Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 16.1.0. Ad senatus consultum velleianum.

Dig. 16.1.1pr.

Paulus 30 ad ed.

Velleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent.

Dig. 16.1.1.1

Paulus 30 ad ed.

Nam sicut moribus civilia officia adempta sunt feminis et pleraque ipso iure non valent, ita multo magis adimendum eis fuit id officium, in quo non sola opera nudumque ministerium earum versaretur, sed etiam periculum rei familiaris.

Dig. 16.1.1.2

Paulus 30 ad ed.

Aequum autem visum est ita mulieri succurri, ut in veterem debitorem aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ream, actio daretur: magis enim ille quam creditor mulierem decepit.

Dig. 16.1.2pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Et primo quidem temporibus divi augusti, mox deinde claudii edictis eorum erat interdictum, ne feminae pro viris suis intercederent.

Dig. 16.1.2.1

Ulpianus 29 ad ed.

Postea factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus subventum est. cuius senatus consulti verba haec sunt: " quod marcus silanus et velleus tutor consules verba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet, de ea re ita censuere: quod ad fideiussores et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet, tametsi ante videtur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio neve in eas actio detur, cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum recte atque ordine facturos ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus voluntas servetur".

Dig. 16.1.2.2

Ulpianus 29 ad ed.

Verba itaque senatus consulti excutiamus prius providentia amplissimi ordinis laudata, quia opem tulit mulieribus propter sexus inbecillitatem multis huiuscemodi casibus suppositis atque obiectis.

Dig. 16.1.2.3

Ulpianus 29 ad ed.

Sed ita demum eis subvenit, si non callide sint versatae: hoc enim divus pius et severus rescripserunt. nam deceptis, non decipientibus opitulatur et est et graecum severi tale rescriptum: tais apatwsais gunaicin to dogma tys sugklytou boulys ou boyvei. infirmitas enim feminarum, non calliditas auxilium demeruit.

Dig. 16.1.2.4

Ulpianus 29 ad ed.

Omnis omnino obligatio senatus consulto velleiano comprehenditur, sive verbis sive re sive quocumque alio contractu intercesserint.

Dig. 16.1.2.5

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si mulier defensor alicuius exstiterit, procul dubio intercedit: suscipit enim in se alienam obligationem, quippe cum ex hac re subeat condemnationem. proinde neque maritum neque filium neque patrem permittitur mulieri defendere.

Dig. 16.1.3

Paulus 30 ad ed.

Sed si eum defendat, qui damnatus regressum ad eam habeat, veluti cum venditorem hereditatis sibi venditae vel fideiussorem suum defendat, intercedere non videtur.

Dig. 16.1.4pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si ego cum muliere ab initio contraxerim, cum ignorarem cui haec factum vellet, non dubio senatus consultum cessare: et ita divus pius et imperator noster rescripserunt.

Dig. 16.1.4.1

Ulpianus 29 ad ed.

Proinde si, dum vult titio donatum, accepit a me mutuam pecuniam et eam titio donavit, cessabit senatus consultum. sed et si tibi donatura creditori tuo nummos numeraverit, non intercedit: senatus enim obligatae mulieri succurrere voluit, non donanti: hoc ideo, quia facilius se mulier obligat quam alicui donat.

Dig. 16.1.5

Gaius 9 ad ed. provinc.

Nec interest, pecuniam solvendi causa numeret an quamlibet suam rem in solutum det: nam et si vendiderit rem suam, sive pretium acceptum pro alio solvit sive emptorem delegavit creditori alieno, non puto senatus consulto locum esse.

Dig. 16.1.6

Ulpianus 29 ad ed.

Si fideiussores pro defensore absentis filii ex mandato matris eius intercesserint, quaeritur, an etiam his senatus consulto subveniatur. et ait papinianus libro nono quaestionum exceptione eos usuros: nec multum facere, quod pro defensore fideiusserunt, cum contemplatione mandati matris intervenerunt. plane, inquit, si qui accepit eos fideiussores, matrem eis mandasse ignoravit, exceptionem senatus consulti replicatione doli repellendam.

