XXI. l. Et poteram
quidem omnium scripturarum caelestium euentilare tractatus et ingentem circa
istam speciem Christi diuinitatis, ut ita dixerim, siluam commouere, nisi
quoniam non tam mihi contra hanc haeresim propositum est dicere, quam breuiter
circa personam Christi regulam ueritatis aperire. 2. Quamuis tamen ad alia
festinem, illud non arbitror praetermittendum, quod in euangelio Dominus ad
significantiam suae maiestatis expressit dicendo: Soluite templum hoc, et
ego in triduo suscitabo illud, aut quando alio in loco et alia parte
pronuntiat: Potestatem habeo animam meam ponendi et rursus recipere eam; hoc
enim mandatum accepi a Patre. 3. Quis est enim qui dicit animam suam se
posse ponere aut animam suam posse se rursum recuperare, quia hoc mandatum
acceperit a Patre, aut quis dicit destructum corporis sui templum resuscitare
rursum et reaedificare se posse, nisi quoniam sermo ille, qui ex Patre, qui
apud Patrem, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, imitator
paternorum operum atque uirtutum, imago inuisibilis Dei, qui descendit
de caelo, qui quae uidit et audiuit testificatus est, qui non uenit
ut faceret suam uoluntatem, sed potius ut faciat Patris uoluntatem, a quo
missus ad hoc ipsum fuerat, ut magni consilii angelus factus arcanorum
caelestium nobis iura reseraret, quique uerbum caro factus habitauit in nobis,
ex nobis hic Christus non homo tantum, quia hominis filius, sed etiam Deus,
quia Dei Filius, comprobatur? 4. Quodsi et primogenitus omnis creaturae ab
apostolo dictus sit Christus, quomodo omnis creaturae primogenitus esse potuit,
nisi quoniam secundum diuinitatem ante omnem creaturam ex Patre Deo sermo
processit? Quod nisi ita haeretici acceperint, Christum hominem primogenitum
omnis creaturae monstrare cogentur, quod facere non poterunt. 5. Aut igitur
ante omnem est creaturam, ut primogenitus sit omni creaturae, et non homo est
tantum, quia homo post omnem creaturam est, aut homo tantum est et est post
omnem creaturam. 6. Et quomodo primogenitus est omnis creaturae, nisi quoniam
[dum] uerbum illud, quod est ante omnem creaturam et ideo primogenitus omnis
creaturae, caro fit et habitat in nobis, hoc est assumit hunc hominem qui est
post omnem creaturam et sic cum illo et in illo habitat in nobis, ut neque homo
Christo subtrahatur neque diuinitas negetur? 7. Nam si tantummodo ante omnem
creaturam est, homo in illo subtractus est. Si autem tantummodo homo est,
diuinitas, quae ante omnem creaturam est, intercepta est. Vtrumque ergo in
Christo confoederatum est et utrumque coniunctum est et utrumque connexum est.
8. Et merito, dum est in illo aliquid quod superat creaturam, pignerata in illo
diuinitatis et humanitatis uidetur esse concordia. Propter quam causam qui mediator
Dei et hominum effectus exprimitur, in se Deum et hominem sociasse
reperitur. 9. Ac si idem apostolus de Christo refert, ut exutus carnem
potestates dehonestauit, palam triumphatis illis in semetipso, non utique
otiose exutum carne proposuit, nisi quoniam et resurrectionem rursum indutum
uoluit intellegi. 10. Quis est ergo
iste exutus et rursus indutus? Requirant haeretici. Nos enim sermonem Dei
scimus indutum carnis substantiam eundemque rursum exutum eadem corporis
materia, quam rursus in resurrectione suscepit et quasi indumentum resumpsit.
11. Sed enim neque exutus neque indutus hominem Christus fuisset, si homo
tantum fuisset. Nemo enim umquam se ipso aut spoliatur aut induitur. Sit enim
necesse est aliud quicquid aliunde aut spoliatur aut induitur. 12. Ex quo
merito sermo Dei fuit qui exutus est carnem et in resurrectione rursus indutus,
exutus autem, quoniam et in natiuitate fuerat indutus. Itaque in Christo Deus
est qui induitur atque etiam exutus sit oportet, propterea <quod> is qui
induitur pariter et exuatur necesse est. Induitur autem et exuitur homo quasi
quadam contexti corporis tunica. Ac propterea consequenter sermo fuit,
ut diximus, Dei, qui modo indutus, modo exutus esse reperitur. 13. Hoc enim
etiam in benedictionibus ante praedixit: Lauabit stolam suam in uino et in
sanguine uuae amictum suum. 14. Si stola in Christo caro est et amictum
ipsum corpus est, requiratur quisquis est ille cuius corpus amictum est et
stola caro. Nobis enim manifestum
est carnem stolam et corpus amictum uerbi fuisse, qui[que] sanguine id est uino
lauit substantiam corporis et materiam carnis abluens ex parte suscepti hominis
passione. 15. Ex quo siquidem lauatur, homo est, quia amictum quod lauatur caro
est. Qui autem lauat, uerbum Dei est, qui, ut lauaret amictum, amicti susceptor
effectus est. 16. Merito ex ea substantia quae recepta est ut lauaretur homo
exprimitur, sicut ex uerbi auctoritate qui lauit Deus esse monstratur.
|