Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 14.4.0. De tributoria actione.

Dig. 14.4.1pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Huius quoque edicti non minima utilitas est, ut dominus, qui alioquin in servi contractibus privilegium habet ( quippe cum de peculio dumtaxat teneatur, cuius peculii aestimatio deducto quod domino debetur fit), tamen, si scierit servum peculiari merce negotiari, velut extraneus creditor ex hoc edicto in tributum vocatur.

Dig. 14.4.1.1

Ulpianus 29 ad ed.

Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad servos fullones vel sarcinatores vel textores vel venaliciarios pertineat, tamen pedius libro quinto decimo scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum.

Dig. 14.4.1.2

Ulpianus 29 ad ed.

Peculiarem autem mercem non sic uti peculium accipimus, quippe peculium deducto quod debetur accipitur, merx peculiaris, etiamsi nihil sit in peculio, dominum tributoria obligat, ita demum si sciente eo negotiabitur.

Dig. 14.4.1.3

Ulpianus 29 ad ed.

Scientiam hic eam accipimus, quae habet et voluntatem, sed ut ego puto, non voluntatem, sed patientiam: non enim velle debet dominus, sed non nolle. si igitur scit et non protestatur et contra dicit, tenebitur actione tributoria.

Dig. 14.4.1.4

Ulpianus 29 ad ed.

Potestatis verbum ad omnem sexum, item ad omnes, qui sunt alieno iuri subiecti, porrigendum erit.

Dig. 14.4.1.5

Ulpianus 29 ad ed.

Non solum ad servos pertinebit tributoria actio, verum ad eos quoque, qui nobis bona fide serviunt, sive liberi sive servi alieni sunt, vel in quibus usum fructum habemus,

Dig. 14.4.2

Paulus 30 ad ed.

Ut tamen merx, qua peculiariter negotietur, ad nos pertineat.

Dig. 14.4.3pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si servus communis sit et ambo sciant domini, in utrumlibet ex illis dabitur actio: at si alter scit, alter ignoravit, in eum qui scit dabitur actio, deducetur tamen solidum quod ei qui ignoravit debetur. quod si ipsum quis ignorantem convenerit, quoniam de peculio convenitur, deducetur etiam id quod scienti debetur et quidem in solidum: nam et si ipse de peculio conventus esset, solidum quod ei deberetur deduceretur, et ita iulianus libro duodecimo digestorum scripsit.

Dig. 14.4.3.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si servus pupilli vel furiosi sciente tutore vel curatore in merce peculiari negotietur, dolum quidem tutoris vel curatoris nocere pupillo vel furioso non debere puto, nec tamen lucrosum esse debere, et ideo hactenus eum ex dolo tutoris tributoria teneri, si quid ad eum pervenerit: idem et in furioso puto. quamvis pomponius libro octavo epistularum, si solvendo tutor sit, ex dolo eius pupillum teneri scripsit: et sane hactenus tenebitur, ut actionem, quam contra tutorem habeat, praestet.

Dig. 14.4.3.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si ipsius pupilli dolo factum sit, si eius aetatis sit, ut doli capax sit, efficere ut teneatur, quamvis scientia eius non sufficiat ad negotiationem. quid ergo est? scientia quidem tutoris et curatoris debet facere locum huic actioni: dolus autem quatenus noceat, ostendi.

Dig. 14.4.4

Paulus 30 ad ed.

Si pupillus, cuius tutor scierit, pubes factus vel furiosus sanae mentis dolum admittant, tenentur ex hoc edicto.

Dig. 14.4.5pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Procuratoris autem scientiam et dolum nocere debere domino neque pomponius dubitat nec nos dubitamus.

Dig. 14.4.5.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si vicarius servi mei negotietur, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario sciente, de peculio eius actionem dandam pomponius libro sexagensimo scripsit, nec deducendum ex vicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur. sed si uterque scierimus, et tributoriam et de peculio actionem competere ait, tributoriam vicarii nomine, de peculio vero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod servo debetur, cum, si servus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a vicario debetur.

Dig. 14.4.5.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus.

Dig. 14.4.5.3

Ulpianus 29 ad ed.

Item parvi refert, cum ipso servo contrahatur an cum institore eius.