Dig. 16.1.7

Papinianus 9 quaest.

Quamquam igitur fideiussor doli replicatione posita defensionem exceptionis amittit [ amittat], nullam tamen replicationem adversus mulierem habebit, quia facti non potest ignorationem praetendere. sed non erit iniquum dari negotiorum gestorum actionem in defensorem, quia mandati causa per senatus consultum constituitur irrita et pecunia fideiussoris liberatur.

Dig. 16.1.8pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Quamvis pignoris datio intercessionem faciat, tamen iulianus libro duodecimo digestorum scribit redditionem pignoris, si creditrix mulier rem, quam pignori acceperat, debitori liberaverit, non esse intercessionem.

Dig. 16.1.8.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si mulier intervenerit apud tutores filii sui, ne hi praedia eius distraherent, et indemnitatem eis repromiserit, papinianus libro nono quaestionum non putat eam intercessisse: nullam enim obligationem alienam recepisse neque veterem neque novam, sed ipsam fecisse hanc obligationem.

Dig. 16.1.8.2

Ulpianus 29 ad ed.

Si mulier apud primum pro secundo intervenerit, mox pro primo apud creditorem eius, duas intercessiones factas iulianus libro duodecimo digestorum scribit, unam pro secundo apud primum, aliam pro primo apud creditorem eius, et ideo et primo restitui obligationem et adversus eum. Marcellus autem notat esse aliquam differentiam, utrum hoc agatur, ut ab initio mulier in alterius locum subdatur et onus debitoris, a quo obligationem transferre creditor voluit, suscipiat, an vero quasi debitrix delegetur, scilicet ut, si quasi debitrix delegata est, una sit intercessio. proinde secundum hanc suam distinctionem in prima visione, ubi quasi debitrix delegata est, exceptionem ei senatus consulti Marcellus non daret: sed condemnata vel ante condemnationem condicere utique ei a quo delegata est poterit vel quod ei abest vel, si nondum abest, liberationem.

Dig. 16.1.8.3

Ulpianus 29 ad ed.

Interdum intercedenti mulieri et condictio competit, ut puta si contra senatus consultum obligata debitorem suum delegaverit: nam hic ipsi competit condictio, quemadmodum, si pecuniam solvisset, condiceret: solvit enim et qui reum delegat.

Dig. 16.1.8.4

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si is, qui a muliere delegatus est, debitor eius non fuit, exceptione senatus consulti poterit uti, quemadmodum mulieris fideiussor.

Dig. 16.1.8.5

Ulpianus 29 ad ed.

Plane si mulier intercessura debitorem suum delegaverit, senatus consultum cessat, quia et si pecuniam numerasset, cessaret senatus consultum: mulier enim per senatus consultum relevatur, non quae deminuit, restituitur.

Dig. 16.1.8.6

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si eum delegaverit qui debitor eius non fuit, fraus senatus consulto facta videbitur et ideo exceptio datur.

Dig. 16.1.8.7

Ulpianus 29 ad ed.

Quotiens pro debitore intercesserit mulier, datur in eum pristina actio, etsi ille prius acceptilatione liberatus sit quam mulier intercesserit.

Dig. 16.1.8.8

Ulpianus 29 ad ed.

Si convenerit cum debitore, ut expromissorem daret, et acceptum ei latum sit, deinde is dederit mulierem quae auxilio senatus consulti munita est, potest ei condici, quasi non dedisset: quid enim interest, non det an talem det? non erit igitur actio utilis necessaria, cum condictio competat.

Dig. 16.1.8.9

Ulpianus 29 ad ed.

Marcellus quoque scribit, si mulieri post intercessionem accepto tulerit creditor, nihilo minus restitutoriam actionem ei dari debere: inanem enim obligationem dimisit.

Dig. 16.1.8.10

Ulpianus 29 ad ed.

Si mulier post intercessionem sic solverit, ne repetere possit, iuste prior debitor actionem recusat. sed cum relevatur reus, si mulier sic solvit, ut repetere non possit, et cum ei mulieri, quae repetere non poterat, si solvisset, accepto tulit creditor, similiter relevatur reus.

