III. 1. Hunc igitur agnoscimus et scimus Deum,
conditorem rerum omnium, Dominum propter potestatem, parentem propter
institutionem, hunc, inquam, qui dixit, et facta sunt omnia, praecepit,
et processerunt uniuersa, de quo scriptum est: Omnia in sapientia
fecisti, de quo Moyses: Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui
secundum Esaiam mensus est caelum palmo, terram pugillo, qui aspicit
terram et facit eam tremere, qui continet gyrum terrae et eos qui
habitant in ipso quasi locustae, qui expendit montes in pondere et
nemora in statera, id est certo diuinae dispositionis examine, ac ne facile
in ruinam procumberet magnitudo inaequaliter iacens, si non paribus fuisset
librata ponderibus, onus hoc moderanter terrenae molis aequauit. 2. Qui dicit
per prophetam: Ego Deus et non est praeter me, qui per eundem prophetam
refert quoniam maiestatem meam non dabo alteri, ut omnes cum suis
figmentis ethnicos excludat et haereticos, probans Deum non esse qui manu
artificis factus sit nec eum qui ingenio haeretici fictus sit. Non est enim
Deus cui ut sit quaerendus est artifex. 3. Quique adhuc adiecit per prophetam: Caelum
mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: qualem mihi aedificabitis
domum aut quis locus requiei meae?, ut ostendat quoniam multo magis illum
templum non capit, quem mundus non capit. Et haec non ad sui iactantiam,
sed ad nostri scientiam refert. Neque enim ipse a nobis desiderat magnitudinis
gloriam, sed nobis uult religiosam, qua Pater, conferre sapientiam. 4. Quique
praeterea ferinos nostros animos et de agresti immanitate tumidos et abruptos
ad lenitatem trahere uolens dicit: Et super quem requiescet spiritus meus,
nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea?, ut Deum aliquatenus
quantus sit possit agnoscere, dum illum per spiritum collatum discit timere. 5.
Qui similiter adhuc magis in notitiam nostri uolens peruenire, ad culturam sui
nostros excitans animos aiebat: Ego sum Dominus qui feci lucem et creaui
tenebras, ut uicissitudinum istarum quibus noctes diesque moderantur non
naturam nescio quam putaremus artificem, sed Deum agnosceremus potius, quod
erat uerius, conditorem. 6. Quem quoniam obtutu oculorum uidere non possumus,
de operum magnitudine et uirtute et maiestate condiscimus. Inuisibilia enim
ipsius, inquit apostolus Paulus, a creatura mundi per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut
animus humanus ex manifestis occulta condiscens de operum magnitudine quae
uideret mentis oculis artificis magnitudinem cogitaret. 7. De quo idem
apostolus: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili, soli Deo honor et
gloria. Euasit enim oculorum contemplationem qui cogitationis uicit
magnitudinem. Quoniam, inquit, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt
omnia. Nam et imperio eius omnia, ut ex ipso sint, et uerbo eius
digesta, ut per ipsum sint, et in iudicium eius recidunt uniuersa, ut
dum in ipso expectant libertatem corruptione deposita, in ipsum
uideantur esse reuocata.
|