Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 4.3.0. De dolo malo.

Dig. 4.3.1pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Hoc edicto praetor adversus varios et dolosos, qui aliis offuerunt calliditate quadam, subvenit, ne vel illis malitia sua sit lucrosa vel istis simplicitas damnosa.

Dig. 4.3.1.1

Ulpianus 11 ad ed.

Verba autem edicti talia sunt: " quae dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa esse videbitur, iudicium dabo. "

Dig. 4.3.1.2

Ulpianus 11 ad ed.

Dolum malum servius quidem ita definiit machinationem quandam alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur et aliud agitur. labeo autem posse et sine simulatione id agi, ut quis circumveniatur: posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deserviant et tuentur vel sua vel aliena: itaque ipse sic definiit dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumveniendum fallendum decipiendum alterum adhibitam. labeonis definitio vera est.

Dig. 4.3.1.3

Ulpianus 11 ad ed.

Non fuit autem contentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam veteres dolum etiam bonum dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si adversus hostem latronemve quis machinetur.

Dig. 4.3.1.4

Ulpianus 11 ad ed.

Ait praetor: " si de his rebus alia actio non erit. " merito praetor ita demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit a praetore decerni, si sit civilis vel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et pedius libro octavo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, vel exceptio qua se tueri possit, cessare hoc edictum. idem et pomponius libro vicensimo octavo: et adicit, et si stipulatione tutus sit quis, eum actionem de dolo habere non posse, ut puta si de dolo stipulatum sit.

Dig. 4.3.1.5

Ulpianus 11 ad ed.

Idem pomponius ait et si actionem in nos dari non oporteat, veluti si stipulatio tam turpis dolo malo facta sit, ut nemo daturus sit ex ea actionem, non debere laborare, ut habeam de dolo malo actionem, cum nemo sit adversus me daturus actionem.

Dig. 4.3.1.6

Ulpianus 11 ad ed.

Idem pomponius refert labeonem existimare, etiam si quis in integrum restitui possit, non debere ei hanc actionem competere: et si alia actio tempore finita sit, hanc competere non debere, sibi imputaturo eo qui agere supersedit: nisi in hoc quoque dolus malus admissus sit ut tempus exiret.

Dig. 4.3.1.7

Ulpianus 11 ad ed.

Si quis cum actionem civilem haberet vel honorariam, in stipulatum deductam acceptilatione vel alio modo sustulerit, de dolo experiri non poterit, quoniam habuit aliam actionem: nisi in amittenda actione dolum malum passus est.

Dig. 4.3.1.8

Ulpianus 11 ad ed.

Non solum autem si adversus eum sit alia actio, adversus quem de dolo quaeritur,

Dig. 4.3.2

Paulus 11 ad ed.

Vel ab eo res servari poterit,

Dig. 4.3.3

Ulpianus 11 ad ed.

Non habet hoc edictum locum, verum etiam si adversus alium.

Dig. 4.3.4

Paulus 11 ad ed.

Sit actio vel si ab alio res mihi servari potest.

Dig. 4.3.5

Ulpianus 11 ad ed.

Ideoque si quis pupillus a titio, tutore auctore colludente, circumscriptus sit, non debere eum de dolo actionem adversus titium habere, cum habeat tutelae actionem, per quam consequatur quod sua intersit. plane si tutor solvendo non sit, dicendum erit de dolo actionem dari ei.

Dig. 4.3.6

Gaius 4 ad ed. provinc.

Nam is nullam videtur actionem habere, cui propter inopiam adversarii inanis actio est.

Dig. 4.3.7pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Et eleganter pomponius haec verba " si alia actio non sit" sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salva esse non poterit. nec videtur huic sententiae adversari, quod iulianus libro quarto scribit, si minor annis viginti quinque consilio servi circumscriptus eum vendidit cum peculio emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem ( hoc enim sic accipimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse venditionem, si in hoc ipso ut venderet circumscriptus est. et quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem: nam adversus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere.

Dig. 4.3.7.1

Ulpianus 11 ad ed.

Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit cessare de dolo actionem.

Dig. 4.3.7.2

Ulpianus 11 ad ed.

Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo ait actionem.

Dig. 4.3.7.3

Ulpianus 11 ad ed.

Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem. qui servum mihi debebat vel ex venditione vel ex stipulatu, venenum ei dedit et sic eum tradidit: vel fundum, et dum tradit, imposuit ei servitutem vel aedificia diruit, arbores excidit vel extirpavit: ait labeo, sive cavit de dolo sive non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cavit, dubium est, an competat ex stipulatu actio. sed est verius, si quidem de dolo cautum est, cessare actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio necessaria est.

Dig. 4.3.7.4

Ulpianus 11 ad ed.

Si servum usurarium proprietarius occidit, legis aquiliae actioni et ad exhibendum accedit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio.

Dig. 4.3.7.5

Ulpianus 11 ad ed.

Item si servum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit legatarii, interemptus est, cessat legis aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit.

Dig. 4.3.7.6

Ulpianus 11 ad ed.

Si quadrupes tua dolo alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam adversus eum actionem. et placuit mihi, quod labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit solvendo, dari debere de dolo, quamvis, si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit.

Dig. 4.3.7.7

Ulpianus 11 ad ed.

Idem labeo quaerit, si compeditum servum meum ut fugeret solveris, an de dolo actio danda sit? et ait quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si misericordia, in factum actionem dari debere.

Dig. 4.3.7.8

Ulpianus 11 ad ed.

Servus pactionis pro libertate reum domino dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non patitur in se obligationem transferri. pomponius scribit locum habere de dolo actionem. sed si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione a reo summovendum. ego moveor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoveri potest, si agat cum reo, debere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin patronus tunc summovetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere. expromissori plane adversus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit solvendo expromissor, domino dabitur.

Dig. 4.3.7.9

Ulpianus 11 ad ed.

Si dolo malo procurator passus sit vincere adversarium meum, ut absolveretur, an de dolo mihi actio adversus eum qui vicit competat, potest quaeri. et puto non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac " si collusum est": alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset solvendo.

Dig. 4.3.7.10

Ulpianus 11 ad ed.

Idem pomponius refert caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem adversus eum, qui adfirmaverat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod verum est: nam nisi ex magna et evidenti calliditate non debet de dolo actio dari.

Dig. 4.3.8

Gaius 4 ad ed. provinc.

Quod si cum scires eum facultatibus labi, tui lucri gratia adfirmasti mihi idoneum esse, merito adversus te, cum mei decipiendi gratia alium falso laudasti, de dolo iudicium dandum est.

Dig. 4.3.9pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Si quis adfirmavit minimam esse hereditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex vendito sufficiat.

Dig. 4.3.9.1

Ulpianus 11 ad ed.

Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus solvendo sit, vel ut optem servum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris.

Dig. 4.3.9.2

Ulpianus 11 ad ed.

Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo filio prolatae, heredes filii adversus eos qui suppresserunt et lege cornelia et de dolo posse experiri.

Dig. 4.3.9.3

Ulpianus 11 ad ed.

Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat titius, et tu hoc oleum deposueris apud seium, ut is hoc venderet et pretium servaret, donec inter vos deiudicetur cuius oleum esset, neque titius velit iudicium accipere: quoniam neque mandati neque sequestraria seium convenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo adversus titium agendum. sed pomponius libro vicensimo septimo posse cum sequestre praescriptis verbis actione agi, vel si is solvendo non sit, cum titio de dolo. quae distinctio vera esse videtur.

Dig. 4.3.9.4

Ulpianus 11 ad ed.

Et si servum pigneratum noxae mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri datum.

Dig. 4.3.9.4a

Ulpianus 11 ad ed.

Haec de dolo actio noxalis erit: ideo labeo quoque libro trigensimo praetoris peregrini scribit de dolo actionem servi nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari. nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin vero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum.

Dig. 4.3.9.5

Ulpianus 11 ad ed.

Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est. nam ecce in primis, si modica summa sit,

Dig. 4.3.10

Paulus 11 ad ed.

Id est usque ad duos aureos,

Dig. 4.3.11pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Non debet dari.

Dig. 4.3.11.1

Ulpianus 11 ad ed.

Et quibusdam personis non dabitur, ut puta liberis vel libertis adversus parentes patronosve, cum sit famosa. sed nec humili adversus eum qui dignitate excellet debet dari: puta plebeio adversus consularem receptae auctoritatis, vel luxurioso atque prodigo aut alias vili adversus hominem vitae emendatioris. et ita labeo. quid ergo est ? in horum persona dicendum est in factum verbis temperandam actionem dandam, ut bonae fidei mentio fiat,

Dig. 4.3.12

Paulus 11 ad ed.

Ne ex dolo suo lucrentur.

Dig. 4.3.13pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Heredibus tamen harum personarum, item adversus heredes de dolo actio erit danda.

Dig. 4.3.13.1

Ulpianus 11 ad ed.

Item in causae cognitione versari labeo ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conveniatur. ego arbitror et ex suo dolo conveniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex hoc factus est.

Dig. 4.3.14

Paulus 11 ad ed.

Quid enim, si impetraverit a procuratore petitoris, ut ab eo absolveretur, vel si de tutore mentitus pecuniam accepit, vel alia similia admisit, quae non magnam machinationem exigunt?