Dig. 16.1.8.11

Ulpianus 29 ad ed.

Quamquam in omnes qui liberati sunt restituitur actio, non tamen omnibus restituitur. ut puta duo rei stipulandi fuerunt: apud alterum mulier intercessit: ei soli restituitur obligatio, apud quem intercessit.

Dig. 16.1.8.12

Ulpianus 29 ad ed.

Si mulieri heres extiterit creditor, videndum, an restitutoria uti non possit. et ait iulianus libro duodecimo restitutoria eum nihilo minus usurum, non immerito, cum non obligatae cum effectu successerit: denique in falcidia hoc aes alienum non imputabitur.

Dig. 16.1.8.13

Ulpianus 29 ad ed.

Plane si mihi proponas mulierem veteri debitori successisse, dicendum erit restitutoria eam conveniri posse, sed et directa actione: nihil enim eius interest, qua actione conveniatur.

Dig. 16.1.8.14

Ulpianus 29 ad ed.

Si, cum essem tibi contracturus, mulier intervenerit, ut cum ipsa potius contraham, videtur intercessisse: quo casu datur in te actio, quae instituit magis quam restituit obligationem, ut perinde obligeris eodem genere obligationis, quo mulier est obligata: verbi gratia si per stipulationem mulier, et tu quasi ex stipulatu convenieris.

Dig. 16.1.8.15

Ulpianus 29 ad ed.

Illud videndum est, si mulier pro eo intervenit, qui, si cum ipso contractum esset, non obligaretur, an hac actione ille debeat teneri? ut puta si pro pupillo intercessit, qui sine tutoris auctoritate non obligatur. et puto non obligari pupillum, nisi locupletior factus est ex hoc contractu. item si minor viginti quinque annis sit, pro quo mulier intercessit, in integrum restitutionem poterit implorare: vel filius contra senatus consultum contracturus est.

Dig. 16.1.9

Paulus 6 reg.

Sed si pro alieno servo intercedat, quemadmodum in patrem familias priorem reum restituitur actio, ita in dominum quoque restituenda erit.

Dig. 16.1.10

Ulpianus 29 ad ed.

Hae actiones, quae in eos pro quibus mulier intercessit dantur, et heredibus et in heredes et perpetuo competunt: habent enim rei persecutionem: ceteris quoque honorariis successoribus dabuntur et adversus eos.

Dig. 16.1.11

Paulus 30 ad ed.

Si mulier tamquam in usus suos pecuniam acceperit alii creditura, non est locus senatus consulto: alioquin nemo cum feminis contrahet, quia ignorari potest, quid acturae sint.

Dig. 16.1.12

Paulus 6 brev.

Immo tunc locus est senatus consulto, cum scit creditor eam intercedere.

Dig. 16.1.13pr.

Gaius 9 ad ed. provinc.

Aliquando, licet alienam obligationem suscipiat mulier, non adiuvatur hoc senatus consulto: quod tum accidit, cum prima facie quidem alienam, re vera autem suam obligationem suscipiat. ut ecce si ancilla ob pactionem libertatis expromissore dato post manumissionem id ipsum suscipiat quod expromissor debeat, aut si hereditatem emerit et aes alienum hereditarium in se transcribat, aut si pro fideiussore suo intercedat.

Dig. 16.1.13.1

Gaius 9 ad ed. provinc.

De pignoribus prioris debitoris non est creditori nova actione opus, cum quasi serviana ( quae et hypothecaria vocatur) in his utilis sit: quia verum est convenisse de pignoribus nec solutam esse pecuniam.

Dig. 16.1.13.2

Gaius 9 ad ed. provinc.

Si sub condicione vel in diem mulier pro alio intercesserit, etiam pendente condicione volenti creditori cum priore debitore experiri actio danda est restitutoria: quo enim bonum est exspectare condicionem vel diem, cum in ea causa sit prior iste debitor, ut omnimodo ipse debeat suscipere actionem?

Dig. 16.1.14

Iulianus 12 Dig.

