Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 11.3.0. De servo corrupto.

Dig. 11.3.1pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Ait praetor: " qui servum servam alienum alienam recepisse persuasisseve quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo. "

Dig. 11.3.1.1

Ulpianus 23 ad ed.

Qui bona fide servum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit servi corrupti agere, quia nihil eius interest servum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eveniet, ut duobus actio servi corrupti competat, quod est absurdum. sed nec eum, cui bona fide homo liber servit, hanc actionem posse exercere opinamur.

Dig. 11.3.1.2

Ulpianus 23 ad ed.

Quod autem praetor ait " recepisse", ita accipimus, si susceperit servum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscondendi causa servo praestare vel in suo agro vel in alieno loco aedificiove.

Dig. 11.3.1.3

Ulpianus 23 ad ed.

Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere. sed persuadere twn meswn estin, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit " dolo malo, quo eum deteriorem faceret": neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid servo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem. qui igitur servum sollicitat ad aliquid vel faciendum vel cogitandum improbe, hic videtur hoc edicto notari.

Dig. 11.3.1.4

Ulpianus 23 ad ed.

Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi servum perpulit ad delinquendum, an vero et si malum hortatus est vel malo monstravit, quemadmodum faceret? et est verius etiam si malo monstravit, in quem modum delinqueret, teneri eum. immo et si erat servus omnimodo fugiturus vel furtum facturus, hic vero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet laudando augeri malitiam. sive ergo bonum servum fecerit malum sive malum fecerit deteriorem, corrupisse videbitur.

Dig. 11.3.1.5

Ulpianus 23 ad ed.

Is quoque deteriorem facit, qui servo persuadet, ut iniuriam faceret vel furtum vel fugeret vel alienum servum ut sollicitaret vel ut peculium intricaret, aut amator existeret vel erro vel malis artibus esset deditus vel in spectaculis nimius vel seditiosus: vel si actori suasit verbis sive pretio, ut rationes dominicas intercideret adulteraret vel etiam ut rationem sibi commissam turbaret:

Dig. 11.3.2

Paulus 19 ad ed.

Vel luxuriosum vel contumacem fecit: quive ut stuprum pateretur persuadet.

Dig. 11.3.3pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Dolo malo adiecto calliditatem notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, et si lusus gratia fecit, non tenetur.

Dig. 11.3.3.1

Ulpianus 23 ad ed.

Unde quaeritur, si quis servo alieno suaserit in tectum ascendere vel in puteum descendere et ille parens ascenderit vel descenderit et ceciderit crusque vel quid aliud fregerit vel perierit, an teneatur: et si quidem sine dolo malo fecerit, non tenetur, si dolo malo, tenebitur.

Dig. 11.3.4

Paulus 19 ad ed.

Sed commodius est utili lege aquilia eum teneri.

Dig. 11.3.5pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Doli verbum etiam ad eum qui recepit referendum est, ut non alius teneatur, nisi qui dolo malo recepit: ceterum si quis, ut domino custodiret, recepit vel humanitate vel misericordia ductus vel alia probata atque iusta ratione, non tenebitur.

Dig. 11.3.5.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si quis dolo malo persuaserit quid servo quem liberum putabat, mihi videtur teneri eum oportere: maius enim delinquit, qui liberum putans corrumpit: et ideo, si servus fuerit, tenebitur.

Dig. 11.3.5.2

Ulpianus 23 ad ed.

Haec actio etiam adversus fatentem in duplum est, quamvis aquilia infitiantem dumtaxat coerceat.

Dig. 11.3.5.3

Ulpianus 23 ad ed.

Si servus servave fecisse dicetur, iudicium cum noxae deditione redditur.

Dig. 11.3.5.4

Ulpianus 23 ad ed.

Haec actio refertur ad tempus servi corrupti vel recepti, non ad praesens, et ideo et si decesserit vel alienatus sit vel manumissus, nihilo minus locum habebit actio, nec extinguitur manumissione semel nata actio:

Dig. 11.3.6

Paulus 19 ad ed.