Dig. 4.3.15pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Sed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur.

Dig. 4.3.15.1

Ulpianus 11 ad ed.

Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur. et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos pervenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant, puto dandam. de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.

Dig. 4.3.15.2

Ulpianus 11 ad ed.

Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum pervenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum pervenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur.

Dig. 4.3.15.3

Ulpianus 11 ad ed.

In hanc actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamvis in metu non sit necesse.

Dig. 4.3.16

Paulus 11 ad ed.

Item exigit praetor, ut comprehendatur, quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in tanto crimine vagari.

Dig. 4.3.17pr.

Ulpianus 11 ad ed.

Si plures dolo fecerint et unus restituerit, omnes liberantur: quod si unus quanti ea res est praestiterit, puto adhuc ceteros liberari.

Dig. 4.3.17.1

Ulpianus 11 ad ed.

Haec actio in heredem et ceteros successores datur dumtaxat de eo quod ad eos pervenit.

Dig. 4.3.18pr.

Paulus 11 ad ed.

Arbitrio iudicis in hac quoque actione restitutio comprehenditur: et nisi fiat restitutio, sequitur condemnatio quanti ea res est. ideo autem et hic et in metus causa actione certa quantitas non adicitur, ut possit per contumaciam suam tanti reus condemnari, quanti actor in litem iuraverit: sed officio iudicis debet in utraque actione taxatione iusiurandum refrenari.

Dig. 4.3.18.1

Paulus 11 ad ed.

Non tamen semper in hoc iudicio arbitrio iudicis dandum est: quid enim si manifestum sit restitui non posse ( veluti si servus dolo malo traditus defunctus sit) ideoque protinus condemnari debeat in id quod intersit actoris?

Dig. 4.3.18.2

Paulus 11 ad ed.

Si dominus proprietatis insulam, cuius usus fructus legatus erat, incenderit, non est de dolo actio, quoniam aliae ex hoc oriuntur actiones.

Dig. 4.3.18.3

Paulus 11 ad ed.

De eo qui sciens commodasset pondera, ut venditor emptori merces adpenderet, trebatius de dolo dabat actionem. atquin si maiora pondera commodavit, id quod amplius mercis datum est repeti condictione potest, si minora, ut reliqua merx detur ex empto agi potest: nisi si ea condictione merx venit, ut illis ponderibus traderetur, cum ille decipiendi causa adfirmasset se aequa pondera habere.

Dig. 4.3.18.4

Paulus 11 ad ed.

Dolo cuius effectum est, ut lis temporibus legitimis transactis pereat: trebatius ait de dolo dandum iudicium, non ut arbitrio iudicis res restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti eius interfuerit id non esse factum, ne aliter observantibus lex circumscribatur.

Dig. 4.3.18.5

Paulus 11 ad ed.

Si servum, quem tu mihi promiseras, alius occiderit, de dolo malo actionem in eum dandam plerique recte putant, quia tu a me liberatus sis: ideoque legis aquiliae actio tibi denegabitur.

Dig. 4.3.19

Papinianus 37 quaest.

Si fideiussor promissum animal ante moram occiderit, de dolo actionem reddi adversus eum oportere neratius priscus et iulianus responderunt, quoniam debitore liberato per consequentias ipse quoque dimittitur.

Dig. 4.3.20pr.

Paulus 11 ad ed.

Servus tuus cum tibi deberet nec solvendo esset, hortatu tuo pecuniam mutuam a me accepit et tibi solvit: labeo ait de dolo malo actionem in te dandam, quia nec de peculio utilis sit, cum in peculio nihil sit, nec in rem domini versum videatur, cum ob debitum dominus acceperit.

Dig. 4.3.20.1

Paulus 11 ad ed.

Si persuaseris mihi nullam societatem tibi fuisse cum eo, cui heres sum, et ob id iudicio absolvi te passus sim: dandam mihi de dolo actionem iulianus scribit.

Dig. 4.3.21

Ulpianus 11 ad ed.

Quod si deferente me iuraveris et absolutus sis, postea periurium fuerit adprobatum, labeo ait de dolo actionem in eum dandam: pomponius autem per iusiurandum transactum videri, quam sententiam et Marcellus libro octavo digestorum probat: stari enim religioni debet.

Dig. 4.3.22

Paulus 11 ad ed.

Nam sufficit periurii poena.

Dig. 4.3.23

Gaius 4 ad ed. provinc.

