XIII. 1. Ac
sic et Ioannes natiuitatem Christi describens Verbum, inquit, caro
factum est, et habitauit in nobis, et uidimus claritatem eius, claritatem
tamquam unigeniti a Patre, plenus gratia et ueritate. Nam et uocatur
nomen eius uerbum Dei, nec immerito. Eructauit, inquit, cor meum
uerbum bonum, quod uerbum regis nomine consequenter appellat inferendo: Dico
ego opera mea regi. 2. Per ipsum enim omnia facta sunt opera et
sine ipso factum est nihil. Siue enim, inquit apostolus, throni, siue
dominationes, siue uirtutes, siue potestates, uisibilia et inuisibilia, omnia
per ipsum constant. Verbum autem hoc illud est, quod in sua uenit, et
sui eum non receperunt. Mundus
enim per ipsum factus
est, et mundus eum non cognouit. Verbum autem hoc erat
in principio apud Deum, et Deus erat uerbum. 3. Quis igitur dubitet, cum in
extrema parte dicitur: Verbum caro factum est, et habitauit in nobis, Christum,
cuius est natiuitas, et quia caro factus est, esse hominem, et quia uerbum Dei,
Deum incunctanter edicere esse, praesertim cum animaduertat scripturam
euangelicam utramque istam substantiam in unam natiuitatis Christi foederasse
concordiam? 4. Hic est enim qui sicut sponsus egreditur de thalamo suo,
exultauit ut gigas ad currendam uiam; a summo caelo egressio eius et usque ad
summum regressio eius, quoniam usque ad summum nec quisquam in caelum
ascendit, nisi qui de caelo descendit; Filius hominis qui est in caelis. Repetens
hoc ipsum dicit: Pater, clarifica me eo honore, quo fui apud te antequam
mundus esset. 5. Ac si de caelo descendit uerbum hoc tamquam sponsus ad
carnem, ut per carnis assumptionem Filius hominis illuc posset ascendere, unde
Dei Filius uerbum descenderat, merito dum per connexionem mutuam et caro uerbum
Dei gerit et Filius Dei fragilitatem carnis assumit, cum sponsa carne
conscendens illuc, unde sine carne descenderat, recipit iam claritatem illam,
quam dum ante mundi institutionem habuisse ostenditur, Deus manifestissime
comprobatur. Et nihilominus
dum mundus ipse post illum institutus refertur, per ipsum creatus esse
reperitur, quo ipso diuinitatis in ipso per quem factus est mundus et claritas
et auctoritas comprobetur. 6. Quodsi, cum nullius sit nisi Dei cordis nosse
secreta, Christus secreta conspicit cordis, quodsi, cum nullius sit nisi Dei
peccata dimittere, idem Christus peccata dimittit, quodsi, cum nullius sit
hominis de caelo uenire, de caelo ueniendo descendit, quodsi, cum nullius
hominis haec uox esse possit: Ego et Pater unum sumus, hanc uocem de
conscientia diuinitatis Christus solus edicit, quodsi postremo omnibus
diuinitatis Christi probationibus et rebus instructus apostolus Thomas
respondens Christo Dominus meus et Deus meus dicit, quodsi et apostolus
Paulus Quorum [, inquit,] fratres et ex quibus Christus
secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula in suis
literis scribit, quodsi idem se apostolum non ab hominibus aut per hominem,
sed per Iesum Christum constitutum esse depromit, quodsi idem euangelium
non se ab hominibus didicisse aut per hominem, sed per Iesum Christum accepisse
contendit, merito Deus est Christus. 7. Itaque hoc in loco ex duobus alterum
constare debebit. Cum enim manifestum sit omnia esse facta per Christum, aut
ante omnia est, quoniam omnia per ipsum, et merito et Deus est, aut quia
homo est, post omnia est et merito per ipsum nihil factum est. Sed nihil
per ipsum factum esse non possumus dicere, cum animaduertamus omnia per
ipsum facta esse scriptum. Non
ergo post omnia est, id est non homo tantum est, qui post omnia est, sed et
Deus, quoniam Deus ante omnia est. Ante omnia est enim, quia per
ipsum omnia, ne si homo tantum, nihil per ipsum, aut si omnia per ipsum,
non homo tantum, quoniam si homo tantum, non omnia per ipsum, immo nihil per
ipsum. 8. Quid ergo respondent? Nihil per ipsum, ut homo sit tantum? Quomodo
ergo omnia per ipsum? Ergo non homo tantummodo est, sed et Deus, siquidem omnia
sunt per ipsum, ut merito intellegere debeamus nec hominem esse Christum
tantummodo, qui est post omnia, sed et Deum, cum per ipsum facta sint omnia.
Quomodo enim aut hominem tantummodo dicas, cum illum etiam in carne conspicias,
nisi quoniam, si utrumque animaduertitur, utrumque merito credatur?
|