Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 7.4.0. Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Non solum usum fructum amitti capitis minutione constat, sed et actionem de usu fructu. et parvi refert, utrum iure sit constitutus usus fructus an vero tuitione praetoris: proinde traditus quoque usus fructus, item in fundo vectigali vel superficie non iure constitutus capitis minutione amittitur.
Sed ita demum amittitur capitis deminutione usus fructus, si iam constitutus est: ceterum si ante aditam hereditatem aut ante diem cedentem quis capite minutus est, constat non amitti.
Si tibi fundus ex die legatus est et usum fructum mihi rogatus es restituere, videndum erit, si capite minutus fuero intra diem legato tuo insertum, ne forte salvus sit mihi usus fructus, quasi ante diem cedentem capitis minutio interveniat: quod benigne dici poterit.
Usque adeo autem capitis minutio eum demum usum fructum peremit, qui iam constitutus est, ut si in singulos annos vel menses vel dies legatus sit, is demum amittitur, qui iam processit et, si forte in annos singulos legatus est, illius dumtaxat anni usus fructus amittetur et si in menses, eius mensis, si in dies, eius diei.
Si duobus separatim alternis annis usus fructus relinquatur, continuis annis proprietas nuda est, cum, si legatarium unum substituas, cui alternis annis legatus sit usus fructus, plena sit apud heredem proprietas eo tempore, quo ius fruendi legatario non est. quod si ex duobus illis alter decedat, per vices temporum plena proprietas erit: neque enim adcrescere alteri quicquam potest, quoniam propria quisque tempora non concurrente altero fructus integri habuit.
Si non mors, sed capitis deminutio intercesserit, quia plura legata sunt, illius anni tantum, si modo ius fruendi habuit, fructus amissus erit: quod et in uno legatario, qui fructum in singulos annos accepit, defendendum est, ut commemoratio temporum repetitionis potestatem habeat.
Cum singulis fructus alternis annis legatur, si consentiant in eundem annum, impediuntur, quod non id actum videtur, ut concurrerent: multum etenim refert, duobus simul alternis annis legetur ( quod sane ultra primum annum procedere non poterit, non magis quam si uni legatus ita fuisset) an singulis alternis annis: nam si concurrere volent, aut impedient invicem propter voluntatem aut, si ea non refragabitur, singulorum annorum fructus vacabit.
Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: " quotiensque capite minutus erit, ei lego", vel sic " quotiens amissus erit": et tunc, si capitis minutione amittatur, repetitus videbitur. unde tractatum est, si cui quamdiu vivat usus fructus legatus sit, an videatur repetitus, quotiens amissus est? quod et maecianus temptat: et puto repetitum videri. quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad decennium, idem erit dicendum.
Haec autem repetitio, quae fit post amissum capitis minutione usum fructum, quaeritur an et ius adcrescendi secum salvum habeat: ut puta titio et maevio usus fructus legatus est et, si titius capite minutus esset, eidem usum fructum legavit: quaesitum est, si titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius adcrescendi salvum esset. et papinianus libro septimo decimo quaestionum scribit salvum esse, perinde ac si alius esset titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non verbis, re tamen coniunctos videri.
Idem papinianus quaerit, si titio et maevio usu fructu legato in repetitione usus fructus non totum, sed partem titio relegasset, an viderentur coniuncti. et ait, si quidem titius amiserit, totum socio adcrescere: quod si maevius amisisset, non totum adcrescere, sed partem ad eum, partem ad proprietatem redire. quae sententia habet rationem: neque enim potest dici eo momento, quo quis amittit usum fructum et resumit, etiam ipsi quicquam ex usu fructu adcrescere: placet enim nobis ei qui amittit usum fructum ex eo quod amittit nihil adcrescere.
Morte quoque amitti usum fructum non recipit dubitationem, cum ius fruendi morte extinguatur, sicuti si quid aliud, quod personae cohaeret.
Si legatum usum fructum legatarius alii restituere rogatus est, id agere praetor debet, ut ex fideicommissarii persona magis quam ex legatarii pereat usus fructus.
Repeti potest legatus usus fructus amissus qualicumque ratione, dummodo non morte: nisi forte heredibus legaverit.
Si quis usum fructum solum servi alienaverit, per quem usus fructus ei adquisitus est, dubium non est, quin usus fructus per eum adquisitus retineatur.
