Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Klemes Janicki Carmina IntraText CT - Text |
|
|
CASIMIRUS PRIMUS
Innocuus cuin matre puer Casimirus eodem Exsilio, matris crimine, pulsus erat. Clumaci placuit sibi vita monastica; servus Quam cuiusquam hominis maluit esse Dei. Nos sumus interea sine principe, subdita cunctis Terra, dolor fuerit quae numerare, malis. Reddimus eiecto regnum, multa ille reversus Restituit melior vix patre, dignus avo. Maslaum domuit civili Marte furentem, In reliquos mansit pax sibi grata dies. Quod Deus innocuis adsit, quod corruat insons, Maiori ut surgat laude, videre potes.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |