Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • XXXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. 1. Est ergo Deus Pater omnium institutor et creator, solus originem nesciens, inuisibilis, immensus, immortalis, aeternus, unus Deus, cuius neque magnitudini neque maiestati neque uirtuti quicquam non dixerim praeferri, sed nec comparari potest. 2. Ex quo, quando ipse uoluit, sermo Filius natus est, qui non in sono percussi aeris aut tono coactae de uisceribus uocis accipitur, sed in substantia prolatae a Deo uirtutis agnoscitur, cuius sacrae et diuinae natiuitatis arcana nec apostolus didicit nec prophetes comperit nec angelus sciuit nec creatura cognouit; Filio soli nota sunt, qui Patris secreta cognouit. 3. Hic ergo cum sit genitus a Patre, semper est in Patre. Semper autem sic dico, ut non innatum, sed natum probem. Sed qui ante omne tempus est, semper in Patre fuisse dicendus est. Nec enim tempus illi assignari potest qui ante tempus est. Semper enim in Patre, ne Pater non semper sit Pater, quia et Pater illum etiam praecedit, quod necesse est prior sit qua Pater sit, quoniam antecedat necesse est eum qui habet originem ille qui originem nescit, simul ut hic minor sit, dum in illo esse se scit, habens originem quia nascitur et per Patrem quodammodo, quamuis originem habet qua nascitur, uicinus in natiuitate, dum ex eo Patre qui originem solus non habet nascitur. 4. Hic ergo quando Pater uoluit, processit ex Patre; et qui in Patre fuit, [processit ex Patre; et qui in Patre fuit,] quia ex Patre fuit, cum Patre postmodum fuit, quia ex Patre processit, substantia scilicet illa diuina, cuius nomen est uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. 5. Omnia enim post ipsum sunt, quia per ipsum sunt. Et merito ipse est ante omnia, sed post Patrem, quando per illum facta sunt omnia, qui processit ex eo, ex cuius uoluntate facta sunt omnia, Deus utique procedens ex Deo, secundam personam efficiens post Patrem, qua Filius, sed non eripiens illud Patri, quod unus est Deus. 6. Si enim natus non fuisset, innatus comparatus cum eo qui esset innatus, aequatione in utroque ostensa, duos faceret innatos et ideo duos faceret deos. 7. Si non genitus esset, collatus cum eo qui genitus non esset et aequales inuenti, duos deos merito reddidissent non geniti atque ideo duos Christus reddidisset deos. 8. Si sine origine esset ut Pater inuentus et ipse principium omnium ut Pater, duo faciens principia duos ostendisset nobis consequenter et deos. 9. Aut si et ipse Filius non esset, sed Pater generans de se alterum filium, merito collatus cum Patre et tantus denotatus duos patres effecisset et ideo duos approbasset etiam deos. 10.  Si inuisibilis fuisset, cum inuisibili collatus par expressus duos inuisibiles ostendisset et ideo duos comprobasset et deos. 11. Si incomprehensibilis, si et cetera quaecumque sunt Patris, merito, dicimus, duorum deorum quam isti confingunt controuersiam suscitasset. 12. Nunc autem quicquid est non ex se est, quia nec innatus est, sed ex Patre est, quia genitus est, siue dum uerbum est, siue dum uirtus est, siue dum sapientia est, siue dum lux est, siue dum Filius est. 13. Et quicquid horum est, dum non aliunde est quam, sicut diximus iam superius, ex Patre, Patri suo originem suam debens discordiam diuinitatis de numero duorum deorum facere non potuit, qui ex illo qui est unus Deus originem nascendo contraxit. 14. Quo genere dum et unigenitus est et primogenitus ex illo est, qui originem non habet, unus est omnium rerum et principium et caput. Idcirco unum Deum asseruit, quem non sub ullo principio aut initio, sed initium potius et principium rerum omnium comprobauit. 15. Filius autem nihil ex arbitrio suo gerit nec ex consilio suo facit nec a se uenit, sed imperiis paternis omnibus et praeceptis oboedit, ut quamuis probet illum natiuitas Filium, tamen morigera oboedientia asserat illum paternae uoluntatis ex quo est ministrum. Ita dum se Patri in omnibus obtemperantem reddit, quamuis sit et Deus, unum tamen Deum Patrem de oboedientia sua ostendit, ex quo et originem traxit. 16. Et ideo duos facere non potuit, quia nec duas origines fecit, qui ex eo, qui originem non habet, principium natiuitatis ante omne tempus accepit. Nam cum id sit principium ceteris quod innatum est (quod Deus solus Pater est, qui extra originem est, ex quo hic est qui natus est), dum qui ex illo nascitur merito ex eo uenit qui originem non habet, principium probans illud esse ex quo ipse est, etiam si Deus est qui natus est, unum tamen Deum ostendit, quem hic qui natus est esse sine origine comprobauit. 17. Est ergo Deus, sed in hoc ipsum genitus, ut esset Deus. Est et Dominus, sed in hoc ipsum natus ex Patre, ut esset Dominus. Est et angelus, sed ad annuntiandum magnum Dei consilium ex Patre suo angelus destinatus. 18. Cuius sic diuinitas traditur, ut non aut dissonantia aut inaequalitate diuinitatis duos deos reddidisse uideatur. Subiectis enim ei quasi Filio omnibus rebus a Patre, dum ipse cum his quae illi subiecta sunt Patri suo subicitur, Patris quidem sui Filius probatur, ceterorum autem et Dominus et Deus esse reperitur. 19. Ex quo dum huic qui est Deus omnia substrata traduntur et cuncta sibi subiecta Filius accepta refert Patri, totam diuinitatis auctoritatem rursus Patri remittit. 20. Vnde unus Deus ostenditur uerus et aeternus Pater, a quo solo haec uis diuinitatis emissa, etiam in Filium tradita et directa, rursum per substantiae communionem ad Patrem reuoluitur. 21. Deus quidem ostenditur Filius, cui diuinitas tradita et porrecta conspicitur, et tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa maiestas atque diuinitas ad Patrem, qui dederat eam, rursum ab illo ipso Filio missa reuertitur et retorquetur, ut merito Deus Pater omnium Deus sit et principium ipsius quoque Filii sui, quem Dominum genuit, Filius autem ceterorum omnium Deus sit, quoniam omnibus illum Deus Pater praeposuit quem genuit. 22. Ita mediator Dei et hominum Christus Iesus, omnis creaturae subiectam sibi habens a Patre proprio potestatem, qua Deus est, cum tota creatura subdita sibi concors Patri suo Deo inuentus, unum et solum et uerum Deum Patrem suum manente in illo quod etiam auditus est breuiter approbauit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License