XV. 1. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait: Etsi
ego de me testificor, uerum est testimonium meum; quia scio unde uenerim
et quo eam, uos secundum carnem iudicatis? Ecce et hic illuc se dicit
rediturum, unde se testificatur ante uenisse, missum scilicet de caelo.
Descendit ergo unde uenit, quomodo illuc uadit unde descendit. Ex quo si
homo tantummodo Christus esset, non inde uenisset; atque ideo nec illuc abiret,
quoniam non inde uenisset. Veniendo autem inde, unde homo uenire non potest,
Deum se ostendit uenisse. 2. Sed enim huius ipsius descensionis ignari et
imperiti Iudaei heredes sibi haereticos istos reddiderunt, quibus dicitur: Vos
ignoratis unde ueniam et quo eam: uos secundum carnem iudicatis. Tam isti
quam Iudaei carnalem solam esse Christi natiuitatem tenentes nihil aliud
Christum esse quam hominem crediderunt, non considerantes illud, quoniam [,cum]
de caelo homo non potuerit uenire, ut merito illuc posset redire, Deum esse qui
inde descenderit, unde homo uenire non potuerit. 3. Si homo tantummodo
Christus, quomodo dicit: Vos ex inferioribus estis, ego de sursum sum; uos
de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo? Ideo autem si omnis homo ex hoc mundo est et ideo
in hoc mundo est Christus, an homo tantummodo est? Absit. Sed considera
quod ait: Ego non sum de hoc mundo. Numquid ergo mentitur, cum ex hoc
mundo sit, si homo tantummodo sit? Aut si non mentitur, non est ex hoc mundo.
Non ergo homo tantummodo est, quia ex hoc mundo non est. 4. Sed ne lateret, quis esset, expressit unde esset: Ego,
inquit, de sursum sum, hoc est de caelo, unde homo uenire non
potest; non enim in caelo factus est. Deus est ergo qui de sursum est et
idcirco de hoc mundo non est. Quamquam etiam quodammodo ex hoc mundo est. Vnde
non Deus tantum est Christus, sed et homo. Vt merito quomodo non est ex hoc
mundo secundum uerbi diuinitatem, ita ex hoc mundo sit secundum suscepti
corporis fragilitatem; homo est enim cum Deo iunctus et Deus cum homine copulatus.
5. Sed idcirco nunc hic Christus in unam partem solius diuinitatis incubuit,
quoniam caecitas Iudaica solam in Christo partem carnis aspexit, et inde in
praesenti loco silentio praeterita corporis fragilitate, quae de mundo est, de
sua sola diuinitate locutus est, quae de mundo non est, ut in quantum illi
inclinauerant ut hominem illum tantummodo crederent, in tantum illos Christus
posset ad diuinitatem suam considerandam trahere, ut se Deum crederent, uolens
illorum incredulitatem circa diuinitatem suam omissa interim commemoratione
sortis humanae solius diuinitatis oppositione superare. 6. Si homo
tantummodo Christus, quomodo dicit: Ego ex Deo prodii et ueni, cum
constet hominem a Deo factum esse, non ex Deo processisse? Ex Deo autem homo
quomodo non processit, sic Dei uerbum processit, de quo dictum est: Eructauit
cor meum uerbum bonum, quod quoniam ex Deo est, merito et apud Deum est,
quodque quia non otiose prolatum, merito omnia facit. Omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Sed enim
hoc uerbum, per quod facta sunt omnia, <Deus est>. Et Deus, inquit,
erat uerbum. Deus ergo processit ex Deo, dum qui processit sermo Deus
est qui processit ex Deo. 7. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait: Si
quis uerbum meum seruauerit, mortem non uidebit in aeternum? Mortem
in aeternum non uidere, quid aliud quam immortalitas est? Immortalitas autem
diuinitati socia est, quia et diuinitas immortalis est et immortalitas
