VIII
Ad D.
Ioannem Antoninum, insignem medicum, Budae a Turcis
occupatae querela.
Antonine, doles fractam quod Turca subegit
Pannoniam misero supposuitque iugo.
Scilicet id debes patriae, nisi matris ad
atrum
Non debet natus flere querique rogum.
Ergo parenti animum grati testaris alumni,
Qua potes; haud alia nam ratione potes.
At possent reges; possent, nisi mutua mallent
Bella domi insana continuare manu,
Depositisque odlis, quibus exarsere cruorem
Alter in alterius, aggrederentur opus,
Unum opus in Turcas Christi pro nomine, pro
quo
Debeat et decies nemo timere mori,
Ut per quod
vitam capimus capimusque salutem
Et quicquid veri
perpetuique bom est,
Per quod
victores erimus, concordia si nos
Respicit et
pacis verior afflat amor.
Creditis,
an nihil haec ad vos? Contemnitis ipsum,
Qui pacem nobis
datque iubetque, Deum?
Si ratio superum nulla est, etiamne feretis,
Ut vestrae vobis
eripiantur opes,
Et nudo reges
vivetis nomine? Verus
Regibus
oppressis rex Solimannus erit?
Intercepta Asiae
querimur tot regna, tot urbes;
Vestra Europa
omnis, Libs quoque vester erat.
Sunc bona pars
utriusque soli subiecta Getarum
Servis, Turca
suum nam trahit inde genus.
Non loquar
ereptam Rhodon altaque Constantini
Moenia, mille
urbes, mille perisse duces.
Sunt antiqua
nimis vobis haec vulnera et omnis
Sedatus longa
est iam dolor iste die.
Buda recens
cecidit, cuius percussa ruinis
Hosti tota dedit
Pannonis ora manus,
Buda, vetustorum
pulcherrima regia regum,
Clara, potens
opibus, clara potensque viris.
Illa
triumphantem qua primum luce tyrannum
Accepit muris
maesta gemensque suis,
Sicut erat laniata genas, laniata capillos,
Ad ripas, Ister,
dicitur isse tuas
Atque ibi
flebilibus caelum implevisse querelis
Et singultatis
exululasse sonis:
"Ister, o Ister, aquae rex magne
ingentis, o Ister,
Qui septemgeminas in mare volvis aquas,
Ecquid ad has oculos lacrimas convertis et
unam,
Quae superest, miserae porrigis ecquid opem?
Accipe me
nec sis aliis immitior undis;
Saepe anmes
miseris consuluisse ferunt.
Dum consanguineum Numitoris nata tyrannum
Vitat, in Etrusco flumine facta dea est.
Phoenissam
Aeneae fugientem tecta Numici
Numen in Ausomas
inolle recepit aquas.
Supplicis anne
et tu lacrimas excludis et illis
Subscribis, qui
spem destituere meam?
Heu nimimn verum
est: quo eors se vertit, eodem
Et favor;
exemplis hoc ego disco meis.
An potius
proprio confectus et ipse dolore
Supremam sociae
ferre gravaris opem?
Sic puto, et
ignosco; vires quoque duplicat in me
Maeror et, ut
doleam condoleamque, facit,
Cum video faciem, non quae fuit ante,
novamque
Cum fractis frontem cornibus esse tibi.
Plena cadaveribus trahis ecce fluenta tuorum
Et patrio infectas sanguine ducis aquas
Insuetisque
caput captivum pontibus infers,
Servus ab
hostili comprimerisque rate.
Nunc, Corvine,
tuum, nunc o disrumpe sepulcrum,
Surge, tuos
vindex assere, surge, veni!
Namque ego quid
refert vivos an morte peremptoa
Implorem? Surda
est utraque turba mihi.
Carolus et
Gallus, Veneti magnusque Sacerdos
Est quod agant; propior
quilibet esto sibi.
Res Ferdinandum
simul et fortuna moratur;
Heu quoties
damno concidit ille meo!
Perdidit
innumeras me propter saepe phalanges;
Testis id una recens esse ruina potest.
Dum vult esse suam, Turcae me tradit
habendam;
Assertor salvam dum cupit esse, necat.
Sic ferus ille mea victor sedet altus in aula
Et populos
redigit sub sua iura meos.
Regia possessa
coniunx extruditur arce
Et Transsilvanum
iam parat exsul iter.
Vagit, ut
aerumnas si iam miserabilis infans
Sentiat, et flendi nescit habere modum.
Infelix infans regno spoliat paterno,
In cunis an adhuc incipis esse miser?
