Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Novatianus
De Trinitate

IntraText CT - Text

  • XXV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXV. 1. Ergo, inquiunt, si Christus non homo est tantum, sed et Deus, Christum autem refert scriptura mortuum pro nobis et resuscitatum, iam docet nos scriptura credere Deum mortuum. Aut si Deus non moritur, Christus autem mortuus refertur, non erit Christus Deus, quoniam Deus non potest accipi mortuus. 2. Si umquam intellegerent aut intellexissent quod legunt, numquam tam periculose omnino loquerentur. Sed erroris semper est abrupta dementia et non est nouum, si usque ad periculosa descendunt qui fidem legitimam reliquerunt. 3. Si enim scriptura proponeret Christum tantummodo Deum et nulla in illo fragilitatis humanae sociatio esset permixta, merito illorum hic aliquid ualuisset sermo contortus: 'si Christus Deus, Christus autem mortuus, ergo mortuus est Deus'. 4. Sed cum non tantummodo illum, ut ostendimus iam frequenter, Deum, sed et hominem scriptura constituat, consequens est, quod immortale est, incorruptum mansisse teneatur. Quis enim non intellegat quod impassibilis sit diuinitas, passibilis uero sit humana fragilitas? 5. Cum ergo tam ex eo quod Deus est, quam etiam ex illo quod homo est Christus intellegatur esse permixtus et esse sociatus, Verbum enim caro factum est et habitauit in nobis, quis non sine ullo magistro atque interprete ex sese facile cognoscat non illud in Christo mortuum esse quod Deus est, sed illud in illo mortuum esse quod homo est? 6. Quid enim si diuinitas in Christo non moritur, sed carnis solius substantia exstinguitur, quando et in ceteris hominibus, qui non sunt caro tantummodo, sed caro et anima, caro quidem sola incursum interitus mortisque patitur, extra leges autem interitus et mortis anima incorrupta cernatur? 7. Hoc enim et ipse Dominus hortans nos ad martyrium et ad contemptum omnis humanae potestatis aiebat: Ne timueritis eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt. 8. Quodsi anima immortalis occidi aut interfici non potest in quouis alio, licet corpus et caro sola possit interfici, quanto magis utique uerbum Dei et Deus in Christo interfici omnino non potuit, cum caro sola et corpus occisum sit? 9. Si enim hanc habet generositatem immortalitatis anima in quouis homine, ut non possit interfici, multo magis hanc habet potestatem generositas uerbi Dei, ut non possit occidi. Nam si potestas hominum ad interficiendam sacram Dei potestatem et si crudelitas humana ad interficiendam animam deficit, multo magis ad Dei uerbum interficiendum deficere debebit. Nam cum ipsa anima, quae per Dei uerbum facta est, ab hominibus non occiditur, multo magis utique uerbum Dei perimi non posse credetur. 10. Et si plus non potest hominum cruenta saeuitia aduersus homines quam ut tantummodo corpus occidat, quanto magis utique in Christo non ualebit quam ut item tantummodo corpus occidat, ut dum per haec colligitur non nisi hominem in Christo interfectum, appareat ad mortalitatem sermonem in loco non esse deductum. 11. Nam si Abraham et Isaac et Iacob, quos homines tantummodo constat fuisse, manifestum est uiuere ---- omnes enim, inquit, illi uiuunt Deo nec mors in illis animam perimit, quae corpora ipsa dissoluit; ius enim suum exercere potuit in corpora, in animas exercere non ualuit; aliud enim in illis mortale et ideo mortuum, aliud in illis immortale et ideo intellegitur non exstinctum; ob quam causam uiuere Deo pronuntiati et dicti sunt ----, multo magis utique mors in Christo aduersum solam materiam corporis potuit ualere, aduersus diuinitatem sermonis non potuit se exercere. Frangitur enim potestas mortis ubi intercedit auctoritas immortalitatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License