Rei mutatione interire usum fructum placet: veluti usus fructus mihi aedium legatus est, aedes corruerunt vel exustae sunt: sine dubio extinguitur. an et areae? certissimum est exustis aedibus nec areae nec cementorum usum fructum deberi. et ita et iulianus.
Si areae sit usus fructus legatus et in ea aedificium sit positum, rem mutari et usum fructum extingui constat. plane si proprietarius hoc fecit, ex testamento vel de dolo tenebitur,
( sed et interdictum quod vi aut clam usufructuario competit)
Nisi sublato aedificio usum fructum areae mihi cesserit, tempore scilicet quo usus fructus perit transacto.
Fundi usu fructu legato si villa diruta sit, usus fructus non extinguetur, quia villa fundi accessio est: non magis quam si arbores deciderint.
Sed et eo quoque solo, in quo fuit villa, uti frui potero.
Quid tamen si fundus villae fuit accessio? videamus, ne etiam fundi usus fructus extinguatur. et idem dicendum est, ut non extinguatur.
Non tantum si aedes ad aream redactae sint, usus fructus extinguitur, verum etiam si demolitis aedibus testator alias novas restituerit: plane si per partes reficiat, licet omnis nova facta sit, aliud erit nobis dicendum.
Agri vel loci usus fructus legatus, si fuerit inundatus, ut stagnum iam sit aut palus, procul dubio extinguetur.
Sed et si stagni usus fructus legetur et exaruerit sic, ut ager sit factus, mutata re usus fructus extinguitur.
Non tamen, si arvi usus fructus legetur et ibi vineae sint positae vel contra, puto extingui. certe silvae usu fructu legato si silva caesa illic sationes fuerint factae, sine dubio usus fructus extinguitur.
Si massae usus fructus legetur et ex ea vasa sint facta vel contra, cassius apud urseium scribit interire usum fructum: quam sententiam puto veram.
Proinde et ornamentum dissolutum aut transfiguratum extinguit usum fructum.
In navis quoque usu fructu sabinus scribit, si quidem per partes refecta sit, usum fructum non interire: si autem dissoluta sit, licet isdem tabulis nulla praeterea adiecta restaurata sit, usum fructum extinctum: quam sententiam puto veriorem. nam et si domus fuerit restituta, usus fructus extinguitur.
Quadrigae usu fructu legato si unus ex equis decesserit, an extinguatur usus fructus quaeritur. ego puto multum interesse, equorum an quadrigae usus fructus sit legatus: nam si equorum, supererit in residuis, si quadrigae, non remanebit, quoniam quadriga esse desiit:
Nisi alius ante diem legati cedentem substitutus sit.
Si cui balinei usus fructus legatus sit et testator habitationem hoc fecerit, vel si tabernae et diaetem fecerit, dicendum est usum fructum extinctum.
Proinde et si histrionis reliquerit usum fructum et eum ad aliud ministerium transtulerit, extinctum esse usum fructum dicendum erit.
Si fructuarius messem fecit et decessit, stipulam, quae in messe iacet, heredis eius esse labeo ait, spicam, quae terra teneatur, domini fundi esse fructumque percipi spica aut faeno caeso aut uva adempta aut excussa olea, quamvis nondum tritum frumentum aut oleum factum vel vindemia coacta sit. sed ut verum est, quod de olea excussa scripsit, ita aliter observandum de ea olea, quae per se deciderit, iulianus ait: fructuarii fructus tunc fieri, cum eos perceperit, bonae fidei autem possessoris, mox quam a solo separati sint.
Excepta capitis minutione vel morte reliquae causae vel pro parte interitum usus fructus recipiunt.
Interdum proprietarius ad libertatem perducet, si forte usus fructus fuerit tamdiu legatus, quamdiu manumittatur: nam incipiente proprietario manumittere extinguetur usus fructus.
Si sub condicione mihi legatus sit usus fructus medioque tempore sit penes heredem, potest heres usum fructum alii legare: quae res facit, ut, si condicio extiterit mei legati, usus fructus ab herede relictus finiatur. quod si ego usum fructum amisero, non revertetur ad legatarium, cui ab herede pure legatus fuerat, quia ex diversis testamentis ius coniunctionis non contingit.
