Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. 1. Cur ergo dubitemus dicere quod scriptura non dubitat exprimere? Cur haesitabit fidei ueritas, in quo scripturae numquam haesitauit auctoritas? Ecce enim Osee prophetes ait ex persona Patris: Iam non saluabo eos in arcu neque in equis neque in equitibus, sed saluabo eos in Domino Deo ipsorum. 2. Si Deus saluare se dicit in Deo, non autem saluat nisi in Christo Deus, cur ergo homo dubitet Christum Deum dicere, quem Deum a Patre animaduertit positum per scripturas esse? Immo si non saluat nisi in Deo Pater Deus, saluari non poterit a Deo Patre quisquam, nisi confessus fuerit Christum Deum, in quo se et per quem se repromittit Pater salutem daturum. Vt merito quisquis illum agnoscit esse Deum, salutem inueniat in Deo Christo, quisquis non recognoscit esse Deum, salutem perdiderit, quam alibi nisi in Christo Deo inuenire non poterit. 3. Quomodo enim Esaias: Ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel, quod interpretatum est 'nobiscum Deus', sic Christus ipse dicit: Ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Est ergo nobiscum Deus, immo multo magis etiam in nobis est. Nobiscum est Christus, est ergo cuius nomen est 'nobiscum Deus', quia et nobiscum est. Aut numquid non est nobiscum? Quomodo ergo dicit se nobiscum esse? Est ergo nobiscum. Sed quoniam nobiscum est, Emmanuel, id est 'nobiscum Deus', dictus est. Deus ergo quia nobiscum est, 'nobiscum Deus' dictus est. 4. Idem prophetes: Conualescite, manus dissolutae et genua debilia, consolamini, pusillanimes sensu, conualescite, nolite timere. Ecce Deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluabit nos: tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient; tunc saliet claudus sicut ceruus et diserta erit lingua mutorum. 5. Si in aduentu Dei dicit prophetes haec futura signa quae facta sunt, aut Dei Filium agnoscant Christum, in cuius aduentu et a quo haec sanitatum signa facta sunt, aut diuinitatis Christi ueritate superati, in alteram haeresim ruentes, Christum dum Filium Dei et Deum confiteri nolunt, Patrem illum esse confitebuntur. Vocibus enim prophetarum inclusi iam Christum Deum negare non possunt. 6. Quid ergo respondent, cum in aduentu Dei haec signa futura dicuntur quae in aduentu Christi gesta sunt? Christum qualiter accipiunt Deum ---- Deum enim iam negare non possunt ----, qua Patrem aut qua Filium? Si qua Filium, cur Dei Filium Deum negant? Si qua Patrem, cur eos non sequuntur qui eiusmodi blasphemias tenere uidentur? Nisi quoniam nobis in hoc aduersus illos de ueritate certamine hoc interim sufficit, ut quocumque genere conuicti Christum confiteantur et Deum, quem etiam Deum negare uoluerunt. 7. Per Abacuc prophetam ait: Deus ab Africo ueniet et sanctus de monte opaco et condenso. Quem uolunt isti ab Africo uenire? Si uenisse aiunt omnipotentem Deum Patrem, ergo de loco Deus Pater uenit, ex quo etiam loco cluditur et intra sedis alicuius angustias continetur. Et iam per istos, ut diximus, Sabelliana haeresis sacrilega corporatur, siquidem Christus non Filius, sed Pater creditur, et nouo more, dum ab istis destricte homo nudus asseritur, per eos rursum Christus Pater Deus omnipotens comprobatur. 8. At si in Bethlehem, cuius metaturae regio ad meridianam respicit plagam caeli, Christus nascitur, qui per scripturas et Deus dicitur, merito Deus hic ab Africo uenire describitur, quia a Bethlehem uenturus esse praeuidebatur. 9. Eligant ergo ex duobus, quid uelint, hunc qui ab Africo uenit Filium esse an Patrem; Deus enim dicitur ab Africo uenturus. Si Filium, quid dubitant Christum et Deum dicere? Deum enim scriptura dicit esse uenturum. Si Patrem, quid dubitant cum Sabellii temeritate misceri, qui Christum Patrem dicit? Nisi quoniam siue illum Patrem, siue Filium dixerint, ab haeresi sua inuiti licet desciscant necesse est, qui Christum hominem tantummodo solent dicere, dum illum rebus ipsis coacti Deum incipiunt promere, siue dum illum Patrem, siue dum illum Filium uoluerint nuncupare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License