I. 1. Regula
exigit ueritatis ut primo omnium credamus in Deum Patrem et Dominum omnipotentem,
id est rerum omnium perfectissimum conditorem, qui caelum alta sublimitate
suspenderit, terram deiecta mole solidauerit, maria soluto liquore diffuderit
et haec omnia propriis et condignis instrumentis et ornata et plena digesserit.
2. Nam et in solidamento caeli luciferos solis ortus excitauit, lunae candentem
globum ad solacium noctis mensurnis incrementis orbis impleuit, astrorum etiam
radios uariis fulgoribus micantis lucis accendit et haec omnia legitimis
meatibus circumire totum mundi ambitum uoluit, humano generi dies, menses,
annos, signa, tempora utilitatesque factura. 3. In terris quoque altissimos
montes in uerticem sustulit, ualles in ima deiecit, campos aequaliter strauit,
animalium greges ad uarias hominum seruitutes utiliter instituit. 4. Siluarum
quoque robora humanis usibus profutura solidauit, fruges in cibum elicuit,
fontium ora reserauit et lapsuris fluminibus infudit. 5. Post quae ne non etiam
ipsis quoque deliciis procurasset oculorum, uariis florum coloribus ad
uoluptatem spectantium cuncta uestiuit. 6. In ipso quoque mari, quamuis
esset et magnitudine et utilitate mirabile, multimoda animalia, nunc mediocris,
nunc uasti corporis finxit, ingenium artificis de institutionis uarietate
testantia. 7. Quibus non contentus, ne forte fremitus et cursus aquarum cum
dispendio possessoris humani alienum occuparet elementum, fines litoribus
inclusit, quo cum fremens fluctus et ex alto sinu spumans unda uenisset, rursum
in se rediret nec terminos concessos excederet seruans iura praescripta, ut
diuinas leges tanto magis homo custodiret, quanto illas etiam elementa
seruassent. 8. Post quae hominem quoque mundo praeposuit, et quidem ad imaginem
Dei factum, cui mentem et rationem indidit et prudentiam, ut Deum posset
imitari, cuius etsi corporis terrena primordia, caelestis tamen et diuini
halitus inspirata substantia. 9. Quae cum omnia in seruitutem illi dedisset,
solum liberum esse uoluit. Et ne in periculum caderet rursum soluta libertas,
mandatum posuit, quo tamen non inesse malum in fructu arboris diceretur, sed
futurum, si forte, ex uoluntate hominis de contemptu datae legis praemoneretur.
10. Nam et liber esse debuerat, ne incongruenter Dei imago seruiret, et lex
addenda, ne usque ad contemptum dantis libertas effrenata prorumperet, ut et
praemia condigna et merita poenarum consequenter exciperet, suum iam habens
illud, quod motu mentis in alterutram partem agitare uoluisset. 11. Ex quo
mortalitatis inuidia utique in ipsum redit, qui cum illam de oboedientia posset
euadere, in eandem incurrit, dum ex consilio peruerso Deus esse festinat. 12.
Cuius tamen poenam nihilominus indulgenter temperauit, dum non tam ipse quam
labores eius maledicuntur super terra. Nam et quod requiritur, non ex
ignorantia uenit, sed spem hominis futurae in Christo et inuentionis et salutis
ostendit; et quod ne de ligno arboris uitae contingat arcetur, non de inuidiae
maligno liuore descendit, sed ne uiuens in aeternum, nisi peccata Christus ante
donasset, circumferret secum in poenam sui semper immortale delictum. 13.
Quamquam etiam superioribus, id est super ipsum quoque solidamentum partibus,
quae non sunt hodie nostris contemplabiles oculis, angelos prius instituerit,
spiritales uirtutes digesserit, thronos potestatesque praefecerit et alia multa
caelorum immensa spatia et sacramentorum infinita opera condiderit, ut immensus
hic licet mundus paene nouissimum magis Dei corporalium rerum appareat opus
esse quam solum. 14. Nam neque quae infra terram iacent, neque ipsa sunt
digestis et ordinatis potestatibus uacua ---- locus enim est quo piorum animae
impiorumque ducuntur futuri iudicii praeiudicia sentientes ----, ut operum
ipsius in omnibus partibus redundantes magnitudines non intra mundi huius
capacissimos licet, ut diximus, sinus conclusas uideremus, sed etiam infra
ipsius mundi et profunda et altitudines cogitare possemus et sic considerata
operum magnitudine tantae molis digne mirari possemus artificem.
|