Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 7.3.0. Quando dies usus fructus legati cedat.

Dig. 7.3.1pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Quamquam usus fructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius qui fruitur et utitur, tamen semel cedit dies: aliter atque si cui in menses vel in dies vel in annos singulos quid legetur: tunc enim per dies singulos vel menses vel annos dies legati cedit. unde quaeri potest, si usus fructus cui per dies singulos legetur vel in annos singulos, an semel cedat: et puto non cedere simul, sed per tempora adiecta, ut plura legata sint: et ita libro quarto digestorum Marcellus probat in eo, cui alternis diebus usus fructus legatus est.

Dig. 7.3.1.1

Ulpianus 17 ad sab.

Et ideo si is fructus legatus sit, qui cottidie percipi non potest, non erit inutile legatum, sed dies habebunt legatum, quibus frui potest.

Dig. 7.3.1.2

Ulpianus 17 ad sab.

Dies autem usus fructus, item usus non prius cedet quam hereditas adeatur: tunc enim constituitur usus fructus, cum quis iam frui potest. hac ratione et si servo hereditario usus fructus legetur, iulianus scribit, quamvis cetera legata hereditati adquirantur, in usu fructu tamen personam domini exspectari, qui uti et frui possit.

Dig. 7.3.1.3

Ulpianus 17 ad sab.

Item si ex die usus fructus legetur, dies eius nondum cedet, nisi cum dies venit: posse enim usum fructum ex die legari et in diem constat.

Dig. 7.3.1.4

Ulpianus 17 ad sab.

Non solum autem usus fructus ante aditam hereditatem dies non cedit, sed nec actio de usu fructu: idemque et si ex die fuerit legatus usus fructus: denique scaevola ait agentem ante diem usus fructus nihil facere, quamvis alias qui ante diem agit, male agit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License