XXII. 1. Cur autem, licet ad aliam partem
disputandi festinare uideamur, illum praetereamus apud apostolum locum: Qui
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse, sed
semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et
habitu inuentus ut homo; humiliauit se oboediens factus usque ad mortem, mortem
autem crucis; propterea et Deus illum superexaltauit et dedit illi nomen quod
est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium,
terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Iesus in
gloria est Dei Patris? 2. Qui cum in forma Dei esset, inquit.
Si homo tantummodo Christus, in imagine Dei, non in forma Dei relatus fuisset.
Hominem enim scimus ad imaginem, non ad formam Dei factum. 3. Quis ergo est
iste, qui in forma Dei, ut diximus, factus est? Angelus? Sed nec in angelis
formam Dei legimus, nisi quoniam hic praecipuus atque generosus prae omnibus
Dei Filius, uerbum Dei, imitator omnium paternorum operum, dum et ipse operatur
sicut et Pater eius, forma, ut expressimus, est Dei Patris. 4. Et merito in
forma pronuntiatus est Dei, dum et ipse super omnia et omnis creaturae diuinam
obtinens potestatem et Deus est exemplo Patris, hoc ipsum tamen a Patre proprio
consecutus, ut omnium et Deus esset et Dominus esset, et Deus ad formam Dei
Patris ex ipso genitus atque prolatus. 5. Hic ergo quamuis esset in forma
Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se Deo esse. Quamuis enim se ex Deo Patre Deum esse meminisset,
numquam se Deo Patri aut comparauit aut contulit, memor se esse ex suo Patre et
hoc ipsum, quod est, habere se, quia Pater dedisset. Inde denique et ante
carnis assumptionem, sed et post assumptionem corporis, post ipsam praeterea
resurrectionem omnem Patri in omnibus rebus oboedientiam praestitit pariter ac
praestat. 6. Ex quo probatur numquam arbitratum illum esse rapinam quandam
diuinitatem, ut aequaret se Patri Deo, quin immo contra omni ipsius imperio et
uoluntati oboediens atque subiectus, etiam ut formam serui susciperet contentus
fuit, hoc est hominem illum fieri, et substantiam carnis et corporis, quam ex
paternorum et secundum hominem delictorum seruitute uenientem nascendo
suscepit, quo tempore se etiam exinaniuit, dum humanam condicionis fragilitatem
suscipere non recusauit. 7. Quoniam si homo tantummodo natus fuisset, per hoc
exinanitus non esset; homo enim nascens augetur, non exinanitur. Nam dum
incipit esse quod cum non esset habere non potuit, ut diximus, non exinanitur,
sed potius augetur atque ditatur. 8. Ac si Christus exinanitur in eo
quod nascitur formam serui accipiendo, quomodo homo tantummodo est? De quo
uerius dictum fuisset locupletatum illum esse tunc cum nasceretur, non
exinanitum, nisi quoniam auctoritas diuini uerbi ad suscipiendum hominem
interim conquiescens nec se suis uiribus exercens deicit se ad tempus atque
deponit, dum hominem fert quem suscepit. 9. Exinanit se, dum ad iniurias contumeliasque descendit, dum audit
infanda, experitur indigna, cuius tamen humilitatis adest statim egregius
fructus. 10. Accepit enim nomen quod est super omne nomen, quod utique
non aliud intellegimus esse quam nomen Dei. Nam cum Dei sit solius esse super
omnia, consequens est ut nomen illud sit super omnia, quod est eius qui super
omnia est Dei. Est ergo nomen illud quod super omne nomen est; quod nomen est
eius utique consequenter qui, cum in forma Dei fuisset, non rapinam arbitratus
est aequalem se Deo esse. 11. Neque enim si non et Deus esset Christus, omne se
in nomine eius genu flecteret caelestium et terrestrium et infernorum, nec
uisibilia aut inuisibilia aut rerum omnium omnis creatura homini esset subiecta
siue substrata, quae se ante hominem esse meminisset. 12. Ex quo et dum in
forma Dei esse Christus dicitur et dum in natiuitatem secundum carnem sese
exinanisse monstratur et dum id accepisse nomen a Patre quod sit super omne
nomen exprimitur et dum in nomine eius omne genu caelestium, terrenorum et
infernorum se flectere et curuare monstratur et hoc ipsum in gloriam Dei Patris
succurrere asseritur, consequenter non ex illo tantum homo est, quia oboediens
Patri factus est usque ad mortem, mortem autem crucis, sed ex
his etiam rebus superioribus diuinitatem Christi sonantibus Dominus Christus
Iesus et Deus, quod haeretici nolunt, esse monstratur.
|