XXVII. 1. Sed
quia frequenter intendunt illum nobis locum quo dictum sit: Ego et Pater
unum sumus, et in hoc illos aeque facile uincemus. 2. Si enim erat, ut
haeretici putant, Pater Christus, oportuit dicere 'Ego Pater unus sum'. At cum Ego
dicit, deinde Patrem infert dicendo Ego et Pater, proprietatem
personae suae, id est Filii, a paterna auctoritate discernit atque distinguit,
non tantummodo de sono nominis, sed etiam de ordine dispositae potestatis, qui
potuisset dicere 'Ego Pater', si Patrem se esse meminisset. 3. Et quia dixit unum, intellegant
haeretici quia non dixit 'unus'. Vnum enim neutraliter positum societatis
concordiam, non unitatem personae sonat. Vnum enim, non 'unus' esse
dicitur. quoniam nec ad numerum refertur, sed ad societatem alterius
expromitur. 4. Denique adicit dicens sumus, non 'sum', ut ostenderet per
hoc, quod dixit 'sumus' et 'Pater', duas esse personas. Vnum autem quod
ait, ad concordiam et eandem sententiam et ad ipsam caritatis societatem
pertinet, ut merito unum sit Pater et Filius per concordiam et per amorem et
per dilectionem. 5. Et quoniam ex
Patre est, quicquid illud est, Filius est, manente tamen distinctione, ut non
sit Pater ille qui Filius, quia nec Filius ille qui Pater est. Nec enim sumus
addidisset, si unum se et solitarium Patrem Filium factum esse meminisset.
6. Denique nouit hanc concordiae unitatem et apostolus Paulus, cum personarum
tamen distinctione. Nam
cum ad Corinthios scriberet, Ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit,
sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est quicquam neque qui rigat, sed qui incrementum
dat Deus. Qui autem plantat et qui rigat unum sunt. 7. Quis autem non intellegat alterum esse Apollo,
alterum Paulum, non eundem atque ipsum Apollo pariter et Paulum? Denique et
diuersa uniuscuiusque sunt officia prolata; alter enim qui plantat et alter qui
rigat. Hos tamen duos non quod unus sit, sed quod unum sint proposuit apostolus
Paulus, ut alter quidem sit Apollo, alter uero Paulus, quantum ad personarum
distinctionem pertinet, <quantum uero ad concordiam pertinet,> unum ambo
sint. 8. Nam quando duorum una sententia est, ueritas una est, fides una est,
una atque eadem religio est, unus etiam Dei timor est, unum sunt, etiamsi duo
sint, ipsum sunt, dum ipsum sapiunt. 9. Etenim quos personae ratio inuicem
diuidit, eosdem rursus inuicem religionis ratio conducit. Et quamuis idem atque
ipsi non sint, dum idem sentiunt, ipsum sunt, et cum duo sint, unum sunt,
habentes in fide societatem, etiamsi gerant in personis diuersitatem. 10.
Denique cum ad has uoces Domini imperitia fuisset Iudaica commota et temere
adusque saxa succensa, ita ut discurrerent et dicerent: Non te lapidamus
propter bonum opus, sed propter blasphemiam, et quia tu, cum homo sis, facis te
Deum, distinctionem posuit Dominus in ratione reddenda, quomodo se Deum aut
dixisset aut intellegi uellet. Quem Pater sanctificauit, inquit, et
misit in hunc mundum, uos dicitis quia blasphemat, quia dixi: Filius Dei sum? 11.
Etiam hic Patrem habere se dixit. Filius est ergo, non Pater. Patrem enim
confessus se fuisset, si Patrem se esse meminisset. 12. Et sanctificatum se a
suo Patre esse proponit. Dum ergo accipit sanctificationem a Patre, minor Patre
est; minor autem Patre consequenter <non Pater> est, sed Filius. Pater
enim si fuisset, sanctificationem dedisset, non accepisset. Et nunc autem
profitendo se accepisse sanctificationem a Patre, hoc ipso quo Patre se minorem
accipiendo ab ipso sanctificationem probat, Filium se esse, non Patrem,
monstrauit. 13. Missum praeterea se esse dicit, ut per hanc oboedientiam, qua
uenit Dominus Christus missus, non Pater, sed Filius probetur, qui misisset
utique, si Pater fuisset. Missus autem non fuit Pater, ne Pater subditus alteri
Deo, dum mittitur, probaretur. 14. Et tamen post haec adicit quod omnem omnino
ambiguitatem dissolueret et totam controuersiam erroris extingueret. Ait enim
in ultima parte sermonis: Vos dicitis quia blasphemat, quia dixi: Filius Dei
sum? Ergo si euidenter Filium Dominus se, non Patrem esse testatur, magnae
temeritatis et ingentis est furoris exemplum contra ipsius Christi Domini
testimonium controuersiam diuinitatis et religionis agitare et Christum Iesum
Patrem esse dicere, cum animaduertat illum non Patrem se, sed Filium
comprobasse.
|