XIV. 1. Et tamen adhuc dubitat haereticus Christum
dicere esse Deum, quem Deum tot et rebus animaduertit et uocibus approbatum. 2.
Si homo tantummodo Christus, quomodo ueniens in hunc mundum in sua uenit, cum
homo nullum fecerit mundum? 3. Si homo tantummodo Christus, quomodo mundus
per ipsum factus esse refertur, cum non per hominem mundus, sed post mundum
homo institutus referatur? 4. Si homo tantummodo Christus, quomodo non ex
semine tantum Dauid Christus, sed uerbum caro factum est et
habitauit in nobis? Nam etsi
protoplastus non ex semine, sed tamen protoplastus non est ex uerbi et carnis
coniunctione concretus. Non est enim uerbum caro factum, et habitauit in
nobis. 5. Si homo tantummodo Christus, quomodo qui de caelo uenit, quae
uidit et audit testificatur, cum constet hominem de caelo, quia ibi nasci
non possit, uenire non posse? 6. Si homo tantummodo Christus, quomodo uisibilia
et inuisibilia, throni, uirtutes et dominationes per ipsum et in ipso creata esse
referuntur, cum uirtutes caelestes per hominem fieri non potuerint, quae ante
hominem ipsum esse debuerint? 7. Si homo tantummodo Christus, quomodo
adest ubique inuocatus, cum haec hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse
omni loco possit? 8. Si homo tantummodo Christus, cur homo in orationibus
mediator inuocatur, cum inuocatio hominis ad praestandam salutem inefficax
iudicetur? 9. Si homo tantummodo Christus, cur spes in illum ponitur, cum spes
in homine maledicta referatur? 10. Si homo tantummodo Christus, cur non licet
Christum sine exitio animae negari, cum in hominem commissum delictum referatur
posse dimitti? 11. Si homo tantummodo Christus, quomodo Ioannes Baptista
testatur et dicit: qui post me uenit, ante me factus est, quia prior me
fuit, cum si homo tantummodo Christus, post Ioannem natus ante Ioannem esse
non possit, nisi quoniam illum, qua Deus est, ante praecessit? 12. Si homo
tantummodo Christus, quomodo quae Pater facit, et Filius facit similiter, cum
homo caelestibus operibus Dei similia opera facere non possit? 13. Si homo
tantummodo Christus, quomodo sicut Pater in se uitam habet, ita dedit Filio
uitam habere in semetipso, cum exemplo Patris Dei homo in se uitam habere
non possit, cum non in aeternitate sit gloriosus, sed in materia mortalitatis
effectus? 14. Si homo tantummodo Christus, quomodo refert: Ego sum panis
uitae aeternae qui de caelo descendi, cum neque panis uitae homo esse
possit ipse mortalis nec de caelo descenderit nulla in caelo constituta materia
fragilitatis? 15. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit quia Patrem
Deum nemo uidit umquam, nisi qui est a Deo, hic uidit Deum? Quoniam si homo
tantummodo Christus, Deum uidere non potuit, quia Deum nemo hominum uidit.
Si autem dum ex Deo est, Deum
uidit, plus se quam hominem, dum Deum uidit, intellegi uoluit. 16. Si homo
tantummodo Christus, cur dicit: Quid si uideritis Filium hominis ascendentem
illuc ubi ante erat? Ascendit autem in caelum. Ibi ergo fuit, dum illuc
redit ubi prius fuit. 17. Quodsi de
caelo missus a Patre est, non utique homo tantum est; homo enim, ut diximus, de
caelo uenire non potuit. Non igitur ibi ante homo fuit, sed illuc ascendit ubi
non fuit. Descendit autem Dei uerbum, quod ibi fuit, uerbum, inquam, Dei et
Deus per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. Non
igitur homo inde sic de caelis uenit, sed Dei sermo, id est Deus, inde
descendit.
|