XI. 1. Verum ne ex hoc, quod Dominum nostrum
Iesum Christum Dei creatoris Filium in substantia ueri corporis exhibitum
asserimus, aliis haereticis hoc in loco hominem tantum et solum defendentibus
atque ideo hominem illum nudum et solitarium probare cupientibus aut manus
dedisse aut loquendi materiam commodasse uideamur, non sic de substantia
corporis ipsius exprimimus, ut solum tantum hominem illum esse dicamus, sed ut
diuinitate sermonis in ipsa concretione permixta etiam Deum illum secundum
scripturas esse teneamus. 2. Est enim periculum grande saluatorem
generis humani, totius Dominum et principem mundi, cui a suo Patre
omnia tradita sunt et cuncta concessa, per quem instituta sunt uniuersa, creata
sunt tota, digesta sunt cuncta, aeuorum omnium et temporum regem, angelorum
omnium principem, ante quem nihil praeter Patrem, hominem tantummodo dicere et
auctoritatem illi diuinam in his abnegare. Haec enim contumelia haereticorum ad
ipsum quoque Deum Patrem redundabit, si Deus Pater Filium Deum generare non
potuit. 3. Sed enim ueritati caecitas haereticorum nulla praescribet nec
quoniam in Christo aliquid tenent, aliquid non tenent, alterum uident, alterum
non uident, eripietur nobis illud quod non uident per illud quod uident. 4.
Quasi hominis enim in illo fragilitates considerant, quasi Dei uirtutes non
computant, infirmitates carnis recolunt, potestates diuinitatis excludunt,
quando si probatio haec ex infirmitatibus Christi illuc proficit, ut homo ex
infirmitatibus comprobetur, probatio diuinitatis in illo collecta ex uirtutibus
illuc proficiet, ut etiam Deus ex operibus asseratur. Si enim passiones
ostendunt in illo humanam fragilitatem, cur opera non asserant in illo diuinam
potestatem? Ne si hoc non
profecerit, ut Deus ex uirtutibus asseratur, nec passiones proficiant, ut etiam
homo ab ipsis esse monstretur. 5. Quaecumque enim lex in alterutro
fuerit posita, in altero inuenietur esse suscepta. Periculum enim erit nec
hominem illum ex passionibus ostendi, si non potuerit etiam Deus ex uirtutibus
approbari. Non est ergo in unam partem inclinandum et ab alia parte fugiendum,
quoniam nec tenebit perfectam ueritatem quisquis aliquam ueritatis excluserit
portionem. 6. Tam enim scriptura etiam Deum annuntiat Christum quam etiam
hominem ipsum annuntiat Deum, tam hominem descripsit Iesum Christum quam etiam
Deum quoque descripsit Christum Dominum, quoniam nec Dei tantum illum Filium
esse proponit, sed et hominis, nec hominis tantum dicit, sed et Dei referre
consueuit, ut dum ex utroque est, utrumque sit, ne si alterum tantum sit,
alterum esse non possit. 7. Vt enim praescripsit ipsa natura hominem credendum
esse qui ex homine sit, ita eadem natura praescribit et Deum credendum esse qui
ex Deo sit, ne si non et Deus fuerit, cum ex Deo sit, iam nec homo sit, licet
ex homine fuerit, et in alterutro utrumque periclitetur, dum alterum altero
fidem perdidisse conuincitur. 8. Qui legunt ergo hominis filium hominem
Christum Iesum, legant hunc eundem et Deum et Dei Filium nuncupatum. Nam
quomodo est, qua homo, ex Abraham, sic est etiam, qua Deus, ante ipsum Abraham.
Et quomodo, qua homo, filius Dauid,
ita Dominus Dauid, qua Deus, nuncupatus est. Et quomodo, qua homo, sub lege
factus est, ita, qua Deus, sabbati Dominus expressus est. Et quomodo, qua homo,
sententiam patitur, sic omne, qua Deus, de uiuis et mortuis iudicium habere
reperitur. Et quomodo post mundum, qua homo, nascitur, sic ante mundum, qua
Deus, fuisse perhibetur. Et quomodo ex semine Dauid, qua homo, genitus
est, sic [ita] per ipsum, qua Deum, mundus dicitur institutus. Et quomodo, qua
homo, post multos, sic, qua Deus, ante omnes. Et quomodo ceteris, qua homo,
inferior, sic omnibus, qua Deus, maior. Et quomodo in caelum, qua homo,
ascendit, sic inde, qua Deus, ante descendit. Et quomodo ad Patrem, qua homo,
uadit, sic oboediens Patri, qua Filius, inde descensurus est. 9. Ita si
mediocritates in illo approbant humanam fragilitatem, maiestates in illo
affirmant diuinam potestatem. Periculum est enim, cum utrumque legis, non
utrumque, sed alterum credidisse. Ex quo quoniam utrumque in Christo legitur,
utrumque credatur, ut fides ita demum uera sit, si et perfecta fuerit. 10. Nam
si ex duobus, altero in fide cessante, unum et quidem id quod est minus ad credendum
fuerit assumptum, perturbata regula ueritatis, temeritas ista non salutem
contulerit, sed in uicem salutis de iactura fidei periculum mortis grande
conflauerit.
|