
Et cantum et
dulces attribuere modos.
Hic habitus
felix (quota pars tamen huius in isto est?)
Pompaque
temporibus dissonat ista meis.
Sic valeam, quod
in hoc, qui iam prope praeterit, anno
Nescio, iucundam
quid sit habere diem.
Nunc tua
suspicio me torquet et hostis, eandem
Qui tibi materia firmat alitque tua.
Nunc animum crucio terrore metuque futuri,
Ut miser exorta navita nube solet.
Sic timor ergo diem turbat, mala somnia
noctem.
O soror infernis sollicitudo deis!
Tu mihi fregisti plectrum, quod amicus Apollo
Donarat vitae post tria lustra mihi.
Tu mihi sevisti spinas in pectore et illis
Aonidum ex illo pulsus abivit amor.
Est etiam, est aliud, fateor, cessare quod
istud
Pierio motum numine fecit opus.
Nemo simul coluit magni sacraria Phoebi,
Naturae obscuras edidicitque vias.
Ipse Maro, si non tamen est tenuissima summis
Et solem tenebris assimilare nefas,
Dum latebrosa sui sequitur praecepta Sironis
Et rerum causas
excutit atque vices,
Otia non habuit laetas per prata capellas
Ducere et agrestes voce movere deos,
Aut facere, ut cupidis parerent arva colonis,
Horrida vel Phrygii scribere bella ducis.
Me qnoque mirantem Sophiae penetralia tempus
Deficit ad Clarii sacra redtre dei.
Hanc tanto maiore sequar conamine, quanto est
Fortior humanis illa medela malis.
Haec est fortunae domina imperiosa malignae,
Sub magnum rapiens illius arma iugum;
Iura dat aerumnis, victo dat iura timori
Nec scit
ob adversas vertere terga vices.
Haec est, quam
veteres dixerunt Pallada, quae sit
Divino sumnu vertice nata Iovis.
Lorica pectus, clipeo armavere sinistram,
Hastile in dextra ferre dedere manu
Et galea texere
comas, violentus in illam
Impetus ut
nullum posset habere locum.
Haec est, quae
miseri casus confitavit Ulyssis
Atque illum fida sola levabat ope.
Hac duce et
Antiphaten effugit et antra Cyclopum,
Vicit et Ionii monstra canora maris;
Cum socii in varias vertissent ora figuras,
A magico solus carmine tutus erat.
Omne genus vicit per bis duo lustra malorum,
Tot profugus
terris totque agitatus aquis,
In patriam rediit
fatis perfunctus amaris,
Ults et est
hostes hac quoque dante suos.
O regina, caput remm, quae colla potentis
Fortunae, libuit quo tibi cumque, rapis
(Utque omnes
rotat illa, rotat simul omne, quod usquam est,
Sic ruit imperiis ipsa rotata tuis),
Quo maior tua laus, ex hac quod sola
triumphum
Tu, quae de
cunctis sola triumphat, habes.
Si non Hannibalis virtus immensa fuisset,
Scipiadae numquam gloria tanta foret.
Fama Neoclidae sit cur ita clara, videmus:
Aurorae dominum fregerat ille ducem,
Qui potuit summos a stirpe evertere montes,
Aequoreum vinclis et cohibere deum
Et magnae aeternas naturae frangere leges,
Cum totae fluviis ebiberentur aquae.
Sed memor, mide abii, te, te, fortissima
virgo,
Appello et
tecum, si sinis ipsa, loquor.
Sic loquor, ut
cupiam demens conatibus impar
Tollere onus,
laudes dicere posse tuas.
Si lovis in
terram demigret et ante suorum
Laudatorum
oculos conspiciendus eat,
Protinus
attoniti praeconia coepta relinquent
Inque sacram
vertent protinus illa precem.
Sic ego
propositum mitto laudantis et, ut te
Suspexi,
vultus numen adoro tui;
Ante
sacros procumbo pedes, imploro benignam
Cum gemitu
timidis supplice rebus opem.
Da mihi,
ne metuam quicquam, nisi turpe tuisque
Debeat a
templis quicquid abesse procul.
Da mihi, cum veniet, mortem contemnere, ut
illi,
Cui dedit intrepidam pota cicuta necem,
Aut illi, qui se muro deiecit ab alto,
Quive sub Aetnaeos se dedit ipse rogos.
Da mihi, dum vivo, fortunae fulmen iniquae
Vincere, virtutem quo petere illa solet.
Si Zephyros nobis promittunt fata benignos,
In laetis doceas scire tenere modum.
Sed, puto, promittunt; neque enim te, Cmita,
dediasent,
O lux, o patriae magna columna, mihi.
Impediat livor, quantum libet, ut sibi id
unum,
Quod pudeat posthac, conciliare queat.
Me tua solatur prudentia, qualis in ullo
Vandalici generis vix fuit ante viro,
Actaque vita mihi sine crimine, quale favorem
Crediderin merito laedere posse tuum.
Solatur studium, tibi quod fortasse probabo,
Sidederit
reditum sorsque Deusque mihi.
Visnicios absens
muros hic metior et qua
Sub caelum possint surgere quaero via.
Sunt alti per se, fateor, magnique tuorum,
Audeo nil de te dicere, laude patrum.
Maxima Roma fuit, tamen est dignata poetis
Se dare materiam maxima Roma suis.
Di quoque (cum di sint, nihil sit latidatius
illia)
Se praebent
sacris et sua templa modis.
Et tu me patiere
tuis in laudibus olim
Et placida
nostrum fronte iuvabis opus.
Utque iuvare queas, o spes mea magna, valeto
Et me, qui de te
pendeo totus, ama!
|