Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 15.4.0. Quod iussu.

Dig. 15.4.1pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Merito ex iussu domini in solidum adversus eum iudicium datur, nam quodammodo cum eo contrahitur qui iubet.

Dig. 15.4.1.1

Ulpianus 29 ad ed.

Iussum autem accipiendum est, sive testato quis sive per epistulam sive verbis aut per nuntium sive specialiter in uno contractu iusserit sive generaliter: et ideo et si sic contestatus sit: " quod voles cum sticho servo meo negotium gere periculo meo", videtur ad omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet.

Dig. 15.4.1.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed ego quaero, an revocare hoc iussum antequam credatur possit: et puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante contractum contraria voluntate mandatum revocasset et me certiorasset.

Dig. 15.4.1.3

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si mandaverit pater dominusve, videtur iussisse.

Dig. 15.4.1.4

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si servi chirographo subscripserit dominus, tenetur quod iussu.

Dig. 15.4.1.5

Ulpianus 29 ad ed.

Quid ergo si fideiusserit pro servo? ait Marcellus non teneri quod iussu: quasi extraneus enim intervenit: neque hoc dicit ideo, quod tenetur ex causa fideiussionis, sed quia aliud est iubere, aliud fideiubere: denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non obligari quasi iusserit, quae sententia verior est.

Dig. 15.4.1.6

Ulpianus 29 ad ed.

Si ratum habuerit quis quod servus eius gesserit vel filius, quod iussu actio in eos datur.

Dig. 15.4.1.7

Ulpianus 29 ad ed.

Si pupillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore iussit.

Dig. 15.4.1.8

Ulpianus 29 ad ed.

Si iussu fructuarii erit cum servo contractum, item eius cui bona fide servit, Marcellus putat quod iussu dandam in eos actionem: quam sententiam et ego probo.

Dig. 15.4.1.9

Ulpianus 29 ad ed.

Si curatore adulescentis vel furiosi vel prodigi iubente cum servo contractum sit, putat labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum servus fuerit: idem et in vero procuratore. sed si procurator verus non sit, in ipsum potius dandam actionem idem labeo ait.

Dig. 15.4.2pr.

Paulus 30 ad ed.

Si tutoris iussu servo pupilli creditum sit, puto, si ex utilitate pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem " quod iussit tutor".

Dig. 15.4.2.1

Paulus 30 ad ed.

Si iussu domini ancillae vel iussu patris filiae creditum sit, danda est in eos quod iussu actio.

Dig. 15.4.2.2

Paulus 30 ad ed.

Si iussu meo cum alieno servo contractum fuerit eumque postea redemero, quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit, eventu confirmetur.

Dig. 15.4.3

Ulpianus 2 resp.

Dominum, qui iussit semissibus usuris servo suo pecuniam mutuam credi, hactenus teneri quatenus iussit: nec pignoris obligationem locum habere in his praediis, quae servus non ex voluntate domini obligavit.

Dig. 15.4.4

Ulpianus 10 ad ed.

Si iussu eius, qui administrationi rerum civitatis praepositus est, cum servo civitatis negotium contractum sit, pomponius scribit quod iussu cum eo agi posse.

Dig. 15.4.5pr.

Paulus 4 ad plaut.

Si dominus vel pater pecuniam mutuam accepturus iusserit servo filiove numerari, nulla quaestio est, quin ipsi condici possit: immo hoc casu de iussu actio non competit.

Dig. 15.4.5.1

Paulus 4 ad plaut.

Si unus ex servi dominis iussit contrahi cum eo, is solus tenebitur: sed si duo iusserunt, cum quovis in solidum agi potest, quia similes sunt duobus mandantibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License