Si mulier contra senatus consultum intercesserit, aequum est non solum in veterem debitorem, sed et in fideiussores eius actionem restitui: nam cum mulieris persona subtrahatur creditori propter senatus consultum, integra causa pristina restituenda est.

Dig. 16.1.15

Iulianus 51 Dig.

Si mulieri solvero id quod tibi debebam et ab ea ratam rem te habiturum stipulatus fuero et forte te ratum non habente agere ex stipulatu instituero, exceptio senatus consulti, quod de intercessionibus feminarum factum est, non proderit mulieri: non enim videri potest alienam obligationem recusare, cum maneam debito obligatus, et ipsa de lucro agat ac potius reddere cogatur quod non debitum acceperat, quam pro alio solvere.

Dig. 16.1.16pr.

Iulianus 4 ad urs. ferocem.

Si mulier contra senatus consultum velleianum pro me intercessisset titio egoque mulieri id solvissem et ab ea titius eam pecuniam peteret, exceptio huius senatus consulti non est profutura mulieri: neque enim eam periclitari, ne eam pecuniam perdat, cum iam eam habeat.

Dig. 16.1.16.1

Iulianus 4 ad urs. ferocem.

Si ab ea muliere, quae contra senatus consultum intercessisset, fideiussorem accepissem, gaius cassius respondit ita demum fideiussori exceptionem dandam, si a muliere rogatus fuisset. iulianus autem recte putat fideiussori exceptionem dandam, etiamsi mandati actionem adversus mulierem non habet, quia totam obligationem senatus improbat et a praetore restituitur prior debitor creditori.

Dig. 16.1.17pr.

Africanus 4 quaest.

Vir uxori donationis causa rem viliori pretio addixerat et in id pretium creditori suo delegaverat. respondit venditionem nullius momenti esse et, si creditor pecuniam a muliere peteret, exceptionem utilem fore, quamvis creditor existimaverit mulierem debitricem mariti fuisse: nec id contrarium videri debere ei, quod placeat, si quando in hoc mulier mutuata est, ut marito crederet, non obstaturam exceptionem, si creditor ignoraverit in quam causam mulier mutuaretur, quoniam quidem plurimum intersit, utrum cum muliere quis ab initio contrahat an alienam obligationem in eam transferat: tunc enim diligentiorem esse debere.

Dig. 16.1.17.1

Africanus 4 quaest.

Si mulier dixisset sibi rem dotis nomine obligatam et creditor curasset ei pecuniam dotis solvi, qui idem pignus acciperet, mulieri etiam pecunia credita deberetur: si possessor creditor adversus eam serviana agentem exciperet " si non voluntate eius pignus datum esset", replicationem mulieri senatus consulti non profuturam, nisi creditor scisset etiam aliam pecuniam ei deberi.

Dig. 16.1.17.2

Africanus 4 quaest.

Mulier et titius, cum in rem communem mutuarentur, eiusdem pecuniae rei facti sunt: non omnimodo mulierem pro parte socii videri intercessisse dicebat. nam si ob eam causam mutuati fuerint, ex qua, si creditor pecuniam non dedisset, maius damnum mulier passura fuerat, veluti quod communis insula fulta non esset vel quod fundus communis in publicum committeretur, potius esse, ut senatus consulto locus non sit. at si in aliquam emptionem mutua pecunia sit accepta, tunc pro parte intercessionem factam videri et ideo creditorem partem dumtaxat pecuniae a muliere petere posse: quod si totum petierit, exceptione pro parte summovetur.

Dig. 16.1.18

Paulus 8 ad plaut.

Idem et si pro debitore meo titius et mulier duo rei intercesserint.

Dig. 16.1.19pr.

Africanus 4 quaest.

Tutor pupilli decesserat herede instituto titio: cum de adeunda hereditate dubitaret, quoniam male gesta tutela existimaretur, persuadente matre pupilli, ut suo periculo adiret, adiit stipulatusque de ea est indemnem se eo nomine praestari. si ex ea causa titius pupillo aliquid praestitisset isque matrem conveniret, negavit exceptioni senatus consulti locum esse, quando vix sit, ut aliqua apud eundem pro eo ipso intercessisse intellegi possit.

