Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • XIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. 1. Quid si et alio in loco similiter legimus Deum angelum positum? Nam cum apud uxores suas Liam atque Rachel Iacob de patris illarum iniquitate quereretur et cum referret quod iam in terram propriam remeare et reuerti cuperet, somnii quoque sui interponebat auctoritatem, quo tempore refert sibi angelum Dei per somnium dixisse: Iacob, Iacob. Et ego, inquit, dixi: Quid est? Aspice, inquit, oculis tuis et uide hircos et arietes ascendentes super oues et capras uariatos albos et uarios et cinericios et aspersos. Vidi enim quaecumque tibi Laban fecit. Ego sum Deus qui uisus sum tibi in loco Dei, ubi unxisti mihi illic stantem lapidem et uouisti mihi illic uotum; nunc ergo surge et proficiscere de terra hac et uade in terram natiuitatis tuae, et ero tecum. 2. Si angelus Dei loquitur haec ad Iacob atque ipse angelus infert dicens: Ego sum Deus qui uisus sum tibi in loco Dei, non tantummodo hunc angelum, sed et Deum positum sine ulla haesitatione conspicimus, quique sibi uotum refert ab Iacob destinatum esse in loco Dei et non dicit 'in loco meo'. Est ergo locus Dei, est et hic Deus. 3. Sed enim ibi simpliciter est in loco Dei positum, neque enim dictum est 'in loco angeli et Dei', sed tantummodo 'Dei', hic autem qui ista promittit Deus atque angelus esse perhibetur, ut merito distinctio sit inter eum qui tantummodo Deus dicitur et inter eum qui non Deus simpliciter, sed et angelus pronuntiatur. 4. Ex quo si nullius alterius angeli potest hic accipi tanta auctoritas, ut Deum quoque se esse fateatur et uotum sibi factum esse testetur, nisi tantummodo Christi, cui non quia angelo tantum, sed quia Deo uotum uoueri potest, manifestum est non Patrem accipi posse, sed Filium Deum et angelum. 5. Hic autem si Christus est, sicuti est, uehementer periclitatur qui aut hominem Christum aut angelum tantummodo dicit subtracta illi diuini nominis potestate, quam ex scripturarum caelestium fide frequenter accepit, quae illum et angelum frequenter et Deum dicunt. 6. His omnibus etiam illud accedit ut, quomodo illum et angelum frequenter et Deum posuit scriptura diuina, sic illum et hominem ponat et Deum, exprimens eadem scriptura diuina quod erat futurus et depingens iam tum in imagine quod habebat esse in substantiae ueritate. 7. Remansit enim, inquit, Iacob solus et luctabatur homo cum eo usque in mane; et uidit quoniam non potest aduersus eum et tetigit latitudinem femoris Iacob, cum in eum luctaretur et ipse cum eo, et dixit ei: dimitte me, ascendit enim lucifer. Et ille dixit: Non te dimittam, nisi me benedixeris. Et dixit: Quod est nomen tuum? Et ille dixit: Iacob. Dixitque ei: Non uocabitur iam nunc nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum, quia inualuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Et adhuc adicit: Et uocauit Iacob nomen loci illius 'uisio Dei'. Vidi enim Deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Ortusque est ei sol, mox transiuit uisionem Dei, ipse uero claudicabat femore suo. 8. Homo, inquit, luctabatur cum Iacob. Si homo solitarius, quis est iste? Vnde est? Quare cum Iacob contendit atque luctatur? Quid intercesserat? Quid factum fuerat? Quae ratio contentionis istius tantae tantique certaminis? Quare praeterea Iacob, qui ad tenendum hominem cum quo luctabatur fortior inuenitur et benedictionem ab eo quem detinebat postulat, quia iam lucifer oritur, ideo postulasse reperitur, nisi quoniam praefigurabatur contentio haec inter Christum et filios Iacob futura, quae in euangelio dicitur perfecta? 9. Contra hunc enim hominem colluctatus est populus Iacob, in qua colluctatione potentior populus est Iacob repertus, quippe cum aduersus Christum iniquitatis suae uictoriam sit consecutus, quo in tempore propter facinus quod admisit incessu fidei propriae et salutis claudicare grauissime incertus et lubricus coepit, qui quamuis superior damnando Christum repertus, eget tamen ipsius misericordia, eget tamen ipsius benedictione. 10. Sed enim hic homo qui cum Iacob luctatus est, Non, inquit, uocabitur etiam nunc nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Ac si Israel est homo 'uidens Deum', eleganter ostendebat Dominus quod non tantum homo esset qui colluctabatur tunc cum Iacob, sed et Deus. 11. Videbat utique Deum Iacob cum quo colluctabatur, quamuis hominem ipsius in colluctatione retineret. Et ut nulla adhuc posset esse dubitatio, interpretationem ipse posuit dicendo: Quia inualuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. 12. Ob quam causam hic idem Iacob, intellegens iam uim sacramenti et peruidens auctoritatem eius cum quo luctatus fuisset, nomen loci illius in quo colluctatus est uocauit 'uisionem Dei'. 13. Superstruxit praeterea causas ad interpretationem Dei porrigendam. Vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Vidit autem Deum cum quo colluctatus est quasi cum homine, sed et hominem quidem quasi uictor tenuit, benedictionem autem quasi a Deo ut inferior postulauit. Ita cum Deo et cum homine colluctatus fuit. 14. Ac si colluctatio haec ibi quidem praefigurata est, in euangelio autem inter Christum et populum Iacob perfecta est, in qua quamuis populus superior inuentus sit, minor repertus est dum nocens comprobatus est, quis dubitabit Christum, in quo haec colluctationis figura completa est, non hominem tantum, sed et Deum agnoscere, quandoquidem hominem illum et Deum etiam figura ipsa colluctationis uideatur comprobasse? 15. Et tamen etiam post haec aeque non cessat eadem scriptura diuina angelum Deum dicere, Deum angelum pronuntiare. 16. Nam cum Manassen atque Ephrem, filios Ioseph, benedicturus esset hic ipse Iacob, transuersis super capita puerorum manibus collocatis, Deus, inquit, qui pascit me a iuuentute mea usque in hunc diem, angelus cui liberauit me ex omnibus malis, benedicat pueros. 17.   Vsque adeo autem eundem angelum ponit quem Deum dixerat, ut singulariter in exitu sermonis sui posuerit personam de qua loquebatur dicendo: benedicat pueros hos. 18. Si enim alterum angelum uoluisset intellegi, plurali numero duas personas complexus fuisset; nunc unius personae singularem numerum in benedictione deposuit, ex quo eundem Deum atque angelum intellegi uoluit. 19. Sed enim Deus Pater accipi non potest, Deus autem et angelus Christus accipi potest. Quem ut huius benedictionis auctorem etiam transuersas super pueros manus Iacob ponendo significauit, quasi pater illorum esset Christus, ex quo manus poneret figuram et formam futuram passionis ostendens. 20. Nemo igitur Christum sicut angelum non dubitat dicere, ita etiam Deum haesitet pronuntiare, cum hunc eundem in puerorum horum benedictionem per sacramentum passionis digestum in figura manuum et Deum et angelum intellegat inuocatum fuisse




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License