Dig. 14.4.5.4

Ulpianus 29 ad ed.

" mercis nomine" merito adicitur, ne omnis negotiatio cum eo facta tributoriam inducat.

Dig. 14.4.5.5

Ulpianus 29 ad ed.

Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod eo nomine receptum est.

Dig. 14.4.5.6

Ulpianus 29 ad ed.

In tributum autem vocantur, qui in potestate habent, cum creditoribus mercis.

Dig. 14.4.5.7

Ulpianus 29 ad ed.

Sed est quaesitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si quid ei mercis nomine debeatur, an vero et si ex alia causa. et labeo ait, ex quacumque causa ei debeatur, parvique referret, ante mercem an postea ei debere quid servus coeperit: sufficere enim, quod privilegium deductionis perdidit.

Dig. 14.4.5.8

Ulpianus 29 ad ed.

Quid tamen si qui contrahebant ipsam mercem pignori acceperint? puto debere dici, praeferendos domino iure pignoris.

Dig. 14.4.5.9

Ulpianus 29 ad ed.

Sive autem domino sive his qui in potestate eius sunt, debeatur, utique erit tribuendum.

Dig. 14.4.5.10

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si duo pluresve domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui.

Dig. 14.4.5.11

Ulpianus 29 ad ed.

Non autem totum peculium venit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, sive merces manent sive pretium earum receptum conversumve est in peculium.

Dig. 14.4.5.12

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si adhuc debeatur mercis nomine a quibusdam, quibus solebat servus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout fuerit receptum.

Dig. 14.4.5.13

Ulpianus 29 ad ed.

Si praeter mercem servus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc quoque tribuatur? et labeo ait et hoc tribui, et est aequissimum: plerumque enim hic apparatus ex merce est, immo semper. cetera tamen, quae extra haec in peculium habuit, non tribuentur, ut puta argentum habuit vel aurum, nisi si haec ex merce comparavit.

Dig. 14.4.5.14

Ulpianus 29 ad ed.

Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam haec tribuentur.

Dig. 14.4.5.15

Ulpianus 29 ad ed.

Si plures habuit servus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi erunt et omnes in tributum vocandi? ut puta duas negotiationes exercebat, puta sagariam et linteariam, et separatos habuit creditores. puto separatim eos in tributum vocari: unusquisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit.

Dig. 14.4.5.16

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si duas tabernas eiusdem negotiationis exercuit et ego fui tabernae verbi gratia quam ad bucinum habuit ratiocinator, alius eius quam trans tiberim, aequissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex alterius re merceve alii indemnes fiant, alii damnum sentiant.

Dig. 14.4.5.17

Ulpianus 29 ad ed.

Plane si in eadem taberna merces deferebantur, licet hae quae extent [ exstent] ex unius creditoris pecunia sint comparatae, dicendum erit omnes in tributum venire, nisi fuerint creditori pigneratae.

Dig. 14.4.5.18

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si dedi mercem meam vendendam et exstat, videamus, ne iniquum sit in tributum me vocari. et si quidem in creditum ei abiit, tributio locum habebit: enimvero si non abiit, quia res venditae non alias desinunt esse meae, quamvis vendidero; nisi aere soluto vel fideiussore dato vel alias satisfacto, dicendum erit vindicare me posse.

Dig. 14.4.5.19

Ulpianus 29 ad ed.

Tributio autem fit pro rata eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor veniat desiderans tribui, integram portionem consequitur, sed quoniam fieri potest, ut alius quoque vel alii exsistere possint mercis peculiaris creditores, cavere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii emerserint creditores.

Dig. 14.4.6

Paulus 30 ad ed.

Non enim haec actio sic ut de peculio occupantis meliorem causam facit, sed aequalem condicionem quandoque agentium.

Dig. 14.4.7pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Illud quoque cavere debet, si quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro rata. finge enim condicionale debitum imminere vel in occulto esse: hoc quoque admittendum est: nam iniuriam dominus pati non debet, licet in tributum vocatur.

Dig. 14.4.7.1

Ulpianus 29 ad ed.