Praeteritae enim utilitatis aestimatio in hoc iudicium versatur:

Dig. 11.3.7

Ulpianus 23 ad ed.

Nam et mali servi forsitan consequuntur libertatem et posterior causa interdum tribuit manumissionis iustam rationem.

Dig. 11.3.8

Paulus 19 ad ed.

Sed et heres eius, cuius servus corruptus est, habet hanc actionem, non solum si manserit in hereditate servus, sed et si exierit, forte legatus.

Dig. 11.3.9pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Si quis servum communem meum et suum corruperit, apud iulianum libro nono digestorum quaeritur, an hac actione teneri possit, et ait teneri eum socio: praeterea poterit et communi dividundo et pro socio, si socii sint, teneri, ut iulianus ait. sed cur deteriorem facit iulianus condicionem socii, si cum socio agat, quam si cum extraneo agit? nam qui cum extraneo agit, sive recepit sive corruperit agere potest, qui cum socio, sine alternatione, id est si corrupit. nisi forte non putavit iulianus hoc cadere in socium: nemo enim suum recipit. sed si celandi animo recepit, potest defendi teneri eum.

Dig. 11.3.9.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si in servo ego habeam usum fructum, tu proprietatem, si quidem a me sit deterior factus, poteris mecum experiri, si tu id feceris, ego agere utili actione possum; ad omnes enim corruptelas haec actio pertinet et interesse fructuarii videtur bonae frugi servum esse, in quo usum fructum habet. et si forte alius eum receperit vel corruperit, utilis actio fructuario competit.

Dig. 11.3.9.2

Ulpianus 23 ad ed.

Datur autem actio quanti ea res erit eius dupli.

Dig. 11.3.9.3

Ulpianus 23 ad ed.

Sed quaestionis est, aestimatio utrum eius dumtaxat fieri debeat, quod servus in corpore vel in animo damni senserit, hoc est quanto vilior servus factus sit, an vero et ceterorum. et neratius ait tanti condemnandum corruptorem, quanti servus ob id, quod subpertus sit, minoris sit.

Dig. 11.3.10

Paulus 19 ad ed.

In hoc iudicium etiam rerum aestimatio venit, quas secum servus abstulit, quia omne damnum duplatur, neque intererit, ad eum perlatae fuerint res an ad alium sive etiam consumptae sint: etenim iustius est eum teneri, qui princeps fuerit delicti, quam eum quaeri, ad quem res perlatae sunt.

Dig. 11.3.11pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Neratius ait postea furta facta in aestimationem non venire. quam sententiam veram puto: nam et verba edicti " quanti ea res erit" omne detrimentum recipiunt.

Dig. 11.3.11.1

Ulpianus 23 ad ed.

Servo persuasi, ut chirografa debitorum corrumpat: videlicet tenebor. sed si consuetudine peccandi postea et rationes ceteraque similia instrumenta subtraxerit vel interleverit deleverit, dicendum erit corruptorem horum nomine non teneri.

Dig. 11.3.11.2

Ulpianus 23 ad ed.

Quamvis autem rerum subtractarum nomine servi corrupti competat actio, tamen et furti agere possumus, ope enim consilio sollicitatoris videntur res abesse: nec sufficiet alterutra actione egisse, quia altera alteram non minuit. idem et in eo, qui servum recepit et celavit et deteriorem fecit, iulianus scribit: sunt enim diversa maleficia furis et eius qui deteriorem servum facit: hoc amplius et condictionis nomine tenebitur. quamvis enim condictione hominem, poenam autem furti actione consecutus sit, tamen et quod interest debebit consequi actione servi corrupti,

Dig. 11.3.12

Paulus 19 ad ed.

Quia manet reus obligatus etiam rebus redditis.

Dig. 11.3.13pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Haec actio perpetua est, non temporaria: et heredi ceterisque successoribus competit, in heredem non dabitur, quia poenalis est.

Dig. 11.3.13.1

Ulpianus 23 ad ed.

