Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II1. Super quae omnia ipse continens cuncta, nihil extra se uacuum deserens, nulli deo superiori, ut quidam putant, locum reliquit, quandoquidem ipse uniuersa sinu perfectae magnitudinis et potestatis incluserit, intentus semper operi suo et uadens per omnia et mouens cuncta et uiuificans uniuersa et conspiciens tota et in concordiam elementorum omnium discordantes materias sic connectens, ut ex disparibus elementis ita sit unus mundus ista coagmentata conspiratione solidatus, ut nulla ui dissolui possit, nisi cum illum solus ipse qui fecit ad maiora alia praestanda nobis solui iusserit. 2. Hunc enim legimus omnia continere et ideo nihil extra ipsum esse potuisse, quippe cum originem omnino non habeat, consequenter nec exitum sentiat, nisi forte, quod absit, aliquando esse coeperit nec super omnia sit, sed dum post aliquid esse coeperit, infra id sit quod ante ipsum fuerit, minor inuentus potestate, dum posterior denotatur etiam ipso tempore. 3. Ob hanc ergo causam semper immensus, quia nihil illo maius est, semper aeternus, quia nihil illo antiquius. Id enim quod sine origine est, praecedi a nullo potest, dum non habet tempus. Ideo immortalis, non deficiens in consummationis exitu. Et quoniam sine lege est quicquid sine origine est, modum temporis excludit, dum se debitorem nemini sentit. 4. De hoc ergo ac de eis quae sunt ipsius et in eo sunt nec mens hominis quae sint, quanta sint et qualia sint digne concipere potest nec eloquentia sermonis humani aequabilem maiestati eius uirtutem sermonis expromit. 5. Ad cogitandam enim et ad eloquendam illius maiestatem et eloquentia omnis merito muta est et mens omnis exigua est. Maior est enim mente ipsa nec cogitari possit quantus sit, ne si potuerit cogitari, mente humana minor sit qua concipi possit. Maior est quoque omni sermone nec edici possit, ne si potuerit edici, humano sermone minor sit, quo cum edicitur et circumiri et colligi possit. 6. Quicquid enim de illo cogitatum fuerit, minus ipso erit; et quicquid enuntiatum fuerit, minus illo comparatum circum ipsum erit. Sentire enim illum taciti aliquatenus possumus; ut autem ipse est, sermone explicare non possumus. 7. Siue enim illum dixeris lucem, creaturam ipsius magis quam ipsum dixeris, ipsum non expresseris; siue illum dixeris uirtutem, potentiam ipsius magis quam ipsum dixeris et deprompseris; siue dixeris maiestatem, honorem ipsius magis quam illum ipsum descripseris. 8. Et quid per singula quaeque percurrens longum facio? Semel totum explicabo. Quicquid omnino de illo rettuleris, rem aliquam ipsius magis et uirtutem quam ipsum explicaueris. 9. Quid enim de eo condigne aut dicas aut sentias qui omnibus et sermonibus et sensibus maior est, nisi quod uno modo et hoc ipsum, quomodo possumus, quomodo capimus, quomodo intellegere licet, quid sit Deus, mente capiemus, si cogitauerimus id illum esse, quod quale et quantum sit non possit intellegi nec in ipsam quidem cogitationem possit uenire? 10. Nam si ad solis aspectum oculorum nostrorum acies hebetescit, ne orbem ipsum obtutus inspiciat obuiorum sibi superatus fulgore radiorum, hoc idem mentis acies patitur in cogitatione omni de Deo, et quanto ad considerandum Deum plus intenditur, tanto magis ipsa cogitationis suae luce caecatur. 11. Quid enim de eo, ut iterum repetam, condigne dicas, qui est sublimitate omni sublimior et altitudine omni altior et profundo omni profundior et omni luce lucidior et omni claritate clarior, omni splendore splendidior, omni robore robustior, omni uirtute uiritior, omni pulchritudine pulchrior, ueritate omni uerior et fortitudine omni fortior et maiestate omni maior et omni potentia potentior et omnibus diuitiis ditior, omni prudentia prudentior et omni benignitate benignior, omni bonitate melior, omni iustitia iustior, omni clementia clementior? 12. Minora enim sint necesse est omnium genera uirtutum eo ipso qui uirtutum omnium et Deus et parens est, ut uere dici possit id Deus esse quod eiusmodi est cui comparari nihil potest. Super omne est enim quod dici potest, mens est enim quaedam gignens et complens omnia, quae sine ullo aut initio aut termino temporis causas rerum naturaliter nexas ad utilitatem omnium summa et perfecta ratione moderetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License