diuinitatis fructus est. Sed enim omnis homo mortalis est, immortalitas autem
ex mortali non potest esse. Ergo ex Christo homine mortali immortalitas non
potest nasci. Sed qui uerbum custodierit, inquit, meum, mortem non
uidebit in aeternum. Ergo uerbum Christi praestat immortalitatem et per
immortalitatem praestat diuinitatem. Quodsi non potest exhibere ut immortalem
alterum faciat ipse mortalis, hoc autem Christi uerbum exhibet pariter et
praestat immortalitatem, non utique homo tantum est qui praestat
immortalitatem, quam, si tantummodo homo esset, praestare non posset; praestando
autem diuinitatem per immortalitatem Deum se probat diuinitatem porrigendo,
quam, nisi Deus esset, praestare non posset. 8. Si homo tantummodo
Christus, quomodo inquit: Ante Abraham ego sum? Nemo enim hominum ante
eum potest esse ex quo ipse est nec potest fieri ut quicquam prius fuerit ante
illum ex quo ipsum originem sumpsit. Sed enim Christus cum ex Abraham sit, ante Abraham esse se dicit. Aut
mentitur igitur et fallit, si ante Abraham non fuit, qui ex Abraham fuit, aut
non fallit, si etiam Deus est, dum ante Abraham fuit. Quod nisi fuisset,
consequenter cum ex Abraham fuisset, ante Abraham esse non posset. 9. Si homo
tantummodo Christus, quomodo ait: Et ego agnoscam eas et sequuntur me meae,
et ego uitam aeternam do illis, et numquam peribunt in perpetuum? Sed
enim cum omnis homo mortalitatis sit legibus alligatus et idcirco in perpetuum
se ipse seruare non posset, multo magis in perpetuum alterum seruare non
poterit. At in perpetuum se Christus
repromittit salutem daturum. Quam si non dat, mendax est; si dat, Deus est. Sed
non fallit, dat enim quod repromittit. Deus est ergo, qui salutem perpetuam
porrigit, quam homo, qui se ipsum seruare non potest, alteri praestare non
poterit. 10. Si homo tantummodo Christus, quid est quod ait: Ego et Pater unum
sumus? Quomodo enim ego et Pater unum sumus, si non et Deus est et
Filius, qui idcirco unum potest dici, dum ex ipso est et dum Filius eius est et
dum ex ipso nascitur, dum ex ipso processisse reperitur, per quod et Deus est?
11. Quod cum inuidiosum Iudaei putassent et blasphemum credidissent eo quod se
ostenderat his sermonibus Christum esse Deum ac propterea ad lapides
concurrissent et saxorum ictus inicere gestissent, exemplo et testimonio
scripturarum aduersarios suos fortiter refutauit. Si illos, inquit, dixit
deos, ad quos uerba facta sunt, et non potest solui scriptura: quem Pater
sanctificauit et misit in hunc mundum uos dicitis quia blasphemas, quia dixi:
Filius Dei sum ego? 12. Quibus uocibus neque se negauit Deum, quinimmo Deum
se esse firmauit. Nam quia sine dubitatione dei esse dicuntur ad quos uerba
facta sunt, multo magis hic Deus qui melior illis omnibus inuenitur. Et
nihilominus calumniosam blasphemiam dispositione legitima congruenter
refutauit. Deum enim se sic intellegi uult, ut Filium Dei et non ipsum Patrem
uellet intellegi. Missum enim se esse dixit et multa opera se ex
Patre ostendisse monstrauit, ex quo non Patrem se, sed Filium esse
intellegi uoluit, et in ultima parte defensionis Filii, non Patris fecit
mentionem dicendo: Vos dicitis quia blasphemas, quia dixi; Filius Dei sum? 13.
Ita quod ad crimen blasphemiae pertinet, Filium se, non Patrem dicit, quod
autem ad diuinitatem spectet ipsius, Ego et Pater unum sumus dicendo
Filium se esse et Deum probauit. Deus est ergo, Deus autem sic, ut Filius sit,
non Pater.
|