V
Petro
Miscovio statum valetudinis suae et itineria incommoda
in partiam reversus perscribit.
Si tibi, si rebus sunt fata benigna tuorum,
Sunt nimium
rebus fata benigna meis.
Sim licet aeger adhuc
necdum mihi prorsus ab illa
Sit liber fusa
sub cute venter aqua,
At iam paene
nihil de peste remanserat illa,
Cum longum a
vobis ingrederemur iter.
Sed scis, quod, laceram puppim cum nauta
refecit,
Non subito summi ducit in alta freti,
Litore sed
primum portuque explorat in ipso,
An satis
ad quamvis tuta sit illa viam;
Collustrat
rimas, linit obturatque nec ullam
Esse putat longam, dum facit ista, moram.
Verum ego nauta fui praeceps, qui protinus
illud
Commisi in magnum debile corpus iter.
In quo multa tuli, quae vel firmissima duri
Membra viatoris laedere posse putes.
Continuis bis sex pluvias sme fme diebus,
Saepe etiam mrxta grandine, saepe nive,
Idque per anfractus, male pervia saxa
gradusque
Alpinos, misero cum veheremur equo,
Perque graves
olido nebulas de sulpure, cuius
Est, ut scis,
illis plurima vena iugis,
Quodque mali
extremum est extremaque poena, per urbes
Stiriacas nobis
ruraque cursus erat.
Tunc ego
clamabam felicem ac esse beatum,
In Scythicis
esset qui peregrinus agris.
Barbarius nihil
est Alpina gente ferumque
Nil magis est,
ipsi sint nisi forte lupi.
Advena despectus
cunctis, est hospes ut hostis,
Itala praecipue
pallia quisquis habet.
Collige, quam
potuit mihi tunc locus imbre madenti
Ille in inhumana commodus esse domo.
Adde quod ignaros linguae, quibus aeger
egebam,
Cogebar variis significare notis.
Intellecta quidem sunt signa subinde, sed
illic
Nemo, satisfactum qui mihi vellet, erat.
Ebria quin etiam risit me turba rogantem
Atque
intellectas noluit esse preces.
Ergo mihi vetitos, ut certa venena, coactus
Sum nimis
esuriens sumere saepe cibos.
Ut vero in
Moravos descendimus altaque nobis
Pannonia a tergo tota relicta fuit,
Vina bibebamus caemento infecta, quod illis
Omnia nascantur talia vina locis,
Vel quae nostra Ceres, Lenaeum imitata
saporem,
Pocula ferventes
miscuit inter aquas,
Pocula non certe nobis ingrata, sed isti,
Ut ratio est,
morbo non satis apta meo.
Haec et quae
taceo vestrum laesere sodalem;
Heu, quod sors
vestrum noluit esse diu!
In patriam
aufugit studiis miser ille relictis
Tam cito, in externa ne moreretur humo.
Hic sibi iam proprius primam putat esse
salutem;
Est aliquid
patrii forsitan aura soli.
At tu, cui placidi faverunt omnia divi,
In Musis istic vive valeque tuis.
Quod non tam, quia multa tibi debemus, amatae
Quam patriae causa Pieridumque precor.
His summa accedunt per te ornamenta duobus,
Sit modo Parca annis non inimica tuis.
|