Dig. 16.1.19.1

Africanus 4 quaest.

Nec dissimilem huic propositioni ex facto agitatam. cum quidam vir praetorius decessisset duobus filiis superstitibus, quorum alter impubes esset et alter legitimus tutor fratri esset et eum paterna hereditate abstinere vellet, mandatu uxoris defuncti, quae mater pupillo esset, abstento pupillo solum se hereditati miscuisse: ubi similiter se respondisse iulianus ait, si ex ea causa agente pupillo damnum eo nomine passus esset, non impediri eum senatus consulto, quo minus a muliere rem servaret.

Dig. 16.1.19.2

Africanus 4 quaest.

In proposita specie et illud tractandum est, an is, qui mandato mulieris adierit, si damnum ob id patiatur, quod debitores hereditarii solvendo non fuerint, senatus consulto locus sit, quasi quodammodo eorum obligationes mulier susceperit. magis autem est, ut ne ob hanc quidem causam senatus consultum locum habeat, quando non ea mente fuerit, ut pro his intercederet, sed tutoris adversus pupillum et ceteros forte creditores indemnem heredem praestaret.

Dig. 16.1.19.3

Africanus 4 quaest.

Denique si ponamus mulierem in emptionem hereditatis eo nomine damnum pati, quod debitores hereditarii solvendo non sint, nulla puto dubitatio erit, quin senatus consulto locus non sit, etiamsi maxime creditoribus aliquantum praestiterit.

Dig. 16.1.19.4

Africanus 4 quaest.

Quid ergo si, cum propterea de adeunda hereditate dubitaret titius, quod parum idonea nomina debitorum viderentur, mulier hoc ipsum repromisit, ut, quanto minus a quoquo eorum servari posset, ipsa praestaret? prope est, ut sit intercessio.

Dig. 16.1.19.5

Africanus 4 quaest.

Cum haberes titium debitorem et pro eo mulier intercedere vellet nec tu mulieris nomen propter senatus consultum sequereris, petit a me mulier mutuam pecuniam solutura tibi et stipulanti mihi promisit ignoranti, in quam rem mutuaretur atque ita numerare me tibi iussit: deinde ego, quia ad manum nummos non habebam, stipulanti tibi promisi: quaesitum est, si eam pecuniam a muliere petam, an exceptio senatus consulti ei prosit. respondit videndum, ne non sine ratione dicatur eius loco, qui pro muliere fideiusserit, haberi me debere, ut quemadmodum illi, quamvis ignoraverit mulierem intercedere, exceptio adversus creditorem detur, ne in mulierem mandati actio competat, ita mihi quoque adversus te utilis exceptio detur mihique in mulierem actio denegetur, quando haec actio periculo mulieris futura sit. et haec paulo expeditius dicenda, si prius, quam ego tibi pecuniam solverim, compererim eam intercessisse: ceterum si ante solverim, videndum, utrumne nihilo minus mulieri quidem exceptio adversus me dari debeat et ego tibi condicere pecuniam possim, an vero perinde habendum sit, ac si initio ego pecuniam mulieri credidissem ac rursus tu mihi in creditum isses. quod quidem magis dicendum existimavit, ut sic senatus consulto locus non sit: sicuti et cum debitorem suum mulier deleget, intercessioni locus non sit. quae postea non recte comparari ait, quando delegatione debitoris facta mulier non obligetur, at in proposito alienam obligationem in se transtulerit, quod certe senatus fieri noluerit.

Dig. 16.1.20

Africanus 8 quaest.

Si pro uno reo intercessit mulier, adversus utrumque restituitur actio creditori.

Dig. 16.1.21pr.

Callistratus 3 inst.

Si pro aliquo mulier intercesserit, sed in rem eius quod acceptum est versaretur, exceptio senatus consulti locum non habet, quia non fit pauperior.

Dig. 16.1.21.1

Callistratus 3 inst.

Item si quid liberaliter fecerit, veluti ne iudicatus pater eius propter solutionem vexetur, non erit tuta senatus consulto: oneribus enim earum senatus succurrit.

