Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III. 1. Hunc igitur agnoscimus et scimus Deum, conditorem rerum omnium, Dominum propter potestatem, parentem propter institutionem, hunc, inquam, qui dixit, et facta sunt omnia, praecepit, et processerunt uniuersa, de quo scriptum est: Omnia in sapientia fecisti, de quo Moyses: Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui secundum Esaiam mensus est caelum palmo, terram pugillo, qui aspicit terram et facit eam tremere, qui continet gyrum terrae et eos qui habitant in ipso quasi locustae, qui expendit montes in pondere et nemora in statera, id est certo diuinae dispositionis examine, ac ne facile in ruinam procumberet magnitudo inaequaliter iacens, si non paribus fuisset librata ponderibus, onus hoc moderanter terrenae molis aequauit. 2. Qui dicit per prophetam: Ego Deus et non est praeter me, qui per eundem prophetam refert quoniam maiestatem meam non dabo alteri, ut omnes cum suis figmentis ethnicos excludat et haereticos, probans Deum non esse qui manu artificis factus sit nec eum qui ingenio haeretici fictus sit. Non est enim Deus cui ut sit quaerendus est artifex. 3. Quique adhuc adiecit per prophetam: Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: qualem mihi aedificabitis domum aut quis locus requiei meae?, ut ostendat quoniam multo magis illum templum non capit, quem mundus non capit. Et haec non ad sui iactantiam, sed ad nostri scientiam refert. Neque enim ipse a nobis desiderat magnitudinis gloriam, sed nobis uult religiosam, qua Pater, conferre sapientiam. 4. Quique praeterea ferinos nostros animos et de agresti immanitate tumidos et abruptos ad lenitatem trahere uolens dicit: Et super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea?, ut Deum aliquatenus quantus sit possit agnoscere, dum illum per spiritum collatum discit timere. 5. Qui similiter adhuc magis in notitiam nostri uolens peruenire, ad culturam sui nostros excitans animos aiebat: Ego sum Dominus qui feci lucem et creaui tenebras, ut uicissitudinum istarum quibus noctes diesque moderantur non naturam nescio quam putaremus artificem, sed Deum agnosceremus potius, quod erat uerius, conditorem. 6. Quem quoniam obtutu oculorum uidere non possumus, de operum magnitudine et uirtute et maiestate condiscimus. Inuisibilia enim ipsius, inquit apostolus Paulus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut animus humanus ex manifestis occulta condiscens de operum magnitudine quae uideret mentis oculis artificis magnitudinem cogitaret. 7. De quo idem apostolus: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili, soli Deo honor et gloria. Euasit enim oculorum contemplationem qui cogitationis uicit magnitudinem. Quoniam, inquit, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Nam et imperio eius omnia, ut ex ipso sint, et uerbo eius digesta, ut per ipsum sint, et in iudicium eius recidunt uniuersa, ut dum in ipso expectant libertatem corruptione deposita, in ipsum uideantur esse reuocata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License