Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
MIESCO SECUNDUS
Degener, imbellis, gula, crapula, sordibus uxor, Uxoris totus, femina, lurco, nihil Hic erat. Uxor erat rex, princeps, omnia, nostrum Asperius quovis angue perosa genus, Teutonibus tantum aequa suis. Quam, credis, ab illa Tractata est miseris terra Polona modis? Tunc Boleslai nobis periere labores, Ruperunt nostnim regna subacta iugum. Ut rapuit tantum mors fausta phrenitide regem, Pellitur e regno Rixa fugitque suo. Dant poenas scelerum; furor hunc, dolor abstulit illam, At longo fato digmis uterque fuit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |