XXVIII. 1. Adhuc adiciam illam quoque partem, in
qua dum haereticus quasi oculo quodam gaudet proprio, ueritatis et luminis
amisso, totam caecitatem sui agnoscat erroris. 2. Identidem enim et frequenter
opponit quia dictum sit: Tanto tempore uobiscum sum et non agnoscitis me?
Philippe, qui uidit me, uidit et Patrem. 3. Sed quod non intellegit discat.
Culpatur Philippus et iure quidem meritoque, quia dixerit: Domine, ostende
nobis Patrem et sufficit nobis. Quando enim ex Christo aut audierat istud
aut didicerat, quasi esset Pater Christus, cum contra magis quod Filius esset,
non quia Pater frequenter audisset et saepe didicisset? 4. Quod enim dixit
Dominus: Si me cognouistis, et Patrem meum cognouistis, et amodo nostis
illum et uidistis illum, non sic dixerat ut se Patrem uellet intellegi, sed
quoniam qui penitus et plene et cum tota fide et tota religione accessit ad Dei
Filium, omnibus modis per ipsum Filium, in quem sic credit, ad Patrem
peruenturus sit eundemque uisurus. 5. Nemo enim, inquit, potest
uenire ad Patrem nisi per me. Et ideo ad Patrem Deum non tantum uenturus
est et cogniturus ipsum Patrem, sed etiam sic tenere debet atque ita animo ac
mente praesumere, quasi iam nouerit Patrem pariter et uiderit. 6. Saepe enim
scriptura diuina quae nondum facta sunt pro factis annuntiat, quia sic futura
sint, et quae omnibus modis fieri habent, non quasi futura sint praedicat, sed
quasi facta sint narrat. 7. Denique
cum nondum temporibus Esaiae prophetae Christus natus fuisset, Quia puer, aiebat,
natus est uobis, et cum nondum accessum esset ad Mariam, Et accessit
ad propheten, dicebat, et concepit et peperit filium. 8. Et cum
nondum sinum Patris Christus exposuisset, referebat: Et uocabitur nomen eius
magni consilii angelus. 9. Et cum nondum fuisset passus, Quasi ouis, pronuntiabat,
ad iugulationem adductus est. 10. Et cum adhuc crux nusquam esset,
aiebat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem. 11. Et cum
nondum iniuriose potatus fuisset, In siti, ait, mea potauerunt me
aceto. 12. Et cum spoliatus adhuc non fuisset, dicebat: Super uestem
meam miserunt sortem et dinumerauerunt ossa mea, effoderunt manus meas et
pedes. 13. Prouidens enim scriptura diuina pro factis dicit quae futura
scit et pro perfectis dicit quae futura habet, quae sine dubitatione uentura
sunt. 14. Et ideo Dominus in praesenti loco dicebat: Amodo nostis illum et
uidistis. Dicebat enim uisum iri ab eo Patrem, quisquis Filium secutus
fuisset, non quasi Filius ipse esset Pater uisus, sed quod praemium
consecuturus esset quisquis illum sequi et discipulus eius esse uoluisset, ut
uidere Patrem posset. 15. Nam et imago est Dei Patris, ut his etiam illud
accedat, quoniam sicut Pater operatur, ita operatur et Filius, et imitator est
Filius omnium operum paternorum, ut perinde habeat unusquisque quasi iam
uiderit Patrem, dum eum uidet qui inuisibilem Patrem in omnibus operibus semper
imitatur. 16. Ceterum si ipse Pater est Christus, quomodo confestim adicit et
dicit: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora his
faciet, quia ego ad Patrem uado? 17. Et adhuc subnectit: Si diligitis
me, praecepta mea seruate; et ego rogabo Patrem, et alium aduocatum dabit
uobis. 18. Post quae etiam illud subnectit: Si quis me diligit, sermonem
meum custodiet; et Pater meus diligit illum, et ad eum ueniemus et mansionem
apud illum faciemus. 19. Necnon etiam subdidit illud quoque: Aduocatus
autem ille Spiritus Sanctus, quem missurus est Pater, ille uos docebit et
commemorabit omnia quaecumque dixero. 20. Praemittit adhuc istum locum, quo
ostendat se esse Filium, et merito subdidit et dicit: Si me diligeretis,
gauderetis quia eo ad Patrem, quia Pater maior me est. 21. Quid autem cum
etiam illa subnectit: Ego sum uitis uera, et Pater meus agricola; omne
sarmentum in me non afferens fructum, tollit illud et omne fructiferum purgat,
ut fructum ampliorem ferat? 22. Instat adhuc et adicit: Sicut dilexit me
Pater, et ego dilexi uos. Manete in mea caritate. Si mandata mea
seruaueritis, manebitis in mea caritate, sicut ego Patris mandata seruaui, et
maneo in eius caritate. 23. Adhuc ingerit et dicit: Dixi autem uos
amicos, quia omnia quae audiui a Patre meo nota uobis feci. 24. Aggregat
etiam hoc: Sed haec omnia facient uobis propter nomen meum, quia ignorant
eum qui me misit. 25. Haec ergo numquam post illa euidenter illum non
Patrem, sed Filium esse testantia Dominus subdidisset, si aut Patrem se esse
meminisset aut Patrem se uellet intellegi, nisi quoniam ut illud exprimeret,
perinde unumquemque iam habere debere, dum imaginem Dei Patris per Filium
uidet, atque si uiderit Patrem, quandoquidem unusquisque credens in Filium
exerceatur in imaginis contemplatione, ut assuefactus ad diuinitatem uidendam
in imagine proficere possit et crescere usque ad Dei Patris omnipotentis
perfectam contemplationem, et quoniam qui hoc animo ac mente combiberit et de
omnibus sic futurum esse crediderit, Patrem quem uisurus sit quasi iam quodammodo
uiderit et hic iam sic habeat quasi teneat quod habiturum se pro certo sciat.
26. Ceterum si ipse Pater fuisset, quid quasi futurum praemium repromittebat
quod iam praestiterat et dederat? 27. Nam quoniam dicit: Beati mundo corde,
quia ipsi Deum uidebunt, polliceri deprehenditur contemplationem et
aspectum Patris. Ergo nondum dederat. Cur enim repromitteret, si iam dedisset?
Dederat enim, si Pater esset; uidebatur enim et contingebatur. 28. Quando autem
dum contingitur ipse Christus et uidetur, repromittit tamen et dicit quoniam
qui mundo fuerit corde Deum uidebit, hoc ipso probat Patrem se non esse, qui
tunc praesens cum uideretur repromittebat quod Patrem uisurus esset quisquis
mundo corde fuisset. 29. Erat ergo repromittens haec non Pater, sed Filius, quia
qui Filius erat quod uideri habebat repromittebat, cuius repromissio superuacua
fuisset, nisi Filius fuisset. Cur
enim repromittebat mundis corde ut uiderent Patrem, si iam tunc qui praesentes
erant Patrem Christum uidebant? Sed quia Filius erat, non Pater, merito et
Filius, quia imago Dei, tunc uidebatur, et Pater, quia inuisibilis, mundis
corde ut uideretur repromittitur et notatur. 30. Haec igitur satis sit etiam
aduersus istum haereticum dictasse, pauca de multis. Campus enim et quidem
latus ac fusus aperietur, plenius haereticum istum si agitare uoluerimus,
quandoquidem duobus istis locis quibusdam effossis luminibus orbatus totus sit
in doctrinae suae caecitate superatus.
|