Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 22.5.0. De testibus.

Dig. 22.5.1pr.

Arcadius l.S. de test.

Testimoniorum usus frequens ac necessarius est et ab his praecipue exigendus, quorum fides non vacillat.

Dig. 22.5.1.1

Arcadius l.S. de test.

Adhiberi quoque testes possunt non solum in criminalibus causis, sed etiam in pecuniariis litibus sicubi res postulat, ex his quibus non interdicitur testimonium nec ulla lege a dicendo testimonio excusantur.

Dig. 22.5.1.2

Arcadius l.S. de test.

Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit, tamen ex constitutionibus principum haec licentia ad sufficientem numerum testium coartatur, ut iudices moderentur et eum solum numerum testium, quem necessarium esse putaverint, evocari patiantur, ne effrenata potestate ad vexandos homines superflua multitudo testium protrahatur.

Dig. 22.5.2

Modestinus 8 reg.

In testimoniis autem dignitas fides mores gravitas examinanda est: et ideo testes, qui adversus fidem suae testationis vacillant, audiendi non sunt.

Dig. 22.5.3pr.

Callistratus 4 de cogn.

Testium fides diligenter examinanda est. ideoque in persona eorum exploranda erunt in primis condicio cuiusque, utrum quis decurio an plebeius sit: et an honestae et inculpatae vitae an vero notatus quis et reprehensibilis: an locuples vel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat: vel an inimicus ei sit, adversus quem testimonium fert, vel amicus ei sit, pro quo testimonium dat. nam si careat suspicione testimonium vel propter personam a qua fertur ( quod honesta sit) vel propter causam ( quod neque lucri neque gratiae neque inimicitiae causa fit), admittendus est.

Dig. 22.5.3.1

Callistratus 4 de cogn.

Ideoque divus hadrianus vibio varo legato provinciae ciliciae rescripsit eum qui iudicat magis posse scire, quanta fides habenda sit testibus. verba epistulae haec sunt: " tu magis scire potes, quanta fides habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis et cuius existimationis sint, et qui simpliciter visi sint dicere, utrum unum eundemque meditatum sermonem attulerint an ad ea quae interrogaveras ex tempore verisimilia responderint".

Dig. 22.5.3.2

Callistratus 4 de cogn.

Eiusdem quoque principis exstat rescriptum ad valerium verum de excutienda fide testium in haec verba: " quae argumenta ad quem modum probandae cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest. sicut non semper, ita saepe sine publicis monumentis cuiusque rei veritas deprehenditur. alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmat rei de qua quaeritur fidem. hoc ergo solum tibi rescribere possum summatim non utique ad unam probationis speciem cognitionem statim alligari debere, sed ex sententia animi tui te aestimare oportere, quid aut credas aut parum probatum tibi opinaris".

Dig. 22.5.3.3

Callistratus 4 de cogn.

Idem divus hadrianus iunio rufino proconsuli macedoniae rescripsit testibus se, non testimoniis crediturum. verba epistulae ad hanc partem pertinentia haec sunt: " quod crimina obiecerit apud me alexander apro et quia non probabat nec testes producebat, sed testimoniis uti volebat, quibus apud me locus non est ( nam ipsos interrogare soleo), quem remisi ad provinciae praesidem, ut is de fide testium quaereret et nisi implesset quod intenderat, relegaretur".

Dig. 22.5.3.4

Callistratus 4 de cogn.

Gabinio quoque maximo idem princeps in haec verba rescripsit: " alia est auctoritas praesentium testium, alia testimoniorum quae recitari solent: tecum ergo delibera, ut, si retinere eos velis, des eis impendia".

Dig. 22.5.3.5

Callistratus 4 de cogn.

Lege iulia de vi cavetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret, qui se ab eo parenteve eius liberaverit, quive impuberes erunt, quique iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus non erit, quive in vinculis custodiave publica erit, quive ad bestias ut depugnaret se locaverit, quaeve palam quaestum faciet feceritve, quive ob testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus vel convictus erit. nam quidam propter reverentiam personarum, quidam propter lubricum consilii sui, alii vero propter notam et infamiam vitae suae admittendi non sunt ad testimonii fidem.

Dig. 22.5.3.6

Callistratus 4 de cogn.

Testes non temere evocandi sunt per longum iter et multo minus milites avocandi sunt a signis vel muneribus perhibendi testimonii causa, idque divus hadrianus rescripsit. sed et divi fratres rescripserunt: " quod ad testes evocandos pertinet, diligentiae iudicantis est explorare, quae consuetudo in ea provincia, in quam iudicat, fuerit". nam si probabitur saepe in aliam civitatem testimonii gratia plerosque evocatos, non esse dubitandum, quin evocandi sint, quos necessarios in ipsa cognitione deprehenderit qui iudicat.

Dig. 22.5.4

Paulus 2 ad l. iul. et pap.

Lege iulia iudiciorum publicorum cavetur, ne invito denuntietur, ut testimonium litis dicat adversus socerum generum, vitricum privignum, sobrinum sobrinam, sobrino sobrina natum, eosve qui priore gradu sint, item ne liberto ipsius, liberorum eius, parentium, viri uxoris, item patroni patronae: et ut ne patroni patronae adversus libertos neque liberti adversus patronum cogantur testimonium dicere.