Tam cito nosse fugam, tot nosse pericla
viarum
Cogeris et domini iussa superba sequi
Et natale solum dulcesqiie relinquere terras,
Quasque patris nato cura pararat opes.
Nec tamen ista tibi fit tantum iniuria; ab
urbe,
Me miseram,
eicitur Christus et ipse tua!
Templa
exsultanti Mahometo arasque resignat
Et rapitur
poenae rursus m onme genus,
Quaeque olim subiit Solimaei inilitis, illa
Et Solimannaei nunc quoque probra subit.
Christiparae stabulant m Virginis aede
profani,
Illiic obscaeni praetereuntque nihil
Et faciunt divum delubra per omnia, quae non.
Ullius possit lingua pudica loqui.
Haec vos
aspicitis, superi, et tamen esse dolori
Aut curae vobis inferiora putem?"
Plura volebat adhuc; lacrimae rupere querelam
Atque aegram sanguis destituitque vigor.
Concidit exanimis moribmidaque membra per
herbam
Fudit et invisam pectore planxit humum,
Ut Niobe quondam, cum tot sua pignora vidit
Ortygii telis occubuisse dei.
Non tamen obriguit saxo quoque Buda, sed ista
Si tunc vidisset, quae modo multa videt,
Quique hodie
dolor est, tunc accessisset ad illum
Visque foret
iuncti congeminata mali,
In Niobes etiam
saxum trausisset et ortis
De lacrima
Sipyli more scateret aquis.
Nam quantum est
Turcae assidue nova signa videre,
Submitti et
turmas crescere ab hoste novas,
Quae vigilent et
agant, defectio ne qua tumultum
Excitet et
tollat Buda rebelle caput.
Missa et
aratorum bis septem milia certum est,
In quos Pannonici distribuuntur agri.
Indigenae cedunt
noto de rure coloni,
Hostilem
extorres inque trahuntur humum,
Ut Ligures
quondam, Baebi quos aspera in agros
Samnitum a
patriis transtulit ira iugis.
Mitior at quanto
Turca, Eomane, fuisti,
Tanto sors Ligurum mitior illa fuit.
Aspicerent utinam, quam cum potuere, negarunt
Fulcire, Hungariae quae sit imago, duces.
Ducitur infelix, gravibus constricta catenis,
Amplius ad proprios non reditura lares,
Squalida,
turpis, inops, laceris miseranda capillis,
Deiciens pavidum
sanguinolentia caput.
Non redimit
morbus captos, non sexus et aetas;
Hostis inexpleto
cuncta furore metit.
Ille vocat
frustra natum, frustra ille parentem,
Implorat frustra
vincta puella virum.
Matris in
uberibus iugulantur pignora; nullus
Est vacuus
gemitu, strage, cruore locus.
Tecta cremata
ruunt et opes sudorque coloni,
Quadrupedum
rapitur, quod datur, omne genus.
Ne morer, illa
diu felix, tota aurea tellus
Nunc tota in
vinclis, caedibus, igne iacet.
Pascere crudelis nostro Solimanne cruore,
Pascere, amata tuae pocula funde siti.
Vota tenes;
populos Christi de fonte lavatos
Sub pedibus,
bello quos adoriris, habes.
Terra tuis longe
lateque est plena tropaeis
Teque horrent gemino subdita regna polo.
Nos contra,
grex, Christe, tuus, vere esse probamur
Grex tuus; ecce tuam
tollimus ecce crucem.
Plectimur,
opprimimur, nos cuncta adversa fatigant;
Magna sumus
diris undique praeda lupis.
Algerico Caesar Maurorum in litore classem
Perdidit irati vi maris atque Noti.
Ipsa in nos elementa ruunt proque hoste
laborant;
Non est, expediant cur sua tela Getae.
Condite tela, Getae, non consertaque
triumphum
De nobis partum
concelebrate manu
Et nostras nudi
clades spectate; videmus
Pro vobis tacitos bella movere deos.
Ut faveat nobis
tellus, faveatis et undae,
Aëris hei victi
pestilitate sumus.
Scilicet haec
ventura Deus praedixit in illos,
Quos voluit
testes nominis esse sui.
Certe ego dum mecum haec considero tempora,
mundi
Suspicor extremum non procul esse diem.
Hoc sol, hoc luma, hoc stellae per signa
loquuntur:
Regnorum interitus,
proelia, monstra, fames.
Felices, istis
rapuit quos Parca diebus
Et celeri ad superos iussit abire fuga!
Me quoque felicem, si me vult forsitan illos,
Ante, Deus veniant quam graviora, sequi.
|