Dig. 16.1.22

Paulus 6 reg.

Si mulieri dederim pecuniam, ut eam creditori meo solvat vel expromittat, si ea expromiserit, locum non esse senatus consulto pomponius scribit, quia mandati actione obligata in rem suam videtur obligari.

Dig. 16.1.23

Paulus l.S. ad sc velle.

Si mulier in iure interrogata responderit se heredem esse, si sciens se heredem non esse responderit, minime intercessisse videri, quia decepit: quod si existimavit se heredem et eo nomine decepta responderit in eam actionem quidem dari plerique existimaverunt, sed exceptione senatus adiuvari.

Dig. 16.1.24pr.

Paulus l.S. de intercess. femina

Debitrix mulier a creditore delegata pro eo cui delegata est promisit: non utetur exceptione.

Dig. 16.1.24.1

Paulus l.S. de intercess. femina

Sed si pecuniam promisit, ne delegetur, intercessisse videtur.

Dig. 16.1.24.2

Paulus l.S. de intercess. femina

Si senatus consulti beneficium intervenit, utrum statim cum mulier intercesserit actio in priorem debitorem competit, an si mulier solutum condicat? puto statim, et non exspectandam solutionem.

Dig. 16.1.24.3

Paulus l.S. de intercess. femina

Si pro eo, qui temporali actione teneretur, mulier intercesserit, temporalis actio restituetur, sic tamen, ut ex praecedenti causa continua tempora numerarentur post restitutionem, quamvis statim atque intercessit mulier competierat.

Dig. 16.1.25pr.

Modestinus l.S. de heuremat.

Si domina servo suo credi iusserit, actione honoraria tenebitur.

Dig. 16.1.25.1

Modestinus l.S. de heuremat.

Quod si pro eo fideiusserit, exceptione senatus consulti velleiani iudicio conventa adversus creditorem tueri se poterit, nisi pro suo negotio hoc fecerit.

Dig. 16.1.26

Ulpianus 37 ad ed.

Si mulier intercedendi animo servum alienum suum esse responderit, quasi intercesserit auxilio senatus consulti utetur. plane si pro bona fide serviente sibi responderit, non videtur intercessisse.

Dig. 16.1.27pr.

Papinianus 3 resp.

Bona fide personam mulieris in contrahendo secutus ob ea, quae inter virum et uxorem accepta pecunia gesta sunt, exceptione senatus consulti non summovetur.

Dig. 16.1.27.1

Papinianus 3 resp.

Cum servi ad negotiationem praepositi cum alio contrahentes personam mulieris ut idoneae sequuntur, exceptione senatus consulti dominum summovet: nec videtur deterior causa domini per servum fieri, sed nihil esse domino quaesitum, non magis, quam si litigiosum praedium servus aut liberum hominem emerit.

Dig. 16.1.27.2

Papinianus 3 resp.

Uxor debitricem suam viro delegavit, ut vir creditori eius pecuniam solveret: si fidem suam pro ea quam delegavit apud virum obligaverit, locum exceptio senatus consulti non habebit, quia mulier suum negotium gessit.

Dig. 16.1.28pr.

Scaevola 1 resp.

Seia mancipia emit et mutuam pecuniam accepit sub fideiussore marito eamque solvit venditori: postea maritus decedens non solvendo in fraudem creditoris cavit testamento se eam pecuniam universam debere: quaeritur, an intercessisse mulier videretur. respondi secundum ea quae proponerentur non intercessisse.

Dig. 16.1.28.1

Scaevola 1 resp.

Fundum uxoris suae maritus obligavit sempronio ob conductionem: mox mulier a numerio sua fide mutuam pecuniam acceptam sub obligatione eiusdem fundi solvit statim sempronio pro marito suo: quaesitum est, an adversus senatus consultum obligata sit. respondi, si numerius scisset eam intercedere, fore senatus consulto de quo quaereretur locum.

Dig. 16.1.29pr.

Paulus 16 resp.

