Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 5.6.0. De fideicommissaria hereditatis petitione.
Ex ordine occurrit actio quae proponitur his, quibus restituta est hereditas. nam quisquis susceperit [ suscepit] restitutam hereditatem ex senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit.
Quae actio eadem recipit, quae hereditatis petitio civilis.
Nec interest, mihi quis rogatus fuerit restituere an ei cui heres extiti. sed et si bonorum possessor sim eius cui fideicommissaria hereditas relicta est vel alius successor, per hanc actionem experiri poterim.
Hanc actionem sciendum est adversus eum, qui restituit hereditatem, non competere.
Hae autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt.