Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV1. Quem solum merito bonum pronuntiat Dominus, cuius bonitatis totus testis est mundus, quem non instituisset, nisi bonus fuisset. Nam si omnia bona ualde, consequenter ac merito et quae instituta sunt bona bonum institutorem probauerunt et quae a bono institutore sunt aliud quam bona esse non possunt, ex quo omne malum facessat a Deo. 2. Nec enim potest fieri ut sit initiator aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti uindicat et parentis et iudicis, maxime cum omnis mali operis uindex sit et iudex, quoniam et non aliunde occurrit homini malum, nisi a bono Deo recessisset. 3. Hoc autem ipsum in homine denotatur, non quia necesse fuit, sed quia ipse sic uoluit. Vnde manifeste et quid malum esset apparuit et, ne inuidia in Deo esse uideretur, a quo malum ortum esset, eluxit. 4. Hic ergo semper sui est similis nec se umquam in aliquas formas uertit aut mutat, ne per immutationem etiam mortalis esse uideatur. Immutatio enim conuersionis portio cuiusdam comprehenditur mortis. Ideo nec adiectio in illo umquam ullius aut partis aut honoris accedit, ne quid umquam perfecto defuisse uideatur, nec detrimentum in eo aliquod agitur, ne gradus mortalitatis receptus esse uideatur, sed quod est, id semper est, et qui est, semper ipse est, et qualis est, semper talis est. 5. Nam et incrementa originem monstrant et detrimenta mortem atque interitum probant. Et ideo Ego, ait, sum Deus et non sum mutatus, statum suum tenens semper, dum id quod natum non est conuerti non potest. 6. Hoc enim in ipso, quicquid illud potest quod est Deus, semper sit necesse est, ut semper sit Deus, seruans sese uirtutibus suis. Et ideo dicit: Ego sum qui sum. Quod enim est, ideo hoc habet nomen, quoniam eandem semper sui obtinet qualitatem. Immutatio enim tollit illud nomen 'quod est'; quicquid enim aliquando uertitur, mortale ostenditur hoc ipso quod conuertitur. Desinit enim esse quod fuerat et incipit consequenter esse quod non erat. 7. Idcirco et merito in Deo manet semper status suus, dum sine detrimento commutationis semper sui et similis et aequalis est. Quod enim natum non est, nec mutari potest; ea enim sola in conuersionem ueniunt, quaecumque fiunt uel quaecumque gignuntur, dum quae aliquando non fuerant discunt esse nascendo atque ideo nascendo conuerti. At enim illa quae nec natiuitatem habent nec artificem, excluserunt a se demutationem, dum in qua conuersionis causa est non habent originem. 8. Ideo et unus pronuntiatus est, dum parem non habet. Deus enim, quicquid esse potest quod Deus est, summum sit necesse est. Summum autem quicquid est, ita demum summum esse oportet, dum extra comparem est. Et ideo solum et unum sit necesse est, cui conferri nihil potest, dum parem non habet. 9. Quoniam nec duo infinita esse possunt, ut rerum dictat ipsa natura. Infinitum est autem quicquid nec originem habet omnino nec finem. Excludit enim alterius initium, quicquid occupauerit totum. Quoniam si non omne id quod est quicquid est continet, dum intra id inuenitur quo continetur, minus inuentum eo quo continetur, Deus esse desierit, in alterius potestatem redactus, cuius magnitudine, qua minor, fuerit inclusus, et ideo quod continuit Deus potius esse iam coeperit. 10. Ex quo effectum est ut nec nomen Dei proprium possit edici, quoniam non possit nec concipi. Id enim nomine continetur, quicquid etiam ex naturae suae condicione comprehenditur. Nomen enim significantia est eius rei quae comprehendi potuit ex nomine. At quando id de quo agitur tale est, ut condigne nec ipsis intellectibus colligatur, quomodo appellationis digne uocabulo pronuntiabitur, quod dum extra intellectum est etiam supra appellationis significantiam sit necesse est? 11. Vt merito quando nomen suum Deus ex quibusdam rationibus et occasionibus adicit et praefert, non tam legitimam proprietatem appellationis sciamus esse depromptam quam significantiam quandam constitutam, ad quam dum homines decurrunt Dei misericordiam per ipsam impetrare posse uideantur. 12. Est ergo et immortalis et incorruptibilis nec detrimenta sentiens omnino nec finem. Nam et quia incorruptibilis, ideo et immortalis, et quia immortalis, utique et incorruptibilis, utroque inuicem sibi et in se connexione mutua perplexo et ad statum aeternitatis uicaria concatenatione producto et immortalitate de incorruptione descendente et incorruptione de immortalitate ueniente.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License