Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 7.8.0. De usu et habitatione.

Dig. 7.8.1pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Nunc videndum de usu et habitatione.

Dig. 7.8.1.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Constituitur etiam nudus usus, id est sine fructu: qui et ipse isdem modis constitui solet, quibus et usus fructus.

Dig. 7.8.2pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest. et de singulis videndum.

Dig. 7.8.2.1

Ulpianus 17 ad sab.

Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, verum cum familia quoque sua. an et cum libertis, fuit quaestionis, et celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octavo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et tubero probat. sed an etiam inquilinum recipere possit, apud labeonem memini tractatum libro posteriorum, et ait labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos.

Dig. 7.8.3

Paulus 3 ad vitell.

Et clientes:

Dig. 7.8.4pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Ceterum sine eo ne hos quidem habitare posse. proculus autem de inquilino notat non belle inquilinum dici, qui cum eo habitet. secundum haec et si pensionem percipiat, dum ipse quoque inhabitet, non erit ei invidendum: quid enim si tam spatiosae domus usus sit relictus homini mediocri, ut portiuncula contentus sit? sed et cum his, quos loco servorum in operis habet, habitabit, licet liberi sint vel servi alieni.

Dig. 7.8.4.1

Ulpianus 17 ad sab.

Mulieri autem si usus relictus sit, posse eam et cum marito habitare quintus mucius primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti vult domo. nam per contrarium quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. quid ergo si viduae legatus sit, an nuptiis contractis post constitutum usum mulier habitare cum marito possit? et est verum, ut et pomponius libro quinto et papinianus libro nono decimo quaestionum probat, posse eam cum viro et postea nubentem habitare. hoc amplius pomponius ait et cum socero habitaturam.

Dig. 7.8.5

Paulus 3 ad sab.

Immo et socer cum nuru habitabit, utique cum vir una sit.

Dig. 7.8.6

Ulpianus 17 ad sab.

Non solum autem cum marito, sed et cum liberis libertisque habitare et cum parentibus poterit: et ita et aristo notat apud sabinum. et huc usque erit procedendum, ut eosdem quos masculi recipere et mulieres possint.

Dig. 7.8.7

Pomponius 5 ad sab.

Non aliter autem mulier hospitem recipere potest, quam si is sit, qui honeste cum ea quae usum habeat habitaturus sit.

Dig. 7.8.8pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Sed neque locabunt seorsum neque concedent habitationem sine se nec vendent usum.

Dig. 7.8.8.1

Ulpianus 17 ad sab.

Sed si usus aedium mulieri legatus sit ea condicione " si a viro divortisset", remittendam ei condicionem et cum viro habitaturam, quod et pomponius libro quinto probat.

Dig. 7.8.9

Paulus 3 ad sab.

Ceterarum quoque rerum usu legato dicendum est uxorem cum viro in promiscuo usu eas res habere posse.

Dig. 7.8.10pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Si habitatio legetur, an perinde sit atque si usus, quaeritur. et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habitationis et papinianus consensit libro octavo decimo quaestionum. denique donare non poterit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione.

Dig. 7.8.10.1

Ulpianus 17 ad sab.

Sed si xrysis sit relicta, an usus sit, videndum: et papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum.

Dig. 7.8.10.2

Ulpianus 17 ad sab.

Sed si sic relictus sit: " illi domus usus fructus habitandi causa", utrum habitationem solam an vero et usum fructum habeat, videndum. et proculus et neratius putant solam habitationem legatam, quod est verum. plane si dixisset testator " usum habitandi causa", non dubitaremus, quin valeret.

Dig. 7.8.10.3

Ulpianus 17 ad sab.

Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad vitam, apud veteres quaesitum est: et rutilius donec vivat habitationem competere ait, quam sententiam et celsus probat libro octavo decimo digestorum.

Dig. 7.8.10.4

Ulpianus 17 ad sab.

Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat. sed quid in ea causa sit, videndum. et labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo venire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam eiusdem rationis est. idem labeo ait et cella vinaria et olearia eum solum usurum, dominum vero invito eo non usurum.

Dig. 7.8.11

Gaius 2 rer. cott.

Inque eo fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit neque his, per quos opera rustica fiunt, impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest.

Dig. 7.8.12pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Plenum autem usum debet habere, si et villae et praetorii ei relictus est. venire plane proprietarium ad fructus percipiendos magis dicendum est, et per tempora fructuum colligendorum etiam habitare illic posse admittendum est.

Dig. 7.8.12.1

Ulpianus 17 ad sab.

Praeter habitationem quam habet, cui usus datus est deambulandi quoque et gestandi ius habebit. sabinus et cassius et lignis ad usum cottidianum et horto et pomis et holeribus et floribus et aqua usurum, non usque ad compendium, sed ad usum, scilicet non usque ad abusum: idem nerva, et adicit stramentis et sarmentis etiam usurum, sed neque foliis neque oleo neque frumento neque frugibus usurum. sed sabinus et cassius et labeo et proculus hoc amplius etiam ex his quae in fundo nascuntur, quod ad victum sibi suisque sufficiat sumpturum et ex his quae nerva negavit: iuventius etiam cum convivis et hospitibus posse uti: quae sententia mihi vera videtur: aliquo enim largius cum usuario agendum est pro dignitate eius, cui relictus est usus. sed utetur his, ut puto, dumtaxat in villa: pomis autem et oleribus et floribus et lignis videndum, utrum eodem loco utatur dumtaxat an etiam in oppidum ei deferri possint: sed melius est accipere et in oppidum deferenda, neque enim grave onus est horum, si abundent in fundo.

