X. 1. Sed
illud admoneo, non alterum in euangelio Christum expectandum fuisse quam hunc a
creatore ueteris testamenti literis ante promissum, maxime cum et quae de ipso
praedicta sunt impleta sint et quae impleta sunt ante praedicta sint. 2. Vt
merito haereticorum istorum testamenti ueteris auctoritatem respuentium nescio
cui commenticio et ex fabulis anilibus ficto Christo atque fucato possim uere
et constanter dicere: Quis es? Vnde es? A quo missus es? Quare nunc uenire
uoluisti? Quare talis? Vel qua uenire potuisti? 3. Vel quare non ad tuos
abisti, nisi quod probasti tuos non habere, dum ad alienos uenis? Quid tibi cum
mundo creatoris? Quid tibi cum homine conditoris? Quid tibi cum figmento
corporis, cui eripis spem resurrectionis? Quid ad alienum uenis famulum,
alienum sollicitare desideras filium? Quid me a Domino eripere conaris? Quid me
in Patrem blasphemare atque impium esse compellis? 4. Aut quid sum a te in
resurrectione consecuturus, qui me ipsum non recipio, dum corpus amitto? Si
saluare uis, fecisses hominem, cui salutem dares. Si a delicto eripere cupis,
ante mihi ne delinquerem contulisses. Quod autem tecum suffragium circumfers legis? Quod habes testimonium
propheticae uocis? 5. Aut quid mihi possum de te solidum repromittere, cum te
uideam in phantasmate et non in soliditate uenisse? Quid ergo tibi cum figura
corporis, si corpus odisti? Immo reuinceris corporis quod odisti circumferre
substantiam, cuius suscipere uoluisti etiam figuram; odisse enim debueras
corporis imitationem, si oderas ueritatem, quoniam si alter es, aliter uenire
debueras, ne dicereris filius creatoris, si uel imaginem habuisses carnis et
corporis. Certe si oderas natiuitatem, quia creatoris oderas nuptiarum
coniunctionem, recusare debueras etiam imitationem hominis qui per nuptias
nascitur creatoris. 6. Neque igitur eum haereticorum agnoscimus Christum, qui
in imagine, ut dicitur, fuit et non in ueritate, <ne> nihil uerum eorum
quae gessit fecerit, si ipse phantasma et non ueritas fuit, neque eum qui nihil
in se nostri corporis gessit, dum ex Maria nihil accepit, ne non nobis uenerit,
dum non in nostra substantia uisus apparuit, neque illum qui aetheream siue
sideream, ut alii uoluerunt haeretici, induit carnem, ne nullam in illo nostram
intellegamus salutem, si non etiam nostri corporis cognoscamus soliditatem, nec
ullum omnino alterum, qui quoduis aliud ex figmento haereticorum gesserit
corpus fabularum. 7. Omnes
enim istos et natiuitas Domini et mors ipsa confutat. Nam et uerbum, inquit
Ioannes, caro factum est et habitauit in nobis, ut merito corpus nostrum
in illo fuerit, quoniam quidem nostram carnem sermo suscepit. Et sanguis
idcirco de manibus ac pedibus atque ipso latere demanauit, ut nostri consors
corporis probaretur, dum occasus nostri legibus moritur. 8. Qui dum in eadem
substantia corporis in qua moritur resuscitatus ipsius corporis uulneribus
comprobatur, etiam resurrectionis nostrae leges in sua carne monstrauit, qui
corpus quod ex nobis habuit in sua resurrectione restituit. Lex enim
resurrectionis ponitur, dum Christus ad exemplum ceterorum in substantia
corporis suscitatur. 9. Quoniam cum caro et sanguis non obtinere regnum Dei scribitur,
non carnis substantia damnata est, quae diuinis manibus ne periret extructa
est, sed sola carnis culpa merito reprehensa est, quae uoluntaria hominis
temeritate contra legis diuinae iura grassata est, qua in baptismate et in
mortis dissolutione sublata caro ad salutem reuertitur, dum ad statum innocentiae
deposita criminis mortalitate reuocatur.
|