XXVI. 1. Sed
ex hac occasione, quia Christus non homo tantum, sed et Deus diuinarum
literarum sacris auctoritatibus approbatur, alii haeretici erumpentes statum in
Christo religionis concutere machinantur, hoc ipso Patrem Deum uolentes
ostendere Christum esse, dum non homo tantum asseritur, sed et Deus promitur. 2. Sic enim inquiunt: si unus esse Deus
promitur, Christus autem Deus, ergo, inquiunt, si Pater et Christus est unus
Deus, Christus Pater dicetur. In quo errare probantur Christum non noscentes,
sed sonum nominis approbantes; nolunt enim illum secundam esse personam post
Patrem, sed ipsum Patrem. 3. Quibus quia facile respondetur, pauca dicentur.
Quis enim non secundam Filii post Patrem agnoscat esse personam, cum legat
dictum a Patre consequenter ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram, et post haec relatum: Et fecit Deus hominem, ad
imaginem Dei fecit illum? 4. Aut cum inter manus teneat: Pluit Dominus
super Sodomam et Gomorram ignem et sulphur a Domino de caelo? 5. Aut cum ad
Christum: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi
gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? 6. Aut cum
etiam ille desideratus scriba ait: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 7. Aut cum Esaiae
prophetias explicans inuenit positum sic: Haec dicit Dominus Christo meo
Domino? 8. Aut cum legit: Non descendi de caelo ut faciam uoluntatem
meam, sed uoluntatem eius qui misit me? 9. Aut dum inuenit positum: Quoniam
qui me misit, maior me est? 10. Aut cum considerat scriptum: Eo ad
Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum? 11. Aut quando
habet cum ceteris collocatum: Sed in lege uestra scriptum est quia duorum
testimonium uerum est; ego de me testificor et testificatus est de me qui me
misit Pater? 12. Aut quando uox de caelo redditur: Et honorificaui et
honorificabo? 13. Aut quando a Petro respondetur et dicitur: Tu es
Filius Dei uiui? 14. Aut quando ab ipso Domino sacramentum huius reuelationis
approbatur et dicitur: Beatus es, Simon Bariona, quoniam hoc tibi non
reuelauit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est? 15. Aut quando
ab ipso Christo exprimitur: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te
antequam mundus fieret? 16. Aut cum ab eodem dicitur: Pater, sciebam
quia semper me audis, uerum propter circumstantes dixi, ut credant quia tu me
misisti? 17. Aut cum definitio regulae ab ipso Christo collocatur et
dicitur: Haec est autem uita aeterna, ut sciant te unum et uerum Deum et
quem misisti Iesum Christum. Ego te honorificaui super terram,
opus perfeci quod dedisti mihi? 18. Aut cum item ab eodem asseritur et
dicitur: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo? 19. Aut cum sedere ad
dexteram Patris et a prophetis et ab apostolis approbatur? 20. Et satis longum
facio, si enisus fuero omnes omnino ad hanc partem uoces congregare,
quandoquidem non tam ueteris quam etiam noui testamenti scriptura diuina ubique
ostendat illum ex Patre natum, per quem facta sunt omnia et sine quo factum
est nihil, qui oboedierit semper Patri et oboediat, semper habentem rerum
omnium potestatem, sed qua traditam, sed qua concessam, sed qua a Patre proprio
sibi indultam. 21. Quid enim tam euidens potest esse, hunc non Patrem esse, sed
Filium, quam quod oboediens Patri Deo proponitur, ne si Pater esse credatur,
alteri iam Deo Patri Christus subiectus esse dicatur?
|