Si tibi fundi usus fructus pure, proprietas autem sub condicione titio legata fuerit, pendente condicione dominium proprietatis adquisieris, deinde condicio extiterit, pleno iure fundum titius habebit neque interest, quod detracto usu fructu proprietas legata sit: enim dum proprietatem adquiris, ius omne legati usus fructus amisisti.
Si servo hereditario ante aditam hereditatem legatus usus fructus fuisset, magis placet adita hereditate eum usum fructum ad te transire nec interire quasi mutato dominio, quia nec dies ante cesserit, quam tu heres extiteris.
Neque usus fructus neque iter actusve dominii mutatione amittitur.
Is qui usum fructum habet si tantum utatur, quia existimet se usum tantum habere, an usum fructum retineat? et si quidem sciens se usum fructum habere tantum uti velit, nihilo minus et frui videtur: si vero ignoret, puto eum amittere fructum: non enim ex eo quod habet utitur, sed ex eo quod putavit se habere.
Si usus fructus civitati legetur et aratrum in ea inducatur, civitas esse desinit, ut passa est carthago, ideoque quasi morte desinit habere usum fructum.
Si mulieri usus domus legatus sit et illa trans mare profecta sit et constituto tempore ad amittendum usum afuerit, maritus vero domo usus fuerit, retinetur nihilo minus usus, quemadmodum si familiam suam in domu reliquisset eaque peregrinaretur. et hoc magis dicendum est, si uxorem in domu reliquerit maritus, cum ipsi marito usus domus legatus sit.
Si ager, cuius usus fructus noster sit, flumine vel mari inundatus fuerit, amittitur usus fructus, cum etiam ipsa proprietas eo casu amittatur: ac ne piscando quidem retinere poterimus usum fructum. sed quemadmodum, si eodem impetu discesserit aqua, quo venit, restituitur proprietas, ita et usum fructum restituendum dicendum est.
Cum usum fructum horti haberem, flumen hortum occupavit, deinde ab eo recessit: ius quoque usus fructus restitutum esse labeoni videtur, quia id solum perpetuo eiusdem iuris mansisset. ita id verum puto, si flumen inundatione hortum occupavit: nam si alveo mutato inde manare coeperit, amitti usum fructum existimo, cum is locus alvei publicus esse coeperit, neque in pristinum statum restitui posse.
Idem iuris in itinere et actu custodiendum esse ait labeo: de quibus rebus ego idem quod in usu fructu sentio.
Labeo. nec si summa terra sublata ex fundo meo et alia regesta esset, idcirco meum solum esse desinit, non magis quam stercorato agro.
Placet vel certae partis vel pro indiviso usum fructum non utendo amitti.
Si ager ab hostibus occupatus servusve captus liberatus fuerit, iure postliminii restituetur usus fructus.
Si servus, in quo usus fructus alienus est, noxae dedatur a domino proprietatis usufructuario, liberabitur confusa servitute proprietatis comparatione.
Si usus fructus alternis annis legetur, non posse non utendo eum amitti, quia plura sunt legata.
Pomponius quaerit, si fundum a me proprietarius conduxerit eumque fundum vendidit seio non deducto usu fructu, an usum fructum per emptorem retineam. et ait, licet proprietarius mihi pensionem solverit, tamen usum fructum amitti, quia non meo nomine, sed suo fruitus est emptor: teneri plane mihi ex locato proprietarium, quanti mea interfuit id factum non esse. quamquam si a me conductum usum fructum quis alii locaverit, retinetur usus fructus: sed si proprietarius eum locasset suo nomine, dicendum amitti: non enim meo nomine fruitur colonus.
Sed si emptum a me usum fructum proprietarius vendidisset, amitterem usum fructum, quaerendum est. et puto amitti, quoniam et hic non ut a me empto fruitur fundi emptor.
Idem pomponius quaerit, si legatum mihi usum fructum rogatus sim tibi restituere, an per te frui videar nec amittatur usus fructus. et ait dubitare se de hac quaestione: sed est verius, quod Marcellus notat, nihil hanc rem fideicommissario nocere: suo enim nomine utilem actionem eum habiturum.
Caro et corium mortui pecoris in fructu non est, quia mortuo eo usus fructus extinguitur.
Cum gregis usus fructus legatus est et usque eo numerus pervenit gregis, ut grex non intellegatur, perit usus fructus.