XXX. 1. Et haec quidem de Patre et de Filio et de
Spiritu Sancto breuiter sint nobis dicta et strictim posita et non longa
disputatione porrecta. Latius enim potuerunt porrigi et propensiore
disputatione produci, quandoquidem ad testimonium, quod ita se habeat fides
uera, totum et uetus et nouum testamentum possit adduci. 2. Sed quia
obluctantes aduersus ueritatem semper haeretici sincerae traditionis et
catholicae fidei controuersiam solent trahere, scandalizati in Christum, quod
etiam Deus et per scripturas asseratur et a nobis hoc esse credatur, merito a
nobis, ut omnis a fide nostra auferri possit haeretica calumnia, de eo quod et
Deus sit Christus sic est disputandum, ut non impediat scripturae ueritatem,
sed nec nostram fidem, qua unus Deus et per scripturas promittitur et a nobis
tenetur et creditur. 3. Tam enim illi qui Iesum Christum ipsum Deum Patrem
dicunt quam etiam illi qui hominem illum tantummodo esse uoluerunt, erroris sui
et peruersitatis origines et causas inde rapuerunt, quia cum animaduerterent
scriptum esse quod unus sit Deus, non aliter putauerunt istam tenere se posse
sententiam, nisi aut hominem tantum Christum aut certe Deum Patrem putarent
esse credendum. Sic enim calumnias suas colligere consueuerunt, ut errorem
proprium approbare nitantur. 4. Et quidem illi qui Iesum Christum Patrem dicunt
ista praetendunt: si unus Deus, Christus autem Deus, Pater est Christus, quia
unus Deus; si non Pater sit Christus, dum et Deus Filius Christus, duo dii
contra scripturas introducti esse uideantur. 5. Qui autem hominem tantummodo
Christum esse contendunt, ex diuerso sic colligunt: si alter Pater, alter est
Filius, Pater autem Deus et Christus Deus, non ergo unus Deus, sed duo dii
introducuntur pariter, Pater et Filius; ac si unus Deus, consequenter homo
Christus, ut merito Pater sit Deus unus. 6. Re uera quasi inter duos latrones
crucifigitur Dominus, quomodo fixus aliquando est, et ita excipit haereticorum
istorum ex utroque latere sacrilega conuicia. 7. Sed neque scripturae sanctae
neque nos causas illis perditionis et caecitatis afferimus, si qua in medio
diuinarum literarum euidenter posita aut uidere nolunt aut uidere non possunt.
8. Nos enim et scimus et legimus et credimus et tenemus unum esse Deum qui
fecit caelum pariter ac terram, quoniam nec alterum nouimus aut nosse, cum
nullus sit, aliquando poterimus. 9. Ego sum, inquit, Deus, et non est
praeter me iustus et saluans. 10. Et alio in loco: Ego primus et
nouissimus, et praeter me non est Deus. Quis sicut ego? 11. Et: Quis
mensus est palmo caelum et terram pugillo? Quis suspendit montes in pondere et
nemora in statera? 12. Et Ezechias: Vt sciant omnes quia tu es Deus
solus. 13. Ipse praeterea Dominus: Quid me interrogas de bono? Vnus Deus
bonus. 14. Apostolus quoque Paulus: Qui solus, inquit, habet
immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem uidit hominum nemo nec
uidere potest. 15. Et alio in loco: Mediator autem unius non est; Deus
autem unus est. 16. Sed quomodo hoc tenemus et legimus et credimus, sic scripturarum
caelestium nullam partem praeterire debemus, quippe cum etiam illa quae in
scripturis sunt posita Christi diuinitatis insignia nullo modo debemus
recusare, ne scripturarum auctoritatem corrumpendo integritatem fidei sanctae
corrupisse teneamur. 17. Et hoc ergo credamus, siquidem fidelissimum, Dei
Filium Iesum Christum Dominum et Deum nostrum, quoniam in principio erat
uerbum, et uerbum erat Deus et Deus erat uerbum. Hoc erat in principio apud
Deum. Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. 18. Et: Dominus
meus et Deus meus. Et: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia benedictus Deus in saecula. 19. Quid ergo
dicemus? Numquid duos Deos scriptura proponit? Quomodo ergo dicit quia Deus
unus est? Aut numquid non et Christus Deus est? Quomodo ergo Dominus
meus et Deus meus Christo dictum est? 20. Totum igitur hoc nisi cum propria
ueneratione et legitima disputatione teneamus, merito scandalum haereticis
praebuisse credemur, non utique ex scripturarum caelestium uitio quae numquam
fallunt, sed humani erroris praesumptione, qua haeretici esse uoluerunt. 21. Et
in primis illud retorquendum in istos qui duorum nobis deorum controuersiam
facere praesumunt. 22. Scriptum est, quod negare non possunt, quoniam unus
est Dominus. De Christo ergo quid sentiunt? Dominum esse aut illum
omnino non esse? Sed Dominum illum omnino non dubitant. Ergo si uera est
illorum ratiocinatio, iam duo sunt Domini. Quomodo igitur iam secundum
scripturas unus est Dominus? 23. Et magister
unus Christus dictus. Atenim legimus quod magister sit etiam apostolus
Paulus. Non ergo iam unus magister; duos enim magistros secundum ista
colligimus. Quomodo igitur secundum
scripturas unus magister Christus? 24. Vnus in scripturis bonus dictus est
Deus, sed idem in scripturis bonus etiam Christus positus est. Non igitur, si
recte colligunt, unus bonus, sed etiam duo boni. Quomodo igitur secundum
scripturarum fidem unus bonus esse refertur? 25. Ac si non putant aliqua
ratione offici posse ei quod unus Dominus est per illud quod est Dominus et
Christus neque ei quod unus est magister per illud quod est magister et Paulus
aut illi quod unus est bonus per illud quod bonus sit nuncupatus et Christus,
eadem ratione intellegant offici non posse ab illo quod unus est Deus ei quod
Deus pronuntiatus est et Christus.
|