Quidam voluit heredibus lucii titii mutuam pecuniam dare et cum eis contrahere: sed quoniam facultates eorum suspectas habuit, magis voluit uxori testatoris dare pecuniam et ab ea pignus accipere: mulier eandem pecuniam dedit heredibus et ab his pignus accepit: quaero an intercessisse videatur et an pignora, quae ipsa accepit, teneantur creditori. paulus respondit, si creditor, cum contrahere vellet cum heredibus lucii titii, evitatis his magis mulierem ream elegit, et in ipsius persona senatus consulto, quod de intercessionibus factum est, locum esse et pignora ab ea data non teneri. eas autem res, quas mulier ab his, pro quibus intercedebat, pignori accepit, creditori mulieris obligatas non esse. sed non sine ratione praetorem facturum, si non tantum in persona subducta muliere in principales debitores dederit actionem, sed etiam in res, quae mulieri obligatae sunt.

Dig. 16.1.29.1

Paulus 16 resp.

Paulus respondit ea, quae in fraudem senatus consulti, quod de intercessione feminarum factum est, excogitata probari possunt, rata haberi non oportere.

Dig. 16.1.30pr.

Paulus 2 sent.

Si decipiendi animo vel cum sciret se non teneri mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit.

Dig. 16.1.30.1

Paulus 2 sent.

Procurator si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti velleiani adiuvatur, ne alias actio intercidat.

Dig. 16.1.31

Paulus 1 ad ner.

Paulus: si mulier quod ex intercessione solvit nolit repetere, sed mandati agere et cavere velit de indemnitate reo, audienda est.

Dig. 16.1.32pr.

Pomponius 1 sen. consult.

Si mulier hereditatem alicuius adeat, ut aes alienum eius suscipiat, vix est, ut succurri ei debeat, nisi si fraude creditorum id conceptum sit: nec enim loco minoris viginti quinque annis circumscripti per omnia habenda est mulier.

Dig. 16.1.32.1

Pomponius 1 sen. consult.

Si mulier rem a se pignori datam per intercessionem recipere velit, fructus etiam liberos recipit et, si res deterior facta fuerit, eo nomine magis aestimetur. sed si creditor, qui pignus per intercessionem acceperit, hoc alii vendidit, vera est eorum opinio, qui petitionem dandam ei putant et adversus bonae fidei emptorem, ne melioris condicionis emptor sit, quam fuerit venditor.

Dig. 16.1.32.2

Pomponius 1 sen. consult.

Item si mulier creditori viri fundum vendidit et tradidit ea condicione, ut emptor acceptam pecuniam viro referret, et hunc fundum vindicat, exceptio quidem opponitur ei de re empta et tradita, sed replicabitur a muliere: " aut si ea venditio contra senatus consultum facta sit", et hoc procedit, sive ipse creditor emerit sive interposuerit alium, quo mulier ea ratione careat re sua. idem est et si non pro viro, sed pro alio debitore rem suam tradidit.

Dig. 16.1.32.3

Pomponius 1 sen. consult.

Si mulier, ne ipsa intercederet, alii mandaret ut id faceret, an in huius persona locus huic senatus consulto sit, qui rogatu mulieris id faceret? totus enim sermo senatus consulti ad petitionem non dandam adversus ipsam mulierem spectat. et puto rem ita esse distinguendam, ut, si quidem creditor, cui me obligavi mandante muliere, hoc in fraudem senatus consulti egisset, ne ipsa interveniret contra senatus consultum, daret autem alium, excludendum eum exceptione fraudis senatus consulti factae: si vero is ignorasset, ego autem scissem, tunc mandati me agentem cum muliere excludendum esse, me autem creditori teneri.

Dig. 16.1.32.4

Pomponius 1 sen. consult.

Si mulier pro eo, pro quo intercesserit, iudicium parata sit accipere, ut non in veterem debitorem actio detur: quoniam senatus consulti exceptionem opponere potest, cavere debebit exceptione se non usuram et sic ad iudicem ire.

Dig. 16.1.32.5

Pomponius 1 sen. consult.

Intercedere mulierem intellegendum est etiam pro eo, qui obligari non possit, veluti si pro servo alieno intercedit: sed rescissa intercessione in dominum restituenda est actio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License