XVII. 1. Quid si Moyses hanc eandem regulam
ueritatis exsequitur et hoc in principio suarum nobis tradidit literarum, quo
discamus omnia creata et condita esse per Dei Filium, hoc est per Dei uerbum?
Id enim dicit quod Ioannes, quod ceteri, immo et Ioannes et ceteri ab hoc
intelleguntur accepisse quod dicant. 2. Si enim Ioannes dicit: Omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, prophetes autem refert: Dico
ego opera mea regi, Moyses autem introducit praecipientem Deum ut lux fiat
in primis, caelum firmetur, aquae congregentur, arida ostendatur, fructus
secundum semina prouocetur, animalia producantur, luminaria in caelo atque
astra ponantur, non alium ostendit tunc adfuisse Deo cui praeciperenter haec
opera ut fierent, nisi eum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum
est nihil. 3. Ac si hic uerbum Dei est ---- nam eructauit cor meum
uerbum bonum ----, ostendit in principio uerbum fuisse et uerbum hoc apud
Patrem fuisse, Deum praeterea uerbum fuisse, omnia per ipsum facta esse. Sed
enim hoc uerbum caro factum est et habitauit in nobis, Christus scilicet
Filius Dei, quem dum et postmodum secundum carnem hominem accipimus et ante
mundi institutionem Dei uerbum et Deum uidemus, merito secundum institutionem
ueteris et noui testamenti et Deum et hominem Christum Iesum et credimus et
tenemus. 4. Quid si idem Moyses introducit dicentem Deum: Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram, et infra: Et fecit Deus hominem,
ad imaginem Dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos? Si, ut iam
docuimus, Dei Filius est per quem facta sunt omnia, utique Dei Filius est per
quem etiam homo institutus est, propter quem facta sunt omnia. 5. Sed enim Deo
praecipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui hominem facit; facit autem
hominem Dei Filius, uerbum scilicet Dei per quem facta sunt omnia, et sine quo
factum est nihil. Hoc autem uerbum caro factum est et habitauit in
nobis. Ergo Christus est Deus. Per Christum igitur homo factus est,
ut per Dei Filium. Sed Deus hominem ad imaginem Dei fecit. Deus est ergo qui
fecit hominem ad imaginem Dei. Deus ergo Christus est, ut merito nec ueteris
testamenti circa personam Christi uacillet auctoritas, dum noui testamenti
manifestatione fulcitur, nec noui testamenti intercepta sit potestas, dum
radicibus ueteris testamenti eiusdem nititur ueritas. 6. Ex quo qui Christum,
Dei Filium et hominis, tantummodo praesumunt hominem, non et Deum, contra
testamentum et uetus et nouum faciunt, dum et ueteris et noui testamenti
auctoritatem ueritatemque corrumpunt. 7. Quid si idem Moyses ubique introducit Deum
Patrem immensum atque sine fine, non qui loco cludatur, sed qui omnem locum
cludat, nec eum qui in loco sit, sed potius in quo omnis locus sit, omnia
continentem et cuncta complexum, ut merito nec descendat nec ascendat, quoniam
ipse omnia et continet et implet, et tamen nihilominus introducit Deum
descendentem ad turrem quam aedificabant filii hominum, considerare quaerentem
et dicentem: Venite et mox descendamus et confundamus illic ipsorum linguas,
ut non audiat unusquisque uocem proximi sui? Quem uolunt hic Deum descendisse ad turrem illam
et homines tunc illos uisitare quaerentem? Deum Patrem? Ergo iam loco
clauditur. Et quomodo omnia ipse complectitur? 8. Aut numquid angelum cum
angelis dicit descendentem et dicentem: Venite et mox descendamus et confundamus
illic ipsorum linguas? Sed enim in Deuteronomio animaduertimus rettulisse
Deum haec Deumque dixisse, ubi ponitur: Cum disseminaret filios Adam,
statuit fines gentium iuxta numerum angelorum Dei. Neque ergo Pater
descendit, ut res indicat, neque angelus ista praecepit, ut res probat. 9.
Superest ergo ut ille descenderit, de quo apostolus Paulus: Qui descendit,
ipse est qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia, hoc est Dei
Filius, Dei uerbum. Verbum autem Dei caro factum est et habitauit in
nobis. Hic erit Christus. Deus ergo pronuntiabitur Christus.
|