Sed et si quis servum hereditarium corruperit, hac actione tenebitur: sed et petitione hereditatis quasi praedo tenebitur,

Dig. 11.3.14pr.

Paulus 19 ad ed.

Ut tantum veniat in hereditatis petitionem quantum in hanc actionem.

Dig. 11.3.14.1

Paulus 19 ad ed.

De filio filiave familias corruptis huic edicto locus non est, quia servi corrupti constituta actio est, qui in patrimonio nostro esset, et pauperiorem se factum esse dominus probare potest dignitate et fama domus integra manente: sed utilis competit officio iudicis aestimanda, quoniam interest nostra animum liberorum nostrorum non corrumpi.

Dig. 11.3.14.2

Paulus 19 ad ed.

Si servus communis meus et tuus proprium meum servum corruperit, sabinus non posse agi cum socio, perinde atque si proprius meus servus corrupisset conservum. item si servus communis extraneum corruperit, videndum est, utrum cum duobus agi debeat an et cum singulis exemplo ceterarum noxarum: et magis est, ut unusquisque in solidum teneatur, altero autem solvente alterum liberari.

Dig. 11.3.14.3

Paulus 19 ad ed.

Si is, in quo usum fructum habeo, servum meum corruperit, erit mihi actio cum domino proprietatis.

Dig. 11.3.14.4

Paulus 19 ad ed.

Pignoris dati nomine debitor habet hanc actionem.

Dig. 11.3.14.5

Paulus 19 ad ed.

In hac actione non extra rem duplum est: id enim quod damni datum est duplatur.

Dig. 11.3.14.6

Paulus 19 ad ed.

His consequenter et illud probatur, ut si servo meo persuaseris, ut titio furtum faciat, non solum in id teneris, quo deterior servus effectus est, sed et in id quod titio praestaturus sim.

Dig. 11.3.14.7

Paulus 19 ad ed.

Item non solum si mihi damnum dederit consilio tuo, sed etiam si extraneo, eo quoque nomine mihi teneris, quod ego lege aquilia obnoxius sim: aut si ex conducto teneor alicui, quod ei servum locavi et propter te deterior factus sit, teneberis et hoc nomine, et si qua talia sint.

Dig. 11.3.14.8

Paulus 19 ad ed.

Aestimatio autem habetur in hac actione, quanti servus utilior factus sit, quod officio iudicis expedietur:

Dig. 11.3.14.9

Paulus 19 ad ed.

Interdum tamen et inutilis sit, ut non expediat talem servum habere. utrum ergo et pretium cogitur dare sollicitator et servum dominus lucrifacit, an vero cogi debet dominus restituere servum et pretium servi accipere? et verius est electionem domino dari, sive servum detinere cupit et damnum, quanti deterior servus factus est, in duplum accipere, vel servo restituto, si copiam huius rei habeat, pretium consequi, quod si non habeat, pretium quidem simili modo accipere, cedere autem sollicitatori periculo eius de dominio servi actionibus. quod tamen de restitutione hominis dicitur, tunc locum habet, cum homine vivo agitur. quid autem si manumisso eo agatur? non facile apud iudicem audietur dicendo ideo se manumisisse, quoniam habere noluerat domi, ut et pretium habeat et libertum.

Dig. 11.3.15

Gaius 6 ad ed. provinc.

Corrumpitur animus servi et si persuadeatur ei, ut dominum contemneret.

Dig. 11.3.16

Alfenus 2 Dig.

Dominus servum dispensatorem manumisit, postea rationes ab eo accepit et cum eis non constaret, comperit apud quandam mulierculam pecuniam eum consumpsisse: quaerebatur, possetne agere servi corrupti cum ea muliere, cum is servus iam liber esset. respondi posse, sed etiam furti de pecuniis quas servus ad eam detulisset.

Dig. 11.3.17

Marcianus 4 reg.

Servi corrupti nomine et constante matrimonio marito in mulierem datur actio, sed favore nuptiarum in simplum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License