XX. 1. Ac si aliquis haereticus pertinaciter
obluctans aduersus ueritatem uoluerit in his omnibus exemplis proprie angelum
aut intellegere aut intellegendum esse contenderit, in hoc quoque uiribus
ueritatis frangatur necesse est. 2. Nam si omnibus caelestibus, terrenis et
infernis Christo subditis etiam ipsi angeli cum omnibus ceteris quaecumque
subiecta sunt Christo dicuntur dii, iure et Deus Christus. Et si quiuis angelus
subditus Christo deus potest dici, et hoc si dicitur et sine blasphemia
profertur, multo magis utique et hoc ipsi Dei Filio Christo competere potest,
ut Deus pronuntietur. 3. Si enim qui subiectus Christo angelus deus promitur,
multo magis et constantius Christus, cui sunt omnes angeli subiecti, Deus esse
dicetur. Nec enim naturae congruit ut quae minoribus concessa sunt maioribus
denegentur. Ita si angelus Christo minor est, angelus autem deus dicitur, magis
consequenter Christus Deus esse dicitur, qui non uno, sed omnibus angelis et
maior et melior inuenitur. 4. Ac si stetit Deus in synagoga deorum, in medio
autem Deus deos discernit, in synagoga autem aliquotiens Christus stetit,
Christus ergo in synagoga Deus stetit, diiudicans scilicet deos quibus dicit: Vsquequo
personas hominum accipitis?, accusans scilicet consequenter homines
synagogae non exercentes iusta iudicia. 5. Porro si illi, qui reprehenduntur
atque culpantur, propter aliquam tamen causam hoc nomen adipisci sine
blasphemia uidentur, ut dii nuncupentur, multo magis utique hic Deus habebitur,
qui non tantum Deus deorum stetisse dicitur, sed etiam deos discernens et
diiudicans ex eadem lectionis auctoritate aperitur. 6. Ac si illi qui tamquam
unus de principibus cadunt dii tamen nuncupantur, multo magis Deus esse
dicetur qui non tantum tamquam unus ex principibus non cadit, sed ipsum quoque
malitiae et auctorem et principem uincit. 7. Quae autem malum ratio est ut, cum
legant hoc etiam Moysi nomen datum, dum dicitur: Deum te posui Pharaoni, Christo
negetur, qui non Pharaoni Deus, sed uniuersae creaturae et Dominus et Deus
constitutus esse reperitur? 8. Et in illo quidem hoc nomen temperate datum, in
hoc profuse, in illo ad mensuram, in hoc supra omnem omnino mensuram. Non
enim ad mensuram, inquit, dat Filio Pater; Pater enim,
inquit, diligit Filium. In illo ad tempus, in hoc sine tempore; diuini
enim nominis potestatem et super omnia et in omne tempus accepit. 9. Quodsi qui
unius hominis accepit potestatem, in hac exiguitate huius datae potestatis
nomen tamen istud dei incunctanter consequitur, quanto magis qui in ipsum
quoque Moysen habet potestatem, nominis istius auctoritatem consecutus esse
credetur?
|