VI.
1. Et licet scriptura caelestis ad
humanam formam faciem diuinam saepe conuertat, dum dicit: Oculi Domini super
iustos, aut dum odoratus est Dominus Deus odorem bonae fragrantiae, aut
dum traduntur Moysi tabulae scriptae digito Dei, aut dum populus
filiorum Israel de terra Aegypti manu ualida et brachio excelso liberatur,
aut dum dicit: Os enim Domini locutum est haec, aut dum terra
scabellum pedum Dei esse perhibetur, aut dum dicit: Inclina aurem tuam
et audi, sed nos qui dicimus quia lex spiritalis est, non intra haec
nostri corporis lineamenta modum aut figuram diuinae maiestatis includimus, sed
suis illam interminatae magnitudinis, ut ita dixerim, campis sine ullo fine
diffundimus. 2. Scriptum est enim: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si
descendero ad inferos, ades; et si assumpsero alas meas et abiero trans mare,
ibi manus tua apprehendet me et dextera tua detinebit me. Rationem enim
diuinae scripturae de temperamento dispositionis cognoscimus. Parabolis enim
adhuc secundum fidei tempus de Deo prophetes tunc loquebatur, non quomodo Deus
erat, sed quomodo populus capere poterat. Vt igitur haec sic de Deo dicantur,
non Deo, sed populo potius imputetur. 3. Sic et tabernaculum erigere populo
permittitur, nec tamen Deus intra tabernaculum clusus continetur. Sic et
templum extruitur, nec tamen Deus intra templi angustias omnino saepitur. Non
igitur mediocris est Deus, sed populi mediocris est sensus, nec angustus Deus,
sed rationis populi angustus est intellectus habitus. 4. Denique in euangelio Veniet
hora, Dominus aiebat, cum neque in monte isto neque in Hierusalem
adorabitis Patrem. Et causas reddidit dicens: Spiritus est Deus; et eos
ergo qui adorant in spiritu et ueritate adorare oportet. 5.
Efficaciae igitur ibi diuinae per membra monstrantur, non habitus Dei nec
corporalia lineamenta ponuntur. Nam
et cum oculi describuntur, quod omnia uideat exprimitur. Et quando auris, quod
omnia audiat proponitur. Et cum digitus, significantia quaedam uoluntatis aperitur.
Et cum nares, precum quasi odorum perceptio ostenditur. Et cum manus, quod
creaturae sit omnis auctor probatur. Et quando bracchium, quod nulla
natura contra robur ipsius repugnare possit edicitur. Et quando pedes, quod impleat omnia nec sit
quicquam ubi non sit Deus explicatur. 6. Neque enim sunt ei aut membra aut
membrorum officia necessaria, ad cuius solum etiam tacitum arbitrium et
seruiunt et adsunt omnia. Cur enim requirat oculos, qui lux est? Aut cur
quaerat pedes, qui ubique est? Aut cur ingredi uelit, cum non sit quo
extra se progredi possit? Aut cur
manus expetat, cuius ad omnia instituenda artifex est et silens uoluntas? Nec
auribus eget, qui etiam tacitas nouit uoluntates. Aut propter quam causam
linguam quaerat, cui cogitare iussisse est? 7. Necessaria enim haec membra
hominibus fuerunt, non Deo, quia inefficax hominis consilium fuisset, nisi
cogitamen corpus implesset, Deo autem non necessaria, cuius uoluntatem non
tantum sine aliqua molitione opera subsequuntur, sed ipsa statim opera cum uoluntate
procedunt. 8. Ceterum ipse totus oculus, quia totus uidet, et totus auris, quia
totus audit, et totus manus, quia totus operatur, et totus pes, quia totus
ubique est. Idem enim, quicquid illud est, totus aequalis est et totus ubique
est. 9. Non enim habet in se diuersitatem sui quicquid est simplex. Ea enim
demum in diuersitatem membrorum recidunt quae ueniunt ex natiuitate in
dissolutionem. Sed haec quae concreta non sunt sentire non possunt. Quod enim
immortale est, quicquid est, illud ipsum unum et simplex et semper est. Et ideo
quia unum est, dissolui non potest, quoniam quicquid est illud ipsum extra ius
dissolutionis positum, legibus est mortis solutum.
|