XXIII. 1. Hoc
in loco licebit mihi argumenta etiam ex aliorum haereticorum parte conquirere.
Firmum est genus probationis, quod etiam ab aduersario sumitur, ut ueritas
etiam ab ipsis inimicis ueritatis probetur. 2. Nam usque adeo hunc manifestum
est in scripturis et Deum tradi, ut plerique haereticorum diuinitatis ipsius
magnitudine et ueritate commoti, ultra modum extendentes honores eius, ausi
sint non Filium, sed ipsum Deum Patrem promere uel putare. 3. Quod etsi contra
scripturarum ueritatem est, tamen diuinitatis Christi argumentum grande atque
praecipuum est, qui usque adeo Deus, sed qua Filius Dei natus ex Deo, ut
plerique illum, ut diximus, haeretici ita Deum acceperint, ut non Filium, sed
Patrem pronuntiandum putarent. 4. Aestiment ergo an hic sit Deus, cuius
auctoritas tantum mouit quosdam, ut putarent illum, ut diximus superius, iam
ipsum Patrem Deum, effrenatius et effusius in Christo diuinitatem confitentes,
ad hoc illos manifesta Christi diuinitate cogente ut, quem Filium legerent,
quia Deum animaduerterent, Patrem putarent. 5. Alii quoque haeretici usque adeo
Christi manifestam amplexati sunt diuinitatem, ut dixerint illum fuisse sine
carne et totum illi susceptum detraxerint hominem, ne decoquerent in illo
diuini nominis potestatem, si humanam illi sociassent, ut arbitrabantur,
natiuitatem. 6. Quod tamen nos non probamus, sed argumentum afferimus usque
adeo Christum esse Deum, ut quidam illum subtracto homine tantummodo putarint
Deum, quidam autem ipsum crediderint Patrem Deum, cum ratio et temperamentum
scripturarum caelestium Christum ostendant Deum, sed qua Filium Dei, et
assumpto a Deo etiam filio hominis credendum et hominem. 7. Quoniam si ad
hominem ueniebat, ut mediator Dei et hominum esse deberet, oportuit
illum cum eo esse et uerbum carnem fieri, ut in semetipso concordiam
confibularet terrenorum pariter atque caelestium, dum utriusque partis in se
connectens pignora et Deum homini et hominem Deo copularet, ut merito Filius
Dei per assumptionem carnis filius hominis et filius hominis per receptionem
Dei uerbi Filius Dei effici possit. 8. Hoc altissimum atque reconditum
sacramentum, ad salutem generis humani ante saecula destinatum, in Domino Iesu
Christo Deo et homine inuenitur impleri, quo condicio generis humani ad fructum
aeternae salutis posset adduci.
|