Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V1. Cuius etiamsi iracundias legitimas et indignationes quasdam descriptas tenemus et odia relata cognoscimus, non tamen haec intellegimus ad humanorum relata esse exempla uitiorum. 2. Haec enim omnia etsi hominem possunt corrumpere, diuinam uim non possunt omnino uitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur, in Deo non merito iudicabuntur. Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest; corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi potest. 3. Habent igitur ista uim suam quam exerceant, sed ubi praecedit passibilis materia, non ubi praecedit impassibilis substantia. 4. Nam et quod irascitur Deus, non ex uitio eius uenit, sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim etiam tunc cum minatur, dum per haec homines ad recta reuocantur. Nam quibus ad honestam uitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt uel terrore moueantur. Et ideo omnes istae uel iracundiae Dei uel odia uel quaecumque sunt huiusmodi, dum ad medicinam nostram proferuntur, ut res docet, ex consilio, non ex uitio uenerunt. 5. Nec ex fragilitate descendunt, propter quod etiam ad corrumpendum Deum ualere non possunt. Materiarum enim in nobis ex quibus sumus diuersitas ad iracundiae consueuit corrumpentem nos excitare discordiam, quae in Deo uel ex natura uel ex uitio non potest esse, dum non utique ex coagmentis corporalibus intellegitur esse constructus. 6. Est enim simplex et sine ulla corporea concretione, quicquid illud est totus quod se solus scit esse, quandoquidem spiritus sit dictus. Et ideo haec quae in hominibus uitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis uim exercere non possunt, quandoquidem, ut diximus, non ex uitio, sed ratione uenerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License