XXIX. 1. Sed enim ordo rationis et fidei auctoritas
digestis uocibus et literis Domini admonet nos post haec credere etiam in
Spiritum Sanctum olim ecclesiae repromissum, sed statutis temporum
opportunitatibus redditum. 2. Est enim per Ioelem prophetam repromissus, sed per Christum redditus.
In nouissimis, inquit, diebus effundam de spiritu meo
super seruos et ancillas meas. Dominus autem: Accipite spiritum sanctum;
quorum remiseritis peccata, erunt remissa, et quorum retinueritis, erunt
retenta. 3. Hunc autem Spiritum Sanctum Dominus Christus modo Paracletum
appellat, modo Spiritum ueritatis esse pronuntiat, qui non est in euangelio
nouus, sed nec noue datus; nam hic ipse et in prophetis populum accusauit et in
apostolis aduocationem gentibus praestitit. Nam illi ut accusarentur
merebantur, quia contempserant legem, et qui ex gentibus credunt, ut patrocinio
Spiritus adiuuentur merentur, quia ad euangelicam peruenire gestiunt legem. 4.
Differentia sane in illo genera officiorum, quoniam in temporibus differens
ratio causarum, nec ex hoc tamen ipse diuersus, qui haec sic gerit, nec alter
est, dum sic agit, sed unus atque ipse est, diuidens officia sua per tempora et
rerum occasiones atque momenta. 5. Denique apostolus Paulus, Habentes, inquit,
eundem spiritum, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et
nos credimus, ideo loquimur. 6. Vnus ergo et idem Spiritus qui in prophetis
et apostolis, nisi quoniam ibi ad momentum, hic semper. Ceterum ibi non ut
semper in illis inesset, hic ut in illis semper maneret; et ibi mediocriter
distributus, hic totus effusus; ibi parce datus, hic large commodatus, nec
tamen ante resurrectionem Domini exhibitus, sed per resurrectionem Christi
contributus. 7. Rogabo enim, aiebat, Patrem, et alium aduocatum dabit
uobis, ut uobiscum sit in aeternum, Spiritum ueritatis. Et: cum uenerit
aduocatus ille quem ego missurus sum uobis a Patre meo, Spiritum ueritatis qui
de Patre meo procedit, Et: si non abiero ego, aduocatus ille non ueniet
ad uos; si autem ego abiero, remittam illum ad uos. Et: cum uenerit
Spiritus ueritatis, ille uos diriget in omnem ueritatem. 8. Et quoniam
Dominus in caelos esset abiturus, Paracletum discipulis necessario dabat, ne
illos quodammodo pupillos, quod minime decebat, relinqueret et sine aduocato et
quodam tutore desereret. 9. Hic est enim qui ipsorum animos mentesque firmauit,
qui euangelica sacramenta distinxit, qui in ipsis illuminator rerum diuinarum
fuit, quo confirmati pro nomine Domini nec carceres nec uincula timuerunt, quin
immo ipsas saeculi potestates et tormenta calcauerunt, armati iam scilicet per
ipsum atque firmati, habentes in se dona quae hic idem Spiritus ecclesiae
Christi sponsae quasi quaedam ornamenta distribuit et dirigit. 10. Hic est enim
qui prophetas in ecclesia constituit, magistros erudit, linguas dirigit,
uirtutes et sanitates facit, opera mirabilia gerit, discretiones spirituum
porrigit, gubernationes contribuit, consilia suggerit quaeque alia sunt
charismatum dona componit et digerit et ideo ecclesiam Domini undique et in
omnibus perfectam et consummatam facit. 11. Hic est qui in modum columbae,
posteaquam Dominus baptizatus est, super eum uenit et mansit, habitans in solo
Christo plenus et totus nec in aliqua mensura aut portione mutilatus, sed cum
tota sua redundantia cumulate distributus et missus, ut ex illo delibationem quandam
gratiarum ceteri consequi possint, totius Sancti Spiritus in Christo fonte
remanente, ut ex illo donorum atque operum uenae ducerentur, Spiritu Sancto in
Christo affluenter habitante. 12. Hoc etenim iam prophetans Esaias aiebat: Et
requiescit, inquit, super eum spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et uirtutis, spiritus scientiae et pietatis, et impleuit eum
spiritus timoris Dei. 13. Hoc idem atque ipsum et alio in loco ex persona
ipsius Domini: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare
pauperibus misit me. 14, Similiter Dauid: Propterea unxit te Deus Deus
tuus oleo laetitiae a consortibus tuis. 15, De hoc apostolus Paulus: Qui
enim spiritum Christi non habet, hic non est eius, et: Vbi spiritus
Domini, ibi libertas. 16. Hic est qui operatur ex aquis secundam
natiuitatem. semen quoddam diuini generis et consecrator caelestis natiuitatis,
pignus promissae hereditatis et quasi chirographum quoddam
aeternae salutis, qui nos Dei faciat templum et nos eius efficiat domum, qui
interpellat diuinas aures pro nobis gemitibus ineloquacibus, aduocationis
implens officia et defensionis exhibens munera, inhabitator corporibus nostris
datus et sanctitatis effector, qui id agens in nobis ad aeternitatem et ad
resurrectionem immortalitatis corpora nostra producat, dum illa in se
assuefacit cum caelesti uirtute misceri et cum Spiritus Sancti diuina
aeternitate sociari. 17. Erudiuntur enim in illo et per ipsum corpora
nostra ad immortalitatem proficere, dum ad decreta ipsius discunt se moderanter
temperare. 18. Hic est enim qui contra carnem desiderat, quia caro contra ipsum
repugnat. 19. Hic est qui inexplebiles cupiditates coercet, immoderatas
libidines frangit, illicitos ardores extinguit, flagrantes impetus uincit,
ebrietates reicit, auaritias repellit, luxuriosas comissationes fugit,
caritates nectit, affectiones constringit, sectas repellit, regulam ueritatis
expedit, haereticos reuincit, improbos foras expuit, euangelia custodit. 20. De hoc item Apostolus: Non enim
spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. 21. De hoc exultat
et dicit: Puto autem quia et ego spiritum Dei habeo. 22. De hoc dicit: Et
spiritus prophetarum prophetis subiectus est. 23. De hoc refert: Spiritus
autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide,
attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi
mendacia loquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam. 24. In hoc
spiritu positus nemo umquam dicit anathema Iesum, nemo negauit
Christum Dei Filium aut repudiauit creatorem Deum, nemo contra scripturas ulla
sua uerba depromit, nemo alia et sacrilega decreta constituit, nemo diuersa
iura conscribit. 25. In hunc quisquis blasphemauerit, remissionem non habet,
non tantum in isto saeculo. uerum etiam nec in futuro. 26. Hic in apostolis
Christo testimonium reddit, in martyribus constantem fidem religionis ostendit,
in uirginibus admirabilem continentiam signatae caritatis includit, in ceteris
incorrupta et incontaminata doctrinae dominicae iura custodit, haereticos
destruit, peruersos corrigit, infideles arguit, simulatores ostendit, improbos
quoque corrigit, ecclesiam incorruptam et inuiolatam perpetuae uirginitatis et
ueritatis sanctitate custodit.
|