Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Novatianus De Trinitate IntraText CT - Text |
|
|
I. 1. Regula exigit ueritatis ut primo omnium credamus in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, id est rerum omnium perfectissimum conditorem, qui caelum alta sublimitate suspenderit, terram deiecta mole solidauerit, maria soluto liquore diffuderit et haec omnia propriis et condignis instrumentis et ornata et plena digesserit. 2. Nam et in solidamento caeli luciferos solis ortus excitauit, lunae candentem globum ad solacium noctis mensurnis incrementis orbis impleuit, astrorum etiam radios uariis fulgoribus micantis lucis accendit et haec omnia legitimis meatibus circumire totum mundi ambitum uoluit, humano generi dies, menses, annos, signa, tempora utilitatesque factura. 3. In terris quoque altissimos montes in uerticem sustulit, ualles in ima deiecit, campos aequaliter strauit, animalium greges ad uarias hominum seruitutes utiliter instituit. 4. Siluarum quoque robora humanis usibus profutura solidauit, fruges in cibum elicuit, fontium ora reserauit et lapsuris fluminibus infudit. 5. Post quae ne non etiam ipsis quoque deliciis procurasset oculorum, uariis florum coloribus ad uoluptatem spectantium cuncta uestiuit. 6. In ipso quoque mari, quamuis esset et magnitudine et utilitate mirabile, multimoda animalia, nunc mediocris, nunc uasti corporis finxit, ingenium artificis de institutionis uarietate testantia. 7. Quibus non contentus, ne forte fremitus et cursus aquarum cum dispendio possessoris humani alienum occuparet elementum, fines litoribus inclusit, quo cum fremens fluctus et ex alto sinu spumans unda uenisset, rursum in se rediret nec terminos concessos excederet seruans iura praescripta, ut diuinas leges tanto magis homo custodiret, quanto illas etiam elementa seruassent. 8. Post quae hominem quoque mundo praeposuit, et quidem ad imaginem Dei factum, cui mentem et rationem indidit et prudentiam, ut Deum posset imitari, cuius etsi corporis terrena primordia, caelestis tamen et diuini halitus inspirata substantia. 9. Quae cum omnia in seruitutem illi dedisset, solum liberum esse uoluit. Et ne in periculum caderet rursum soluta libertas, mandatum posuit, quo tamen non inesse malum in fructu arboris diceretur, sed futurum, si forte, ex uoluntate hominis de contemptu datae legis praemoneretur. 10. Nam et liber esse debuerat, ne incongruenter Dei imago seruiret, et lex addenda, ne usque ad contemptum dantis libertas effrenata prorumperet, ut et praemia condigna et merita poenarum consequenter exciperet, suum iam habens illud, quod motu mentis in alterutram partem agitare uoluisset. 11. Ex quo mortalitatis inuidia utique in ipsum redit, qui cum illam de oboedientia posset euadere, in eandem incurrit, dum ex consilio peruerso Deus esse festinat. 12. Cuius tamen poenam nihilominus indulgenter temperauit, dum non tam ipse quam labores eius maledicuntur super terra. Nam et quod requiritur, non ex ignorantia uenit, sed spem hominis futurae in Christo et inuentionis et salutis ostendit; et quod ne de ligno arboris uitae contingat arcetur, non de inuidiae maligno liuore descendit, sed ne uiuens in aeternum, nisi peccata Christus ante donasset, circumferret secum in poenam sui semper immortale delictum. 13. Quamquam etiam superioribus, id est super ipsum quoque solidamentum partibus, quae non sunt hodie nostris contemplabiles oculis, angelos prius instituerit, spiritales uirtutes digesserit, thronos potestatesque praefecerit et alia multa caelorum immensa spatia et sacramentorum infinita opera condiderit, ut immensus hic licet mundus paene nouissimum magis Dei corporalium rerum appareat opus esse quam solum. 14. Nam neque quae infra terram iacent, neque ipsa sunt digestis et ordinatis potestatibus uacua ---- locus enim est quo piorum animae impiorumque ducuntur futuri iudicii praeiudicia sentientes ----, ut operum ipsius in omnibus partibus redundantes magnitudines non intra mundi huius capacissimos licet, ut diximus, sinus conclusas uideremus, sed etiam infra ipsius mundi et profunda et altitudines cogitare possemus et sic considerata operum magnitudine tantae molis digne mirari possemus artificem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |