Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
XII PALATINI
Libertatis amor fertur cepisse Polonos, Ut cecidit Lechi tota sepulta domus. Bis senis datur ergo viris rerum aequa potestas (Terra Palatinos nunc quoque nostra vocat), Publica qui regerent. Sed quos decepta volebat Patria pastores esse, fuere lupi, Dum sua quisque petit, quaerit sua, maximus inter Tot regni socios primus efc esse cupit. Afflixere diu patriam, velut ante tyranni Triginta muros, Attica terra, tuos. Unius imperium res optima, qui sua calcet Commoda, subiectae commoda gentis amet.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |