XVIII. 1. Ecce idem Moyses refert alio in loco quod
Abrahae uisus sit Deus. Atquin idem Moyses audit a Deo quod nemo hominum Deum
uideat et uiuat. Si uideri non potest Deus, quomodo uisus est Deus? Aut si
uisus est, quomodo uideri non potest? 2. Nam et Ioannes Deum nemo, inquit,
uidit umquam, et apostolus Paulus: Quem uidit hominum nemo nec uidere
potest. Sed non utique scriptura mentitur. Ergo uere uisus est Deus. Ex quo
intellegi potest quod non Pater uisus sit, qui numquam uisus est, sed Filius,
qui et descendere solitus est et uideri, quia descenderit. 3. Imago est enim
inuisibilis Dei, ut mediocritas et fragilitas condicionis humanae Deum
Patrem uidere aliquando iam tunc assuesceret in imagine Dei, hoc est in Filio
Dei. Gradatim enim et per incrementa fragilitas humana nutriri debuit per
imaginem ad istam gloriam, ut Deum Patrem uidere posset aliquando. 4.
Periculosa sunt enim quae magna sunt, si repentina sunt. Nam etiam lux solis
subita post tenebras splendore nimio insuetis oculis non ostendet diem, sed
potius faciet caecitatem. Quod ne in damnum humanorum contingat oculorum,
paulatim disruptis et dissipatis tenebris ortus luminaris istius mediocribus
incrementis fallenter assurgens oculos hominum sensim assuefacit ad totum orbem
suum ferendum per incrementa radiorum. 5. Sic ergo et Christus, id est imago
Dei et Filius Dei, ab hominibus inspicitur, qua poterat uideri. Et ideo
fragilitas et mediocritas sortis humanae per ipsum alitur, producitur,
educatur, ut aliquando Deum quoque ipsum Patrem, assueta Filium conspicere,
possit ut est uidere, ne maiestatis ipsius repentino et intolerabili fulgore
percussa intercipi possit, ut Deum Patrem, quem semper optauit, uidere non possit.
6. Ex quo Filius est hic qui uidetur. Dei autem Filius Dei uerbum est. Dei
autem uerbum caro factum est et habitauit in nobis; hic autem Christus
est. Quae malum ratio est ut dubitetur Deus dici qui tot modis Deus
intellegitur approbari? 7. Ac si et Agar, ancillam Sarrae, de domo eiectam
pariter et fugatam angelus conuenit apud fontem aquae in uia Sur, fugae causas
interrogat atque accipit et post haec humilitatis consilia porrigit, spem
praeterea illi materni nominis facit quodque ex utero eius multum semen esset
futurum spondet atque promittit et quod Hismael ex illa nasci haberet et cum
ceteris aperit locum habitationis ipsius actumque describit, hunc autem angelum
et Dominum scriptura proponit et Deum (nam nec benedictionem seminis
promisisset, nisi angelus et Deus fuisset), quaerant quid in praesenti loco
haeretici tractent. 8. Pater fuit iste qui ab Agar uisus est an non? Quia Deus
positus est. Sed absit Deum Patrem angelum dicere, ne alteri subditus sit,
cuius angelus fuerit. 9. Sed angelum dicent fuisse. Quomodo ergo Deus erit, si
angelus fuit, cum non sit hoc nomen angelis umquam concessum? Nisi quoniam ex
utroque latere nos ueritas in istam concludit sententiam, qua intellegere
debeamus Dei Filium fuisse qui, quoniam ex Deo est, merito Deus, quia Dei
Filius dictus sit, quoniam Patri subditus et annuntiator paternae uoluntatis
est, magni consilii angelus pronuntiatus est. 10. Ergo si hic locus
neque personae Patris congruit, ne angelus dictus sit, neque personae angeli,
ne Deus pronuntiatus sit, personae autem Christi conuenit, ut et Deus sit, quia
Dei Filius est, et angelus sit, quoniam paternae dispositionis annuntiator est,
intellegere debent contra scripturas se agere haeretici, qui Christum cum
dicant se et angelum credere, nolint illum etiam Deum pronuntiare, quem in
ueteri testamento ad uisitationem generis humani legunt saepe uenisse. 11.
Adhuc adiecit Moyses Abrahae uisum Deum apud quercum Mambrae sedente ipso ad
ostium tabernaculi sui meridie et nihilominus, cum tres conspexisset uiros,
unum ex illis dominum nuncupasse; quorum cum pedes lauisset, cinericios panes
cum butyro et ipsius copia lactis offert et ut hospites retenti uescerentur
hortatur. 12. Post quae et quod pater futurus esset audit et quod Sarra, uxor
eius, paritura ex ipso filium esset ediscit et de exitu Sodomitarum, quae
merebantur pati, recognoscit et quod propter clamorem Sodomorum Deus
descendisset addiscit. 13. Quo in loco si Patrem uolunt uideri tunc fuisse cum
angelis duobus hospitio receptum, Patrem uisibilem haeretici crediderunt. Si
autem angelum, cum ex angelis tribus unus dominus nuncupatur, cur, quod non
solet, angelus Deus dicitur? Nisi quoniam, ut Deo Patri inuisibilitas propria
reddatur et angelo propria mediocritas remittatur, non nisi Dei Filius, qui et
Deus est, Abrahae uisus et hospitio receptus esse credetur. 14. Quod enim erat
futurus, meditabatur in sacramento Abrahae factus hospes, apud Abrahae filios
futurus; cuius filiorum pedes ad probationem quod ipse esset abluit, reddens in
filiis ius hospitalitatis quod aliquando illi fenerauerat pater. 15. Vnde et ne
qua esset dubitatio quin iste Abrahae hospes fuisset, in Sodomitarum exitu
ponitur quoniam pluit Dominus super Sodomam et Gomorram ignem et sulphur a
Domino de caelo. Sic enim et prophetes ex persona Dei: Subuerti uos, inquit,
sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram. 16. Dominus ergo
Sodomam subuertit, id est Deus Sodomam subuertit, sed in subuersione Sodomorum
Dominus pluit ignem a Domino. Hic autem Dominus uisus est Abrahae Deus; Deus
autem hic hospes est Abrahae, uisus utique quia tactus. Sed cum Pater, qua
inuisibilis, nec tunc utique uisus sit, uisus est et hospitibus receptus et
acceptus est, qui solitus est tangi et uideri; hic autem Filius Dei Dominus
a Domino pluit super Sodomam et Gomorram sulphur atque ignem. Hic autem Dei
uerbum est; uerbum autem Dei caro factum est et habitauit in nobis. Hic
autem Christus est. 17. Non Pater igitur apud Abraham hospes, sed Christus
fuit; nec tunc Pater uisus est, sed Filius; uisus autem est Christus. Merito
igitur Christus et Dominus et Deus est, qui non aliter Abrahae uisus est, nisi
quia ante ipsum Abraham ex Patre Deo Deus sermo generatus est. 18. Adhuc,
inquit, idem angelus et Deus eandem Agar fugatam de domo Abrahae cum puero
consolatur et uisitat. Nam cum illa in solitudine exposuisset infantem, quia
aqua defecisset ex utre, cumque puer ille clamasset, fletum et planctum
leuasset, et audiuit, inquit scriptura, Deus uocem pueri de loco ubi
erat. 19. Cum Deum esse qui uocem infantis audiuit rettulisset, adiecit: et
uocauit angelus Domini ipsam Agar de caelo, angelum referens esse quem Deum
dixerat et Dominum pronuntians esse quem angelum collocarat, quique angelus et
Deus adhuc ipsi Agar promittit maiora solacia dicendo: Ne timueris, exaudiui
enim uocem pueri de loco ubi erat. Surge, sume puerum et tene; in gentem enim magnam
faciam eum. 20. Hic
angelus, si angelus tantum est, cur hoc sibi uindicat ut dicat: In gentem
enim magnam faciam eum, cum hoc utique genus potentiae Dei sit, angeli esse
non possit? Ex quo etiam Deus confirmatur [Deus] esse qui hoc potest facere,
quoniam, ut hoc ipsum comprobetur, adicitur per scripturam statim: et
aperuit Deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae et abiit et impleuit
utrem de puteo et dedit puero, et erat Deus cum puero. 21. Si ergo hic Deus
erat cum puero, qui aperuit oculos Agar, ut uideret puteum aquae uiuae et
hauriret aquam propter urgentem sitis necessitatem, hic autem Deus e caelo
illam uocat angelus dictus, cum superius uocem audiens clamantis pueri Deus
esset potius, non alius intellegitur quam angelus esse pariter et Deus. 22.
Quod cum Patri competens et conueniens esse non possit, qui tantummodo Deus
est, competens autem esse possit Christo, qui non tantummodo Deus, sed et
angelus pronuntiatus est, manifeste apparet non Patrem ibi tunc locutum fuisse
ad Agar, sed Christum potius, cum Deus sit cui etiam angeli competit nomen,
quippe cum magni consilii angelus factus sit, angelus autem sit, dum
exponit sinum Patris, sicut Ioannes edicit. 23. Si enim ipse Ioannes hunc
eundem qui sinum exponit Patris uerbum dicit carnem factum esse, ut sinum
Patris posset exponere, merito Christus non solum homo est, sed et angelus, nec
angelus tantum, sed et Deus per scripturas ostenditur et a nobis hoc esse
creditur, ne si non Christum tunc locutum ad Agar uoluerimus accipere, aut
angelum Deum faciamus aut Deum Patrem omnipotentem inter angelos computemus.
|