XXIV. 1. Sed
erroris istius haereticorum inde, ut opinor, nata materia est, quia inter
Filium Dei et filium hominis nihil arbitrantur interesse, ne facta distinctione
et homo et Deus Iesus Christus facile comprobetur. 2. Eundem enim atque ipsum,
id est hominem filium hominis etiam Filium Dei uolunt uideri, ut homo et caro
et fragilis illa substantia eadem atque ipsa Filius Dei esse dicatur, ex quo,
dum distinctio filii hominis et Filii Dei nulla secernitur, sed ipse filius hominis
Dei Filius uindicatur, homo tantummodo Christus idem atque Filius Dei
asseratur. 3. Per quod nituntur
excludere Verbum caro factum est et habitauit in nobis, et Vocabitis
nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. 4. Proponunt
enim atque illa praetendunt, quae in euangelio Lucae relata sunt, ex quibus
asserere conantur non quod est, sed tantum illud quod uolunt esse: Spiritus
sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; propterea et quod ex
te nascetur sanctum uocabitur Filius Dei. 5. Si ergo, inquiunt, angelus Dei
dicit ad Mariam: quod ex te nascetur sanctum, ex Maria est substantia
carnis et corporis. Hanc autem substantiam, id est sanctum hoc quod ex illa
genitum est, Filium Dei esse proposuit. Homo, inquiunt, ipse et illa caro
corporis, illud quod sanctum est dictum, ipsum est Filius Dei, ut et cum dicit
scriptura sanctum, Christum filium hominis hominem intellegamus, et cum
Filium Dei proponit, non Deum, sed hominem percipere debeamus. 6. Sed enim
scriptura diuina haereticorum et fraudes et furta facile conuincit et detegit.
Si enim sic esset tantummodo: Spiritus ueniet in te, et uirtus altissimi
obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur Filius Dei, fortasse
alio esset nobis genere aduersus illos reluctandum et alia nobis essent
argumenta quaerenda et arma sumenda, quibus illorum et insidias et praestigias
uinceremus. Cum autem ipsa scriptura caelesti abundans plenitudine sese
haereticorum istorum calumniis exuat, facile ipso quod scriptum est nitimur et
errores istos sine ulla dubitatione superamus. 7. Non enim dixit, ut iam
expressimus: Propterea quod ex te nascetur sanctum, sed adiecit
coniunctionem, ait enim: Propterea et quod ex te nascetur sanctum, ut
illud ostenderet, non principaliter hoc sanctum quod ex illa nascitur, id est
istam carnis corporisque substantiam, Filium Dei esse, sed consequenter et in
secundo loco, principaliter autem Filium Dei esse uerbum Dei incarnatum per
illum spiritum de quo angelus refert: Spiritus ueniet in te, et uirtus
altissimi obumbrabit tibi. 8. Hic est enim legitimus Dei Filius qui ex ipso
Deo est, qui, dum sanctum istud assumit et sibi filium hominis annectit et
illum ad se rapit atque transducit, connexione sua et permixtione sociata
praestat et Filium illum Dei facit, quod ille naturaliter non fuit, ut
principalitas nominis istius 'Filius Dei' in spiritu sit Domini, qui descendit
et uenit, ut sequela nominis istius in Filio Dei et hominis sit et merito
consequenter hic Filius Dei factus sit, dum non principaliter Filius Dei est.
9. Atque ideo dispositionem istam angelus uidens et ordinem istum sacramenti
expediens, non sic cuncta confundens ut nullum uestigium distinctionis
collocarit, distinctionem posuit dicendo: Propterea et quod nascetur ex te
sanctum uocabitur Filius Dei, ne si distributionem istam cum libramentis
suis non dispensasset, sed in confuso permixtam reliquisset, uere occasionem
haereticis contulisset, ut hominis filium, qua homo est, eundem et Dei et
hominis filium pronuntiare deberent. 10. Nunc autem particulatim exponens tam
magni sacramenti ordinem atque rationem euidenter expressit, ut diceret: Et
quod ex te nascetur sanctum uocabitur Filius Dei, probans quoniam Filius
Dei descendit, qui dum filium hominis in se suscepit, consequenter illum Filium
Dei fecit, quoniam illum Filius sibi Dei sociauit et iunxit, ut dum filius
hominis adhaeret in natiuitatem Filio Dei, ipsa permixtione feneratum et
mutuatum teneret, quod ex natura propria possidere non posset. 11. Ac sic facta
est angeli uoce, quod nolunt haeretici, inter Filium Dei hominisque cum sua
tamen sociatione distinctio, urgendo illos uti Christum, hominis filium
hominem, intellegant quoque Dei Filium et hominem Dei Filium, id est Dei
uerbum, sicut scriptum est, Deum accipiant atque ideo Christum Iesum Dominum ex
utroque connexum, ut ita dixerim, ex utroque contextum atque concretum et in
eadem utriusque substantiae concordia mutui ad inuicem foederis confibulatione
sociatum hominem et Deum scripturae hoc ipsum dicentis ueritate cognoscant.
|