Si legatarius, cui supra modum legis falcidiae legatum est, heredi adhuc ignoranti substantiam hereditatis ultro iurando vel quadam alia fallacia persuaserit, tamquam satis abundeque ad solida legata solvenda sufficiat hereditas, atque eo modo solida legata fuerit consecutus: datur de dolo actio.

Dig. 4.3.24

Ulpianus 11 ad ed.

Si dolo acciderit eius, qui verba faciebat pro eo, qui de libertate contendebat, quo minus praesente adversario secundum libertatem pronuntietur, puto statim de dolo dandam in eum actionem, quia semel pro libertate dictam sententiam retractari non oportet.

Dig. 4.3.25

Paulus 11 ad ed.

Cum a te pecuniam peterem eoque nomine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam servo meo aut procuratori solvisses, eoque modo consecutus es, ut consentiente me absolveris: quaerentibus nobis, an in te doli iudicium dari debeat, placuit de dolo actionem non dari, quia alio modo mihi succurri potest: nam ex integro agere possum et si obiciatur exceptio rei iudicatae, replicatione iure uti potero.

Dig. 4.3.26

Gaius 4 ad ed. provinc.

In heredem eatenus daturum se eam actionem proconsul pollicetur, quatenus ad eum pervenerit, id est quatenus ex ea re locupletior ad eum hereditas venerit.

Dig. 4.3.27

Paulus 11 ad ed.

Dolove malo eius factum est, quo minus pervenerit.

Dig. 4.3.28

Gaius 4 ad ed. provinc.

Itaque si accepto lata sit tibi pecunia, omnimodo cum herede tuo agetur. at si res tibi tradita sit, si quidem mortuo te ea res extitit, agetur cum herede tuo, si minus, non agetur. sed utique in heredem perpetuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. cui conveniens est, ut et in ipso, qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset perpetuo danda sit in factum actio.

Dig. 4.3.29

Paulus 11 ad ed.

Sabinus putat calculi ratione potius quam maleficii heredem conveniri, denique famosum non fieri: ideoque in perpetuum teneri oportere.

Dig. 4.3.30

Ulpianus 11 ad ed.

Neque causae cognitio in heredis persona erit necessaria.

Dig. 4.3.31

Proculus 2 epist.

Cum quis persuaserit familiae meae, ut de possessione decedat, possessio quidem non amittitur, sed de dolo malo iudicium in eum competit, si quid damni mihi accesserit.

Dig. 4.3.32

Scaevola 2 Dig.

Filius legatum sibi servum per praeceptionem rogatus manumittere post certum tempus, posteaquam rationes ipsi et coheredibus fratribus reddidisset, ante diem et ante redditas rationes ad libertatem vindicta manumittendo perduxerat: quaesitum est, an ex fideicommisso fratribus tenetur, ut rationes eorum pro portionibus redderet. respondi, cum liberum fecisset, ex causa quidem fideicommissi non teneri: verum si ideo properasset manumittere, ne rationes fratribus redderet, posse de dolo actionem in eum exercere.

Dig. 4.3.33

Ulpianus 4 opin.

Rei, quam venalem possessor habebat, litem proprietatis adversarius movere coepit et posteaquam oportunitatem emptoris, cui venundari potuit, peremit, destitit: placuit possessori hoc nomine actionem in factum cum sua indemnitate competere.

Dig. 4.3.34

Ulpianus 42 ad sab.

Si cum mihi permisisses saxum ex fundo tuo eicere vel cretam vel harenam fodere, et sumptum in hanc rem fecerim, et non patiaris me tollere: nulla alia quam de dolo malo actio locum habebit.

Dig. 4.3.35

Ulpianus 30 ad ed.

Si quis tabulas testamenti apud se depositas post mortem testatoris delevit vel alio modo corruperit, heres scriptus habebit adversus eum actionem de dolo. sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio.

Dig. 4.3.36

Marcianus 2 reg.

Si duo dolo malo fecerint, invicem de dolo non agent.

Dig. 4.3.37

Ulpianus 44 ad sab.

Quod venditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. si vero decipiendi emptoris causa dictum est, aeque sic habendum est, ut non nascatur adversus dictum promissumve actio, sed de dolo actio.

Dig. 4.3.38

Ulpianus 5 opin.

Quidam debitor epistulam quasi a titio mitti creditori suo effecit, ut ipse liberetur: hac epistula creditor deceptus aquiliana stipulatione et acceptilatione liberavit debitorem: postea epistula falsa vel inani reperta creditor maior quidem annis viginti quinque de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur.

Dig. 4.3.39

Gaius 27 ad ed. provinc.

Si te titio optuleris de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solvi satisdederis: quamvis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita sabino placet.

Dig. 4.3.40

Furius 1 ad ed.

Is, qui decepit aliquem, ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License