Quid tamen si dominus tribuere nolit nec hanc molestiam suscipere, sed peculio vel mercibus cedere paratus sit? pedius refert audiendum eum, quae sententia habet aequitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem praetor debebit dare, cuius interventu tribuantur merces peculiares.

Dig. 14.4.7.2

Ulpianus 29 ad ed.

Si cuius dolo malo factum est, quo minus ita tribueretur, in eum tributoria datur, ut quanto minus tributum sit quam debuerit, praestet: quae actio dolum malum coercet domini. minus autem tribuere videtur etiam si nihil tributum sit. si tamen ignorans in merce servum habere minus tribuit, non videtur dolo minus tribuisse, sed re comperta si non tribuat, dolo nunc non caret. proinde si sibi ex ea merce solvi fecit, utique dolo videtur minus tribuisse.

Dig. 14.4.7.3

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si mercem perire passus est aut eam avertit aut vilioris data opera distraxit vel si ab emptoribus pretium non exegerit, dicendum erit teneri eum tributoria, si dolus intervenit.

Dig. 14.4.7.4

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si negaverit dominus cuiquam deberi, videndum erit, an tributoriae locus sit: et est verior labeonis sententia tributoriam locum habere: alioquin expediet domino negare.

Dig. 14.4.7.5

Ulpianus 29 ad ed.

Haec actio et perpetuo et in heredem datur de eo dumtaxat quod ad eum pervenit,

Dig. 14.4.8

Iulianus 11 Dig.

Quia non de dolo est, sed rei persecutionem continet: quare etiam mortuo servo dominus, item heres eius perpetuo teneri debebit propter factum defuncti: quamvis non aliter quam dolo interveniente competat.

Dig. 14.4.9pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Quod in herede dicimus, idem erit et in ceteris successoribus.

Dig. 14.4.9.1

Ulpianus 29 ad ed.

Eligere quis debet, qua actione experiatur, utrum de peculio an tributoria, cum scit sibi regressum ad aliam non futurum. plane si quis velit ex alia causa tributoria agere, ex alia causa de peculio, audiendus erit.

Dig. 14.4.9.2

Ulpianus 29 ad ed.

Si servo testamento manumisso peculium legatum sit, non debere heredem tributoria teneri, quasi neque ad eum pervenerit neque dolo fecerit, labeo ait. sed pomponius libro sexagensimo scripsit heredem nisi curaverit caveri sibi a servo vel deduxit a peculio quod tribuendum erat, teneri tributoria, quae sententia non est sine ratione: ipse enim auctor doli est, qui id egit, ne intribueret: totiens enim in heredem damus de eo quod ad eum pervenit, quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo.

Dig. 14.4.10

Paulus 30 ad ed.

De peculio actione etiam cum emptore servi agi potest, tributoria non potest,

Dig. 14.4.11

Gaius 9 ad ed. provinc.

Aliquando etiam agentibus expedit potius de peculio agere quam tributoria: nam in hac actione de qua loquimur hoc solum in divisionem venit, quod in mercibus est quibus negotiatur quodque eo nomine receptum est: at in actione de peculio totius peculii quantitas spectatur, in quo et merces continentur. et fieri potest, ut dimidia forte parte peculii aut tertia vel etiam minore negotietur: fieri praeterea potest, ut patri dominove nihil debeat.

Dig. 14.4.12

Iulianus 12 Dig.

Alius dumtaxat de peculio, alius tributoria servi nomine cum domino agit: quaesitum est, an deducere dominus de peculio debeat, quod tributoria agenti praestaturus sit. respondit: tributoria actione tunc demum agi potest, cum dominus in distribuendo pretio mercis edicto praetoris non satisfecit, id est cum maiorem partem debiti sui deduxit quam creditoribus tribuit, veluti si, cum in merce triginta fuissent, in quam ipse quidem quindecim crediderat, duo autem extranei triginta, tota quindecim deduxerit, et creditoribus reliqua quindecim dederit, cum deberet sola decem deducere, extraneis dena tribuere. cum igitur hoc fecit, nec intellegendus est servum a se liberasse eo, quod quinque adhuc nomine eius tributoria actione praestaturus sit: quare si agi de peculio coeperit, cum forte extra mercem peculium esset, quinque tamquam adhuc creditor servi deducere debebit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License