Dig. 7.8.12.2

Ulpianus 17 ad sab.

Sed si pecoris ei usus relictus est, puta gregis ovilis, ad stercorandum usurum dumtaxat labeo ait, sed neque lana neque agnis neque lacte usurum: haec enim magis in fructu esse. hoc amplius etiam modico lacte usurum puto: neque enim tam stricte interpretandae sunt voluntates defunctorum.

Dig. 7.8.12.3

Ulpianus 17 ad sab.

Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad arandum et ad cetera, ad quae boves apti sunt.

Dig. 7.8.12.4

Ulpianus 17 ad sab.

Equitii quoque legato usu videndum, ne et domare possit et ad vehendum sub iugo uti. et si forte auriga fuit, cui usus equorum relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos videtur: sed si testator sciens eum huius esse instituti et vitae reliquit, videtur etiam de hoc usu sensisse.

Dig. 7.8.12.5

Ulpianus 17 ad sab.

Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum coniugisque, neque videbitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio familias usus servi sit relictus vel servo, patri dominove adquisitus ipsius dumtaxat usum exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate.

Dig. 7.8.12.6

Ulpianus 17 ad sab.

Operas autem servi usuarii non locabit neque alii utendo concedet, et ita labeo: quemadmodum enim concedere alii operas poterit, cum ipse uti debeat? idem tamen labeo putat, si fundum conduxerit quis, usuarium servum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? quare et si lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, idemque, si vestimenta texenda redemerit vel insulam vel navem fabricandam, poterit ad haec operis uti usuarii: nec offendetur illa sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim facere videtur, qui non operas eius locavit, sed opus quod conduxit expediit. idem et octavenus probat.

Dig. 7.8.13

Gaius 7 ad ed. provinc.

Sed ipsi servo ancillaeve pro opera mercedem imponi posse labeoni placet.

Dig. 7.8.14pr.

Ulpianus 17 ad sab.

Per servum usuarium si stipuler vel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea vel ex operis eius. et si quidem ex operis eius, non valebit, quoniam nec locare operas eius possumus: sed si ex re mea, dicimus servum usuarium stipulantem vel per traditionem accipientem mihi adquirere, cum hac opera eius utar.

Dig. 7.8.14.1

Ulpianus 17 ad sab.

Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, usus sine fructu potest. denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse legatum pomponius libro quinto ad sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus adimatur, totum videri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, usum videri constitutum, qui et ab initio constitui potest. sed si usu fructu legato usus adimatur, aristo scribit nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est.

Dig. 7.8.14.2

Ulpianus 17 ad sab.

Usu legato si eidem fructus legetur, pomponius ait confundi eum cum usu, idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum.

Dig. 7.8.14.3

Ulpianus 17 ad sab.

Poterit autem apud alium esse usus, apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: veluti si qui habet fundum, legaverit titio usum, mox heres eius tibi fructum legaverit vel alio modo constituerit.

Dig. 7.8.15pr.

Paulus 3 ad sab.

Fundi usu legato licebit usuario et ex penu quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consumantur: quia et domo et servo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset.

Dig. 7.8.15.1

Paulus 3 ad sab.

Sicuti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi versetur, prohibere non potest ( alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet.

Dig. 7.8.16pr.

Pomponius 5 ad sab.

Si ita legatus esset usus fundi, ut instructus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet, ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset.

Dig. 7.8.16.1

Pomponius 5 ad sab.

Dominus proprietatis etiam invito usufructuario vel usuario fundum vel aedes per saltuarium vel insularium custodire potest: interest enim eius fines praedii tueri. eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus usus fructus vel usus fuerit.

Dig. 7.8.16.2

Pomponius 5 ad sab.

Servo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari vel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit.

Dig. 7.8.17

Africanus 5 quaest.

Filio familias vel servo aedium usu legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, quo competeret, si fructus quoque legatus esset. itaque non minus absente quam praesente filio servove pater dominusve in his aedibus habitabit.

Dig. 7.8.18

Paulus 9 ad plaut.

Si domus usus legatus sit sine fructu, communis refectio est rei in sartis tectis tam heredis quam usuarii. videamus tamen, ne, si fructum heres accipiat, ipse reficere debeat, si vero talis sit res, cuius usus legatus est, ut heres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est: quae distinctio rationem habet.

Dig. 7.8.19

Paulus 3 ad vitell.

Usus pars legari non potest: nam frui quidem pro parte possumus, uti pro parte non possumus.

Dig. 7.8.20

Marcellus 13 Dig.

Servus, cuius mihi usus legatus est, adquirit mihi, si institor erit et operis eius utar in taberna: nam mercibus vendundis emendisque adquirit mihi: sed et si iussu meo per traditionem accipiet.

Dig. 7.8.21

Modestinus 2 reg.

Usus aquae personalis est et ideo ad heredem usuarii transmitti non potest.

Dig. 7.8.22pr.

Pomponius 5 ad q. muc.

Divus hadrianus, cum quibusdam usus silvae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum videri, quia nisi liceret legatariis caedere silvam et vendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato.

Dig. 7.8.22.1

Pomponius 5 ad q. muc.

Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quae vacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur.

Dig. 7.8.22.2

Pomponius 5 ad q. muc.

Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur.

Dig. 7.8.23

Paulus 1 ad ner.

Neratius: usuariae rei speciem is cuius proprietas est nullo modo commutare potest. paulus: deteriorem enim causam usuarii facere non potest: facit autem deteriorem etiam in meliorem statum commutata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License