XXV. 1. Ergo, inquiunt, si Christus non homo est
tantum, sed et Deus, Christum autem refert scriptura mortuum pro nobis et
resuscitatum, iam docet nos scriptura credere Deum mortuum. Aut si Deus non
moritur, Christus autem mortuus refertur, non erit Christus Deus, quoniam Deus
non potest accipi mortuus. 2. Si umquam intellegerent aut intellexissent quod
legunt, numquam tam periculose omnino loquerentur. Sed erroris semper est
abrupta dementia et non est nouum, si usque ad periculosa descendunt qui fidem
legitimam reliquerunt. 3. Si enim scriptura proponeret Christum tantummodo Deum
et nulla in illo fragilitatis humanae sociatio esset permixta, merito illorum
hic aliquid ualuisset sermo contortus: 'si Christus Deus, Christus autem
mortuus, ergo mortuus est Deus'. 4. Sed cum non tantummodo illum, ut ostendimus
iam frequenter, Deum, sed et hominem scriptura constituat, consequens est, quod
immortale est, incorruptum mansisse teneatur. Quis enim non intellegat quod
impassibilis sit diuinitas, passibilis uero sit humana fragilitas? 5. Cum ergo
tam ex eo quod Deus est, quam etiam ex illo quod homo est Christus intellegatur
esse permixtus et esse sociatus, Verbum enim caro factum est et
habitauit in nobis, quis non sine ullo magistro atque interprete ex sese
facile cognoscat non illud in Christo mortuum esse quod Deus est, sed illud in
illo mortuum esse quod homo est? 6. Quid enim si diuinitas in Christo non
moritur, sed carnis solius substantia exstinguitur, quando et in ceteris
hominibus, qui non sunt caro tantummodo, sed caro et anima, caro quidem sola
incursum interitus mortisque patitur, extra leges autem interitus et mortis
anima incorrupta cernatur? 7. Hoc enim et ipse Dominus hortans nos ad martyrium
et ad contemptum omnis humanae potestatis aiebat: Ne timueritis eos qui
corpus occidunt, animam autem occidere non possunt. 8. Quodsi anima
immortalis occidi aut interfici non potest in quouis alio, licet corpus et caro
sola possit interfici, quanto magis utique uerbum Dei et Deus in Christo interfici
omnino non potuit, cum caro sola et corpus occisum sit? 9. Si enim hanc habet
generositatem immortalitatis anima in quouis homine, ut non possit interfici,
multo magis hanc habet potestatem generositas uerbi Dei, ut non possit occidi.
Nam si potestas hominum ad interficiendam sacram Dei potestatem et si
crudelitas humana ad interficiendam animam deficit, multo magis ad Dei uerbum
interficiendum deficere debebit. Nam cum ipsa anima, quae per Dei uerbum facta
est, ab hominibus non occiditur, multo magis utique uerbum Dei perimi non posse
credetur. 10. Et si plus non potest hominum cruenta saeuitia aduersus homines
quam ut tantummodo corpus occidat, quanto magis utique in Christo non ualebit
quam ut item tantummodo corpus occidat, ut dum per haec colligitur non nisi
hominem in Christo interfectum, appareat ad mortalitatem sermonem in loco non
esse deductum. 11. Nam si Abraham et Isaac et Iacob, quos homines tantummodo
constat fuisse, manifestum est uiuere ---- omnes enim, inquit, illi uiuunt
Deo nec mors in illis animam perimit, quae corpora ipsa dissoluit; ius enim
suum exercere potuit in corpora, in animas exercere non ualuit; aliud enim in
illis mortale et ideo mortuum, aliud in illis immortale et ideo intellegitur
non exstinctum; ob quam causam uiuere Deo pronuntiati et dicti sunt ----, multo
magis utique mors in Christo aduersum solam materiam corporis potuit ualere,
aduersus diuinitatem sermonis non potuit se exercere. Frangitur enim potestas
mortis ubi intercedit auctoritas immortalitatis.
|