Dig. 22.5.5

Gaius 4 ad l. iul. et pap.

In legibus, quibus excipitur, ne gener aut socer invitus testimonium dicere cogeretur, generi appellatione sponsum quoque filiae contineri placet: item soceri sponsae patrem.

Dig. 22.5.6

Licinius 2 reg.

Idonei non videntur esse testes, quibus imperari potest ut testes fiant.

Dig. 22.5.7

Modestinus 3 reg.

Servi responso tunc credendum est, cum alia probatio ad eruendam veritatem non est.

Dig. 22.5.8

Scaevola 4 reg.

Inviti testimonium dicere non coguntur senes valetudinarii vel milites vel qui cum magistratu rei publicae causa absunt vel quibus venire non licet.

Dig. 22.5.9

Paulus 1 ad sab.

Testis idoneus pater filio aut filius patri non est.

Dig. 22.5.10

Pomponius 1 ad sab.

Nullus idoneus testis in re sua intellegitur.

Dig. 22.5.11

Pomponius 33 ad sab.

Ad fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intellegitur.

Dig. 22.5.12

Ulpianus 37 ad ed.

Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient: pluralis enim elocutio duorum numero contenta est.

Dig. 22.5.13

Papinianus 1 de adult.

Quaesitum scio, an in publicis iudiciis calumniae damnati testimonium iudicio publico perhibere possunt. sed neque lege remmia prohibentur et iulia lex de vi et repetendarum et peculatus eos homines testimonium dicere non vetuerunt. verumtamen quod legibus omissum est, non omittetur religione iudicantium ad quorum officium pertinet eius quoque testimonii fidem, quod integrae frontis homo dixerit, perpendere.

Dig. 22.5.14

Papinianus l.S. de adult.

Scio quidem tractatum esse, an ad testamentum faciendum adhiberi possit adulterii damnatus: et sane iuste testimonii officio ei interdicetur. existimo ergo neque iure civili testamentum valere, ad quod huiusmodi testis processit, neque iure praetorio, quod ius civile subsequitur, ut neque hereditas adiri neque bonorum possessio dari possit.

Dig. 22.5.15pr.

Paulus 3 sent.

Repetundarum damnatus nec ad testamentum nec ad testimonium adhiberi potest.

Dig. 22.5.15.1

Paulus 3 sent.

Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit.

Dig. 22.5.16

Paulus 5 sent.

Qui falso vel varie testimonia dixerunt vel utrique parti prodiderunt, a iudicibus competenter puniuntur.

Dig. 22.5.17

Ulpianus l.S. reg.

Pater et filius qui in potestate eius est, item duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt testes utrique in eodem testamento vel eodem negotio fieri possunt, quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.

Dig. 22.5.18

Paulus 2 de adult.

Ex eo, quod prohibet lex iulia de adulteriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonii in iudicio dicendi ius habere.

Dig. 22.5.19pr.

Ulpianus 8 de off. procons.

Inviti testimonium non dicunt publicani, item is qui non detractandi testimonii causa aberit, item is qui quid exercitui praebendum conduxerit.

Dig. 22.5.19.1

Ulpianus 8 de off. procons.

Sed nec pupillis testimonium denuntiari potest.

Dig. 22.5.20

Venonius 2 de iudic. publ.

In testimonium accusator citare non debet eum, qui iudicio publico reus erit aut qui minor viginti annis erit.

Dig. 22.5.21pr.

Arcadius l.S. de test.

Ob carmen famosum damnatus intestabilis fit.

Dig. 22.5.21.1

Arcadius l.S. de test.

Illud quoque incunctabile est, ut, si res exigat, non tantum privati, sed etiam magistratus, si in praesenti sint, testimonium dicant. item senatus censuit praetorem testimonium dare debere in iudicio adulterii causa.

Dig. 22.5.21.2

Arcadius l.S. de test.

Si ea rei condicio sit, ubi harenarium testem vel similem personam admittere cogimur, sine tormentis testimonio eius credendum non est.

Dig. 22.5.21.3

Arcadius l.S. de test.

Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint et negotii qualitas ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia: si vero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet inpari numero, credendum est id quod naturae negotii convenit et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis et quae rei aptiora et vero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem et testimonia, quibus potius lux veritatis adsistit.

Dig. 22.5.22

Venonius 2 de off. procons.

Curent magistratus cuiusque loci testari volentibus et se ipsos et alios testes vel signatores praebere, quo facilius negotia explicentur et probatio rerum salva sit.

Dig. 22.5.23

Venonius 1 de iudic. publ.

Produci testis is non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit.

Dig. 22.5.24

Paulus 5 sent.

Testes eos, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit.

Dig. 22.5.25

Arcadius l.S. de test.

Mandatis cavetur, ut praesides attendant, ne patroni in causa cui patrocinium praestiterunt testimonium dicant. quod et in exsecutoribus negotiorum observandum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License